Quanto nunc, diue Nerua, gaudio frueris, cum uides et
|
89.1.1
|
esse optimum et dici, quem tamquam optimum elegisti!
|
|
quam laetum tibi, quod comparatus filio tuo uinceris! Neque
|
|
enim alio magis adprobatur animi tui magnitudo, quam quod
|
|
optimus ipse non timuisti eligere meliorem. Sed et tu, pater
|
2.1
|
Traiane, (nam tu quoque, si non sidera, proximam tamen
|
|
sideribus obtines sedem) quantum percipis uoluptatem, cum
|
|
illum tribunum, illum militem tuum tantum imperatorem,
|
|
tantum principem cernis, cumque eo qui adoptauit amicis-
|
5
|
sime contendis, pulchrius fuerit genuisse talem an elegisse!
|
|
Macte uterque ingenti in rem publicam merito, cui hoc
|
3.1
|
tantum boni contulistis! Licet alteri uestrum filii uirtus
|
|
triumphalia, caelum alteri dederit, non minor tamen uestra
|
|
laus, quod ista per filium, quam si ipsi meruissetis.
|
|