Ciuile hoc et parenti publico conuenientissimum nihil 87.1.1
cogere, semperque meminisse nullam tantam potestatem
cuiquam dari posse, ut non sit gratior potestate libertas.
Dignus es, Caesar, qui officia mandes deponere optantibus, 2.1
qui petentibus uacationem inuitus quidem sed tamen tribuas,
qui ab amicis orantibus requiem non te relinqui putes, qui
semper inuenias et quos ex otio reuoces, et quos otio reddas.
Vos quoque quos parens noster familiariter inspicere dignatur, 3.1
fouete iudicium eius quod de uobis habet: hic uester labor
est. Princeps enim, cum in uno probauit amare se scire, uacat 4.1
culpa si alios minus amat. Ipsum quidem quis mediocriter
diligat, cum leges amandi non det sed accipiat? Hic praesens
ille mauult absens amari; uterque ametur, ut mauult; nemo
in taedium praesentia, nemo in obliuionem absentia ueniat. 5
Tenet quisque locum quem semel meruit, faciliusque est ut 5.1
oculis eius uultus absentis, quam ut animo caritas excidat.