Scio, patres conscripti, cum ceteros ciues, tum praecipue 90.1.1
consules oportere sic adfici, ut se publice magis quam priua-
tim obligatos putent. Vt enim malos principes rectius 2.1
pulchriusque est ex communibus iniuriis odisse quam ex
propriis, ita boni speciosius amantur ob ea quae generi
humano quam quae hominibus praestant. Quia tamen in 3.1
consuetudinem uertit, ut consules publica gratiarum actione
perlata, suo quoque nomine quantum debeant principi
profiteantur, concedite me non pro me magis munere isto
quam pro collega meo Cornuto Tertullo clarissimo uiro 5
fungi. Cur enim non pro illo quoque gratias agam, pro quo 4.1
non minus debeo? praesertim cum indulgentissimus impe-
rator in concordia nostra ea praestiterit ambobus, quae si
tantum in alterum contulisset, ambos tamen aequaliter
obligasset. Vtrumque nostrum ille optimi cuiusque spoliator 5.1
et carnifex stragibus amicorum et in proximum iacto fulmine
adflauerat. Isdem enim amicis gloriabamur, eosdem amissos
lugebamus, ac sicut <nunc> spes gaudiumque, ita tunc com-
munis nobis dolor et metus erat. Habuerat hunc honorem 6.1
periculis nostris diuus Nerua, ut nos, etsi minus <notos>, ut
bonos promouere uellet, quia mutati saeculi signum et hoc
esset, quod florerent quorum praecipuum uotum ante fuerat,
ut memoriae principis elaberentur. 5