Plerique principes, cum essent ciuium domini, libertorum
|
88.1.1
|
erant serui: horum consiliis horum nutu regebantur; per hos
|
|
audiebant per hos loquebantur, per hos praeturae etiam et
|
|
sacerdotia et consulatus, immo ab his petebantur. Tu li-
|
2.1
|
bertis tuis summum quidem honorem, sed tamquam libertis
|
|
habes abundeque sufficere his credis, si probi et frugi existi-
|
|
mentur. Scis enim praecipuum esse indicium non magni
|
|
principis magnos libertos. Ac primum neminem in usu habes
|
3.1
|
nisi aut tibi aut patri tuo aut optimo cuique principum
|
|
delectum aestimatumque; hos ipsos cotidie deinde ita formas,
|
|
ut se non tua fortuna sed sua metiantur, et tanto magis digni,
|
|
quibus honor omnis praestetur a nobis, quia non est necesse.
|
5
|
Iustisne de causis senatus populusque Romanus Optimi tibi
|
4.1
|
cognomen adiecit? Paratum id quidem et in medio positum,
|
|
nouum tamen. Scias neminem ante meruisse, quod non erat
|
|
excogitandum si quis meruisset. An satius fuit Felicem uo-
|
5.1
|
care? quod non moribus sed fortunae datum est. Satius
|
|
Magnum? cui plus inuidiae quam pulchritudinis inest.
|
|
Adoptauit te optimus princeps in suum, senatus in Optimi
|
|
nomen. Hoc tibi tam proprium quam paternum; nec magis
|
6.1
|
distincte definiteque designat, qui Traianum quam qui
|
|
Optimum adpellat, ut olim frugalitate Pisones, sapientia
|
|
Laelî, pietate Metelli monstrabantur; quae simul omnia uno
|
|
isto nomine continentur. Nec uideri potest optimus, nisi qui
|
5
|
est optimis omnibus in sua cuiusque laude praestantior.
|
|
Merito tibi ergo post ceteras adpellationes haec est addita
|
7.1
|
ut maior. Minus est enim imperatorem et Caesarem et
|
|
Augustum quam omnibus imperatoribus et Caesaribus et
|
|
Augustis esse meliorem. Ideoque ille parens hominum deo-
|
8.1
|
rumque Optimi prius nomine, deinde Maximi colitur. Quo
|
|
praeclarior laus tua, quem non minus constat optimum esse
|
|
quam maximum. Adsecutus es nomen, quod ad alium transire
|
9.1
|
non possit, nisi ut adpareat in bono principe alienum, in malo
|
|
falsum, quod licet omnes postea usurpent, semper tamen
|
|
agnoscetur ut tuum. Etenim ut nomine Augusti admonemur
|
10.1
|
eius cui primum dicatum est, ita haec Optimi adpellatio
|
|
numquam memoriae hominum sine te recurret, quotiensque
|
|
posteri nostri Optimum aliquem uocare cogentur, totiens
|
|
recordabuntur quis meruerit uocari.
|
5
|