Quodsi quando cum influentibus negotiis paria fecisti, 81.1.1
instar refectionis existimas mutationem laboris. Quae enim
remissio tibi nisi lustrare saltus, excutere cubilibus feras,
superare immensa montium iuga et horrentibus scopulis
gradum inferre, nullius manu nullius uestigio adiutum, atque 5
inter haec pia mente adire lucos et occursare numinibus?
Olim haec experientia iuuentutis, haec uoluptas erat, his 2.1
artibus futuri duces imbuebantur, certare cum fugacibus
feris cursu, cum audacibus robore, cum callidis astu; nec
mediocre pacis decus habebatur submota campis inruptio
ferarum et obsidione quadam liberatus agrestium labor. 5
Vsurpabant gloriam istam illi quoque principes qui obire 3.1
non poterant; usurpabant autem ita ut domitas fractasque
claustris feras, ac deinde in ipsorum (quidni?) ludibrium
emissas, mentita sagacitate colligerent. Huic par capiendi
quaerendique sudor, summusque et idem gratissimus labor 5
inuenire. Enimuero, si quando placuit idem corporis robur in 4.1
maria proferre, non ille fluitantia uela aut oculis sequitur aut
manibus, sed nunc gubernaculis adsidet, nunc cum ualentis-
simo quoque sodalium certat frangere fluctus, domitare
uentos reluctantes remisque transferre obstantia freta. 5