Quid? in omnibus cognitionibus quam mitis seueritas,
|
80.1.1
|
quam non dissoluta clementia! Non tu locupletando fisco
|
|
operatus sedes, nec aliud tibi sententiae tuae pretium quam
|
|
bene iudicasse. Stant ante te litigatores non de fortunis suis
|
2.1
|
sed de tua existimatione solliciti, nec tam uerentur, quid
|
|
de causa sua quam quid de moribus sentias. O uere prin-
|
3.1
|
cipis atque etiam dei curas, reconciliare aemulas ciuitates,
|
|
tumentesque populos non imperio magis quam ratione
|
|
compescere; intercedere iniquitatibus magistratuum, in-
|
|
fectumque reddere quidquid fieri non oportuerit; postremo
|
5
|
uelocissimi sideris more omnia inuisere omnia audire, et
|
|
undecumque inuocatum statim uelut adesse et adsistere!
|
|
Talia esse crediderim, quae ille mundi parens temperat nutu,
|
4.1
|
si quando oculos demisit in terras, et fata mortalium inter
|
|
diuina opera numerare dignatus est; qua nunc parte liber
|
5.1
|
solutusque tantum caelo uacat, postquam te dedit, qui erga
|
|
omne hominum genus uice sua fungereris. Fungeris enim
|
|
sufficisque mandanti, cum tibi dies omnis summa cum utili-
|
|
tate nostra, summa cum tua laude condatur.
|
5
|