Nondum biennium compleueramus in officio laboriosissimo
|
91.1.1
|
et maximo, cum tu nobis, optime principum fortissime
|
|
imperatorum, consulatum obtulisti, ut ad summum honorem
|
|
gloria celeritatis accederet: tantum inter te et illos principes
|
2.1
|
interest, qui beneficiis suis commendationem ex difficultate
|
|
captabant, gratioresque accipientibus honores arbitrabantur,
|
|
si prius illos desperatio et taedium et similis repulsae mora in
|
|
notam quandam pudoremque uertissent. Obstat uerecundia
|
3.1
|
quo minus percenseamus, quo utrumque nostrum testimonio
|
|
ornaris, ut amore recti amore rei publicae priscis illis consuli-
|
|
bus aequaueris. Merito necne, neutram in partem decernere
|
4.1
|
audemus, quia nec fas est adfirmationi tuae derogare, et
|
|
onerosum confiteri uera esse quae de nobis praesertim tam
|
|
magnifica dixisti. Tu tamen dignus es, qui eos consules facias,
|
5.1
|
de quibus ista possis praedicare. Tribuas ueniam quod inter
|
|
haec beneficia tua gratissimum est nobis, quod nos rursus
|
|
collegas esse uoluisti. Ita caritas mutua, ita congruens tenor
|
6.1
|
uitae, ita una eademque ratio propositi postulabat, cuius ea
|
|
uis ut morum similitudo concordiae nostrae gloriam minuat,
|
|
ac perinde sit mirum, si alter nostrum a collega ac si a se ipse
|
|
dissentiat. Non ergo temporarium et subitum est, quod
|
7.1
|
uterque collegae consulatu tamquam iterum suo gaudet, nisi
|
|
quod tamen qui rursus consules fiunt, bis quidem sed tempori-
|
|
bus diuersis obligantur, nos duos consulatus simul accepimus,
|
|
simul gerimus alterque in altero consules et iterum et pariter
|
5
|
sumus.
|
|