Iam etiam et in priuatorum animis exoleuerat priscum 85.1.1
mortalium bonum amicitia, cuius in locum migrauerant
adsentationes blanditiae et peior odio amoris simulatio.
Etenim in principum domo nomen tantum amicitiae, inane
scilicet inrisumque remanebat. Nam qui poterat esse inter 2.1
eos amicitia, quorum sibi alii domini alii serui uidebantur?
Tu hanc pulsam et errantem reduxisti: habes amicos quia
amicus ipse es. Neque enim ut alia subiectis, ita amor im- 3.1
peratur, neque est ullus adfectus tam erectus et liber et
dominationis impatiens, nec qui magis uices exigat. Potest 4.1
fortasse princeps inique, potest tamen odio esse non nullis,
etiamsi ipse non oderit: amari nisi ipse amet non potest.
Diligis ergo cum diligaris, et in eo quod utrimque honestis- 5.1
simum est, tota gloria tua est; qui superior factus descendis
in omnia familiaritatis officia, et in amicum ex imperatore
submitteris, immo tunc maxime imperator cum amicum agis.
Etenim cum plurimis amicitiis fortuna principum indigeat, 6.1
praecipuum est principis opus amicos parare. Placeat tibi 7.1
semper haec secta, et cum reliquas uirtutes tuas tum hanc
constantissime teneas, nec umquam tibi persuadeatur
humile esse principi nisi odisse. Iucundissimum est in rebus
humanis amari, sed non minus amare. Quorum utroque ita 8.1
frueris ut, cum ipse ardentissime diligas, adhuc tamen arden-
tius diligaris, primum quia facilius est unum amare quam
multos, deinde quia tibi amicos tuos obligandi tanta facultas
inest, ut nemo te possit nisi ingratus non magis amare. 5