Habet hoc primum magna fortuna, quod nihil tectum, 83.1.1
nihil occultum esse patitur; principum uero non domus
modo sed cubicula ipsa intimosque secessus recludit, omnia-
que arcana noscenda famae proponit atque explicat. Sed
tibi, Caesar, nihil accommodatius fuerit ad gloriam quam 5
penitus inspici. Sunt quidem praeclara quae in publicum 2.1
profers, sed non minora ea quae limine tenes. Est magnificum
quod te ab omni contagione uitiorum reprimis ac reuocas,
sed magnificentius quod tuos; quanto enim magis arduum 3.1
est alios praestare quam se, tanto laudabilius quod, cum ipse
sis optimus, omnes circa te similes tui fecisti. Multis inlustri- 4.1
bus dedecori fuit aut inconsultius uxor adsumpta aut retenta
patientius: ita foris claros domestica destruebat infamia,
et ne maximi ciues haberentur, hoc efficiebatur, quod mariti
minores erant. Tibi uxor in decus et gloriam cedit. Quid 5.1
enim illa sanctius, quid antiquius? Nonne si pontifici maximo
eligenda sit coniunx, aut hanc aut similem (ubi est autem
similis?) elegerit? Quam illa nihil sibi ex fortuna tua nisi
gaudium uindicat! Quam constanter non potentiam tuam, 6.1
sed ipsum te reueretur! Idem estis inuicem quod fuistis;
probatis ex aequo, nihilque uobis felicitas addidit, nisi quod
scire coepistis, quam bene uterque uestrum felicitatem ferat.
Eadem quam modica cultu, quam parca comitatu, quam 7.1
ciuilis incessu! Mariti hoc opus, qui ita imbuit ita instituit;
nam uxori sufficit obsequî gloria. An, cum uideat quam nullus 8.1
te terror, nulla comitetur ambitio, non et ipsa cum silentio
incedat, ingredientemque pedibus maritum, in quantum
patitur sexus, imitetur? Decuerit hoc illam, etiamsi diuersa
tu facias; sub hac uero modestia uiri quantam debet uere- 5
cundiam uxor marito, femina sibi!