Quantum dissimilis illi, qui non Albani lacus otium
|
82.1.1
|
Baianique torporem et silentium ferre, non pulsum saltem
|
|
fragoremque remorum perpeti poterat, quin ad singulos ictus
|
|
turpi formidine horresceret! Itaque procul ab omni sono
|
2.1
|
inconcussus ipse et immotus, religato reuinctoque nauigio
|
|
non secus ac piaculum aliquod trahebatur. Foeda facies,
|
3.1
|
cum populi Romani imperator alienum cursum alienumque
|
|
rectorem uelut capta naue sequeretur. Nec deformitate ista
|
4.1
|
saltem flumina carebant, atque etiam Danubius ac Rhenus
|
|
tantum illud nostri dedecoris uehere gaudebant, non minore
|
|
cum pudore imperî, quod haec Romanae aquilae, Romana
|
|
signa, Romana denique ripa, quam quod hostium prospecta-
|
5
|
ret, hostium quibus moris est eadem illa nunc rigentia gelu
|
5.1
|
flumina aut campis superfusa, nunc liquida ac deferentia
|
|
lustrare nauigiis nandoque superare. Nec uero per se magno
|
6.1
|
opere laudauerim duritiam corporis ac lacertorum; sed, si his
|
|
ualidior ipso corpore animus imperitet, quem non fortunae
|
|
indulgentia emolliat, non copiae principales ad segnitiem
|
|
luxumque detorqueant, tunc ego seu montibus seu mari
|
5
|
exerceatur, et laetum opere corpus et crescentia laboribus
|
|
membra mirabor. Video enim iam inde antiquitus maritos
|
7.1
|
dearum ac deum liberos nec <parentum diuinitate nec>
|
|
dignitate nuptiarum magis quam his artibus inclaruisse.
|
|
Simul cogito, cum sint ista ludus et auocamentum, quae
|
8.1
|
quantaeque sint huius curae seriae et intentae, et a quibus se
|
|
in tale otium recipit. Voluptates sunt enim uoluptates, qui-
|
|
bus optime de cuiusque grauitate sanctitate temperantia
|
|
creditur. Nam quis adeo dissolutus, cuius non occupationibus
|
9.1
|
aliqua species seueritatis insideat? Otio prodimur. An non
|
|
plerique principes hoc idem tempus in aleam stupra luxum
|
|
conferebant, cum seriarum laxamenta curarum uitiorum con-
|
|
tentione supplerent?
|
5
|