Tibi fortasse sufficiat tertius consulatus, sed nobis tanto 79.1.1
minus sufficit. Ille nos instituit induxit, ut te iterum iterum-
que consulem habere cupiamus. Remissius istud contendere- 2.1
mus, si adhuc nesciremus qualis esses futurus: tolerabilius
fuit experimentum tui nobis quam usum negari. Dabiturne 3.1
rursus uidere consulem illum? Audiet reddet quas proxime
uoces, praestabitque gaudium quantum ipse percipiet? Prae-
sidebit laetitiae publicae auctor eius et causa, temptabit-
que adfectus nostros ut solet cohibere nec poterit? Pietati 4.1
certe senatus cum modestia principis felix speciosumque cer-
tamen, seu fuerit uicta seu uicerit. Equidem incognitam
quandam proximaque maiorem praesumo laetitiam. Quis
enim est tam modicilli ingenii qui non tanto meliorem con- 5
sulem speret, quanto saepius fuerit? Alius se a continuo 5.1
labore, etsi non desidiae ac uoluptati dedisset, otio tamen et
quiete recreasset; hic consularibus curis exsolutus principales
resumpsit, tam diligens temperamenti, ut nec consulis
officium princeps nec principis consul adpeteret. Videmus 6.1
ut prouinciarum desideriis, ut singularum etiam ciuitatum
precibus occurrat. Nulla in audiendo difficultas, nulla in
respondendo mora. Adeunt statim, dimittuntur statim,
tandemque principis fores exclusa legationum turba non 5
obsidet.