Nam comitia consulum obibat ipse; tantum ex renuntiatione 77.1.1
eorum uoluptatis, quantum prius ex destinatione capiebat.
Stabant candidati ante curulem principis ut ipse ante consulis 2.1
steterat, adigebanturque in uerba in quae paulo ante ipse
iurauerat princeps, qui tantum putat esse in iure iurando,
ut illud et ab aliis exigat. Reliqua pars diei tribunali dabatur.
Ibi uero quanta religio aequitatis, quanta legum reuerentia! 3.1
Adibat aliquis ut principem: respondebat se consulem
esse. Nullius ab eo magistratus ius, nullius auctoritas 4.1
imminuta est; aucta etiam, siquidem pleraque ad praetores
remittebat, atque ita ut collegas uocaret, non quia populare
gratumque audientibus, sed quia ita sentiebat. Tantum 5.1
dignationis in ipso honore ponebat, ut non amplius esse
censeret, quod aliquis collega adpellaretur a principe, quam
quod praetor esset. Ad hoc tam adsiduus in tribunali, ut
labore refici ac reparari uideretur. Quis nostrum idem curae, 6.1
idem sudoris insumit? quis adeo expetitis honoribus aut
deseruit aut sufficit? Et sane aequum est tantum ceteris 7.1
praestare consulibus ipsum qui consules facit: quippe etiam
fortuna uidebatur indignum, si posset honores dare qui
gerere non posset. Facturus consules doceat, accepturisque 8.1
amplissimum honorem persuadeat scire se, quid sit quod
dabit: sic fit ut illi quoque sciant quid acceperint.