Sed quid singula consector et colligo? quasi uero aut
|
75.1.1
|
oratione complecti aut memoria consequi possim, quae uos,
|
|
patres conscripti, ne qua interciperet obliuio, et in publica
|
|
acta mittenda et incidenda in aere censuistis. Ante orationes
|
2.1
|
principum tantum eius modi genere monimentorum mandari
|
|
aeternitati solebant, acclamationes quidem nostrae parietibus
|
|
curiae claudebantur. Erant enim quibus nec senatus gloriari
|
|
nec principes possent. Has uero et in uulgus exire et posteris
|
3.1
|
prodi cum ex utilitate tum ex dignitate publica fuit, primum
|
|
ut orbis terrarum pietatis nostrae adhiberetur testis et
|
|
conscius; deinde ut manifestum esset audere nos de bonis
|
|
malisque principibus non tantum post ipsos iudicare; po-
|
5
|
stremo ut experimento cognosceretur et ante nos gratos, sed
|
|
miseros fuisse, quibus esse nos gratos probare antea non licuit.
|
|
At qua contentione, quo nisu, quibus clamoribus expostula-
|
4.1
|
tum est, ne adfectus nostros ne tua merita supprimeres,
|
|
denique ut in posterum exemplo prouideres! Discant et
|
5.1
|
principes acclamationes ueras falsasque discernere, habeant-
|
|
que muneris tui quod iam decipi non poterunt. Non instru-
|
|
endum illis iter ad bonam famam, sed non deserundum; non
|
|
submouenda adulatio sed non reducenda est. Certum est et
|
5
|
quae facere et quae debeant audire si faciant. Quid nunc ego
|
6.1
|
super ea, quae sum cum toto senatu precatus, pro senatu
|
|
precer, nisi ut haereat animo tuo gaudium, quod tunc
|
|
oculis protulisti; ames illum diem et tamen uincas, noua
|
|
merearis, noua audias? eadem enim dici nisi * * * facta non
|
5
|
possunt.
|
|