Operae pretium est referre quod tormentum tibi iniunxeris,
|
86.1.1
|
ne quid amico negares. Dimisisti optimum uirum tibique
|
|
carissimum inuitus et tristis, et quasi retinere non posses,
|
|
quantumque amares eum, desiderio expertus es, distractus
|
|
separatusque, dum cedis et uinceris. Ita quod fando inaudi-
|
2.1
|
tum, cum princeps et principis amicus diuersa uelletis, id
|
|
potius factum est quod amicus uolebat. O rem memoriae lit-
|
|
terisque mandandam, praefectum praetorii non ex ingerenti-
|
|
bus se, sed ex subtrahentibus legere, eundemque otio quod
|
5
|
pertinaciter amet reddere, cumque sis ipse distentus imperî
|
|
curis, non quietis gloria cuiquam inuidere! Intellegimus,
|
3.1
|
Caesar, quantum tibi pro laboriosa ista statione et exercita
|
|
debeamus, cum otium a te tamquam res optima et petatur et
|
|
detur. Quam ego audio confusionem tuam fuisse, cum di-
|
|
gredientem prosequereris! Prosecutus es enim nec temperasti
|
5
|
tibi, quo minus exeunti in litore amplexus, in litore osculum
|
|
ferres. Stetit Caesar in illa amicitiae specula, stetit precatus-
|
4.1
|
que est abeunti prona maria celeremque, si tamen ipse
|
|
uoluisset, recursum nec sustinuit recedentem non etiam
|
|
atque etiam uotis et lacrimis sequi. Nam de liberalitate taceo.
|
5.1
|
Quibus enim muneribus aequari haec cura principis haec
|
|
patientia potest, qua meruisti ut ille sibi nimium fortis ac
|
|
prope durus uideretur? Nec dubito quin agitauerit secum,
|
|
an gubernacula retorqueret, et fecisset nisi quod paene ipso
|
5
|
contubernio principis felicius iucundiusque est, desiderare
|
|
principem desiderantem. Et ille quidem ut maximo fructu
|
6.1
|
suscepti ita maiore depositi officii gloria fruitur; tu autem
|
|
facilitate ista consecutus es, ne quem retinere uidearis
|
|
inuitum.
|
|