Soror autem tua ut se sororem esse meminit! ut in illa tua
|
84.1.1
|
simplicitas, tua ueritas, tuus candor agnoscitur! ut si quis
|
|
eam uxori tuae conferat, dubitare cogatur, utrum sit effi-
|
|
cacius ad recte uiuendum bene institui an feliciter nasci.
|
|
Nihil est tam pronum ad simultates quam aemulatio, in
|
2.1
|
feminis praesertim: ea porro maxime nascitur ex coniunctione,
|
|
alitur aequalitate, exardescit inuidia, cuius finis est odium.
|
|
Quo quidem admirabilius existimandum est, quod mulieribus
|
3.1
|
duabus in una domo parique fortuna nullum certamen nulla
|
|
contentio est. Suspiciunt inuicem inuicem cedunt, cumque
|
4.1
|
te utraque effusissime diligat, nihil sua putant interesse,
|
|
utram tu magis ames. Idem utrique propositum, idem tenor
|
|
uitae, nihilque ex quo sentias duas esse; te enim imitari, te
|
5.1
|
subsequi student. Ideo utraque mores eosdem, quia utraque
|
|
tuos habet; inde moderatio, inde etiam perpetua securitas.
|
|
Neque enim umquam periclitabuntur esse priuatae, quae non
|
|
desierunt. Obtulerat illis senatus cognomen Augustarum,
|
6.1
|
quod certatim deprecatae sunt, quam diu adpellationem patris
|
|
patriae tu recusasses, seu quod plus esse in eo iudicabant, si
|
|
uxor et soror tua quam si Augustae dicerentur. Sed, quae-
|
7.1
|
cumque illis ratio tantam modestiam suasit, hoc magis dignae
|
|
sunt, quae in animis nostris et sint et habeantur augustae,
|
|
quia non uocantur. Quid enim laudabilius feminis, quam si
|
8.1
|
uerum honorem non in splendore titulorum, sed in iudiciis
|
|
hominum reponant magnisque nominibus pares se faciant, et
|
|
dum recusant?
|
|