| ANDRIA | |
| PROLOGVS | |
| Poeta quom primum animum ad scribendum adpulit, | 1 |
| id sibi negoti credidit solum dari, | |
| populo ut placerent quas fecisset fabulas. | |
| verum aliter evenire multo intellegit; | |
| nam in prologis scribundis operam abutitur, | 5 |
| non qui argumentum narret sed qui malevoli | |
| veteris poetae maledictis respondeat. | |
| nunc quam rem vitio dent quaeso animum adtendite. | |
| Menander fecit Andriam et Perinthiam. | |
| qui utramvis recte norit ambas noverit: | 10 |
| non ita dissimili sunt argumento, [s]et tamen | |
| dissimili oratione sunt factae ac stilo. | |
| quae convenere in Andriam ex Perinthia | |
| fatetur transtulisse atque usum pro suis. | |
| id ĭsti vituperant factum atque in eo disputant | 15 |
| contaminari non decere fabulas. | |
| faciuntne intellegendo ut nil intellegant? | |
| qui quom hunc accusant, Naevium Plautum Ennium | |
| accusant quos hic noster auctores habet, | |
| quorum aemulari exoptat neglegentiam | 20 |
| potius quam istorum obscuram diligentiam. | |
| de(h)inc ut quiescant porro moneo et desinant | |
| male dicere, malefacta ne noscant sua. | |
| favete, adeste aequo animo et rem cognoscite, | |
| ut pernoscatis ecquid sp<³ei>³ sit relicuom, | 25 |
| posthac quas faciet de integro comoedias, | |
| spectandae an exigendae sint vobis prius. |