Quo iustius senatus ut susciperes quartum consulatum et 78.1.1
rogauit et iussit. Imperî hoc uerbum, non adulationis esse
obsequio tuo crede, quod non alia in re magis aut senatus
exigere a te aut tu praestare senatui debes. Vt enim cete- 2.1
rorum hominum ita principum, illorum etiam qui sibi di
uidentur, aeuum omne et breue et fragile est. Itaque opti-
mum quemque niti et contendere decet ut post se quoque
rei publicae prosit, moderationis scilicet iustitiaeque moni- 5
mentis, quae prima statuere consul potest. Haec nempe 3.1
intentio tua ut libertatem reuoces ac reducas. Quem ergo ho-
norem magis amare, quod nomen usurpare saepius debes,
quam quod primum inuenit reciperata libertas? Non est
minus ciuile et principem esse pariter et consulem quam 5
tantum consulem. Habe etiam rationem uerecundiae colle- 4.1
garum tuorum, collegarum inquam: ita enim et ipse loqueris
et nos loqui uis. Onerosa erit modestiae illorum tertii consu-
latus sui recordatio, donec te saepius consulem uideant. Neque
enim potest non nimium esse priuatis, quod principi satis est. 5
Adnuas, Caesar, optantibus, quibusque apud deos adesse
consuesti, quorum potes ipse uotorum, compotes facias.