ACTVS I
|
|
Simo Sosia
|
|
Si. Vos istaec intro auferte: abite.—Sosia,
|
28
|
ades dum: paucis te volo. So. dictum puta:
|
|
nempe ut curentur recte haec? Si. immo aliud. So. quid est
|
30
|
quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?
|
|
Si. nil istac opus est arte ad hanc rem quam paro,
|
|
sed eis quas semper in te intellexi sitas,
|
|
fide et taciturnitate. So. exspecto quid velis.
|
|
Si. ego postquam te emi, a parvolo ut semper tibi
|
35
|
apud me iusta et clemens fuerit servitus
|
|
scis. feci ex servo ut esses libertus mihi,
|
|
propterea quod servibas liberaliter:
|
|
quod habui summum pretium persolvi tibi.
|
|
So. in memoria habeo. Si. haud muto factum. So. gaudeo
|
40
|
si tibi quid feci aut facio quod placeat, Simo,
|
|
et ĭd gratum f<³ui>³sse advorsum te habeo gratiam.
|
|
sed hŏc mihi molestumst; nam istaec commemoratio
|
|
quasi exprobratiost inmemoris benefici.
|
|
quin tu uno verbo dic quid est quod me velis.
|
45
|
Si. ita faciam. hoc primum in hac re praedico tibi:
|
|
quas credis esse has non sunt verae nuptiae.
|
|
So. quor simulas igitur? Si. rem omnem a principio audies:
|
|
<³eo>³ pacto et gnati vitam et consilium meum
|
|
cognosces et quid facere in hac re te velim.
|
50
|
nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, <et>
|
|
†liberius vivendi fuit potestas† (nam antea
|
|
qui scire posses aut ingenium noscere,
|
|
dum aetas metus magister prohibebant? So. itast.)
|
|
Si. quod plerique omnes faciunt adulescentuli,
|
55
|
ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos
|
|
alere aut canes ad venandum aut ad philosophos,
|
|
horum ille nil egregie praeter cetera
|
|
studebat et tamen omnia haec mediocriter.
|
|
gaudebam. So. non iniuria; nam id arbitror
|
60
|
adprime in vita esse utile, ut nequid nimis.
|
|
Si. sic vita erat: facile omnis perferre ac pati;
|
|
cum quibus erat quomque una îs sese dedere,
|
|
<³eo>³rum obsequi studiis, adversus nemini,
|
|
numquam praeponens se illis; ita ŭt facillume
|
65
|
sine ĭnvidia laudem invenias et amicos pares.
|
|
So. sapienter vitam instituit; namque hoc tempore
|
|
obsequium amicos, veritas odium parit.
|
|
Si. interea mulier quaedam abhinc triennium
|
|
ex Andro commigravit huc viciniae,
|
70
|
inopia et cognatorum neglegentia
|
|
coacta, egregia forma atque aetate integra.
|
|
So. ei, vereor nequid Andria adportet mali!
|
|
Si. primo haec pudice vitam parce ac duriter
|
|
agebat, lana ac tela victum quaeritans;
|
75
|
sed postquam amans accessit pretium pollicens
|
|
unus et item alter, ita ut ingeniumst omnium
|
|
hominum ab labore proclive ad lubidinem,
|
|
accepit condicionem, de(h)inc quaestum occipit.
|
|
qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium
|
80
|
perduxere illuc, secum ut una esset, meum.
|
|
egomet continuo mecum "certe captus est:
|
|
habet". observabam mane illorum servolos
|
|
venientis aut abeuntis: rogitabam "heus puer,
|
|
dic sodes, quis heri Chrysidem habuit?" nam Andriae
|
85
|
illi id erat nomen. So. teneo. Si. Phaedrum aut Cliniam
|
|
dicebant aut Niceratum; †nam î tres tum simul†
|
|
amabant. "eho quid Pamphilus?" "quid? symbolam
|
|
dedit, cenavit." gaudebam. item alio die
|
|
quaerebam: comperibam nil ad Pamphilum
|
90
|
quicquam attinere. enĭmvero spectatum satis
|
|
putabam et magnum exemplum continentiae;
|
|
nam qui cum ingeniis conflictatur ei(u)s modi
|
|
neque commovetur animus in ea re tamen,
|
|
sciăs posse habere iam ipsum s<³uae>³ vitae modum.
|
95
|
quom id mihi placebat tum uno ore omnes omnia
|
|
bona dicere et laudare fortunas meas,
|
|
qui gnatum haberem tali ingenio praeditum.
|
|
quid verbis opus est? hac fama inpulsus Chremes
|
|
ultro ad me venit, unicam gnatam suam
|
100
|
cum dote summa filio uxorem ut daret.
|
|
placuit: despondi. hic nuptiis dictust dies.
|
|
So. quid obstat quor non verae fiant? Si. audies.
|
|
ferme in diebu' paucis quibus haec acta sunt
|
|
Chrysis vicina haec moritur. So. o factum bene!
|
105
|
beasti; <³ei>³ metui a Chryside. Si. ibi tum filius
|
|
cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens;
|
|
curabat una funu'; tristis interim,
|
|
nonnumquam conlacrumabat. placuit tum id mihi.
|
|
sic cogitabam "hic parvae consuetudinis
|
110
|
causa huiu' mortem tam fert familiariter:
|
|
quid si ipse amasset? quid hĭc mihi faciet patri?"
|
|
haec ego putabam esse omnia humani ingeni
|
|
mansuetique animi officia. quid multis moror?
|
|
egomet quoque eiu' causa in funus prodeo,
|
115
|
nil suspicans etiam mali. So. hem quid id est? Si. scies.
|
|
ecfertur; imus. interea inter mulieres
|
|
quae ibi aderant forte unam aspicio adulescentulam
|
|
forma . . So. bona fortasse. Si. et voltu, Sosia,
|
|
adeo modesto, adeo venusto ut nil supra.
|
120
|
quia tum mihi lamentari praeter ceteras
|
|
visast et quia erat forma praeter ceteras
|
|
honesta ac liberali, accedo ad pedisequas,
|
|
quae sit rogo: sororem esse aiunt Chrysidis.
|
|
percussit ilico animum. attat hoc illud est,
|
125
|
hinc illae lacrumae, haec illast misericordia.
|
|
So. quam timeo quorsum evadas! Si. funus interim
|
|
procedit: sequimur; ad sepulcrum venimus;
|
|
in ignem inpositast; fletur. interea haec soror
|
|
quam dixi ad flammam accessit inprudentius,
|
130
|
sati' cum periclo. ibi tum exanimatus Pamphilus
|
|
bene dissimulatum amorem et celatum indicat:
|
|
adcurrit; mediam mulierem complectitur:
|
|
"mea Glycerium," inquit "quid agis? quor te is perditum?"
|
|
tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres,
|
135
|
reiecit se in eum flens quam familiariter!
|
|
So. quid ais? Si. redeo inde iratus atque aegre ferens;
|
|
nec satis ad obiurgandum causae. diceret
|
|
"quid feci? quid commerui aut peccavi, pater?
|
|
quae sese in ignem inicere voluit, prohibui
|
140
|
servavi." honesta oratiost. So. recte putas;
|
|
nam si illum obiurges vitae qui auxilium tulit,
|
|
quid facias illi qui dederit damnum aut malum?
|
|
Si. venit Chremes postridie ad me clamitans:
|
|
indignum facinu'; comperisse Pamphilum
|
145
|
pro uxore habere hanc peregrinam. ego ĭllud sedulo
|
|
negare factum. ille instat factum. denique
|
|
ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam
|
|
neget daturum. So. non tu ibi gnatum . . ? Si. ne haec quidem
|
|
sati' vehemens causa ad obiurgandum. So. qui? cedo.
|
150
|
Si. "tute ipse his rebu' finem praescripsti, pater:
|
|
prope adest quom alieno more vivendumst mihi:
|
|
sine nunc meo me vivere interea modo."
|
|
So. qui igitur relictus est obiurgandi locus?
|
|
Si. si propter amorem uxorem nolet ducere:
|
155
|
ea primum ab illo animum advortenda iniuriast;
|
|
et nunc id operam do, ut per falsas nuptias
|
|
vera obiurgandi causa sit, si deneget;
|
|
simul sceleratu' Davo' siquid consili
|
|
habet, ut consumat nunc quom nil obsint doli;
|
160
|
quem ego credo manibu' pedibu'que obnixe omnia
|
|
facturum, magis id adeo mihi ut incommodet
|
|
quam ut obsequatur gnato. So. quapropter? Si. rogas?
|
|
mala mens, malus animu'. quem quidem ego si sensero . .
|
|
sed quid opust verbis? sin eveniat quod volo,
|
165
|
in Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes
|
|
cui mi expurgandus est: et spero confore.
|
|
nunc tuŏmst officium has bene ut adsimules nuptias,
|
|
perterrefacias Davom, observes filium
|
|
quid agat, quid cŭm ĭllo consili captet. So. sat est:
|
170
|
curabo. Si. eamu' nunciam intro: i prae, sequar.
|
|
Simo Davos
|
|
Si. Non dubiumst quin uxorem nolit filius;
|
|
ita Davom modo timere sensi, ubi nuptias
|
|
futuras esse audivit. sed ĭpse exit foras.
|
|
Da. mirabar hoc si sic abiret et eri semper lenitas
|
175
|
verebar quorsum evaderet.
|
|
qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo,
|
|
numquam quoiquam nostrum verbum fecit neque id aegre tulit.
|
|
Si. at nunc faciet neque, ut opinor, sine tuo magno malo.
|
|
Da. id voluit nos sic necopinantis duci falso gaudio,
|
180
|
sperantis iam amoto metu, interoscitantis opprimi,
|
|
nĕ esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias:
|
|
astute. Si. carnufex quae loquitur? Da. erus est neque provideram.
|
|
Si. Dave. Da. hem quid est? Si. eho dum ad me. Da. quid hĭc volt? Si. quid ais? Da. qua de re? Si. rogas?
|
|
m<³eu>³m gnatum rumor est amare. Da. id populu' curat scilicet.
|
185
|
Si. hoccin agis an non? Da. ego vero istuc. Si. sed nunc ea me exquirere
|
|
iniqui patris est; nam quod ant(e)hac fecit nil ad me attinet.
|
|
dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suom;
|
|
nunc hic d<³ie>³s aliam vitam defert, alios mores postulat:
|
|
de(h)inc postulo sive aequomst te oro, Dave, ut redeat iam in viam.
|
190
|
hoc quid sit? omnes quĭ amant graviter sibi dari uxorem ferunt.
|
|
Da. ita aiunt. Si. tum siquis magistrum cepit ad eam rem inprobum,
|
|
ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque adplicat.
|
|
Da. non hercle intellego. Si. non? hem. Da. non: Davo' sum, non Oedipus.
|
|
Si. nempe ergo aperte vis quae restant me loqui? Da. sane quidem.
|
195
|
Si. si sensero hodie quicquam in his te nuptiis
|
|
fallaciae conari quo fiant minus,
|
|
aut velle in <³ea>³ re ostendi quam sis callidus,
|
|
verberibu' caesum te in pistrinum, Dave, dedam usque ad necem,
|
|
eă lege atque omine ut, si te inde exemerim, ego pro te molam.
|
200
|
quid, hoc intellexti[n]? an nondum etiam ne hoc quidem? Da. immo callide:
|
|
ita aperte ipsam rem modo locutu's, nil circum itione usus es.
|
|
Si. ubivis faciliu' passu' sim quam in hac re me deludier.
|
|
Da. bona verba, quaeso! Si. inrides? nil me falli'. sed dico tibi:
|
|
ne temere facias; neque tu haud dicas tibi non praedictum: cave!
|
205
|
Davos
|
|
Enĭmvero, Dave, nil locist segnitiae neque socordiae,
|
|
quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis:
|
|
quae si non astu providentur, me aut erum pessum dabunt.
|
|
nec quid agam certumst, Pamphilumne adiutem an auscultem seni.
|
|
si illum relinquo, ei(u)s vitae timeo; sin opitulor, hui(u)s minas,
|
210
|
quoi verba dare difficilest: primum iam de amore hoc comperit;
|
|
me infensu' servat nequam faciam in nuptiis fallaciam.
|
|
si senserit, perii: aut si lubitum fuerit, causam ceperit
|
|
quo iure quaque iniuria praecipitem [me] in pistrinum dabit.
|
|
ad haec mala hoc mi accedit etiam: haec Andria,
|
215
|
si[ve] ista uxor sive amicast, gravida e Pamphilost.
|
|
audireque <³eo>³rumst operae pretium audaciam
|
|
(nam inceptiost amentium, haud amantium):
|
|
quidquid peperisset decreverunt tollere.
|
|
et fingunt quandam inter se nunc fallaciam
|
220
|
civem Atticam esse hanc: "fuit olim quidam senex
|
|
mercator; navim is fregit apud Andrum insulam;
|
|
is obiit mortem." ibi tum hanc eiectam Chrysidis
|
|
patrem recepisse orbam parvam. fabulae!
|
|
miquidem hercle non fit veri simile; atque ipsis commentum placet.
|
225
|
sed Mysis ab ea egreditur. at ego hinc me ad forum ut
|
|
conveniam Pamphilum, ne de hac re pater inprudentem opprimat.
|
|
Mysis
|
|
Audivi, Archylis, iamdudum: Lesbiam adduci iubes.
|
|
sane pol ĭlla temulentast mulier et temeraria
|
|
nec sati' digna quoi committas primo partu mulierem.
|
230
|
tamen eam adducam? inportunitatem spectate aniculae
|
|
quia compotrix eius est. di, date facultatem obsecro
|
|
huic pariundi atque illi in aliis potiu' peccandi locum.
|
|
sed quidnam Pamphilum exanimatum video? vereor quid siet.
|
|
opperiar, ut sciam num quid nam haec turba tristitiae adferat.
|
235
|
Pamphilvs Mysis
|
|
Pa. Hoccinĕst humanum factu aut inceptu? hoccin[est] officium patris?
|
|
My. quid ĭllud est? Pa. pro d<³eu>³m fidem quid ĕst, si haec non contumeliast?
|
|
uxorem decrerat dare sese mi hodie: nonne oportuit
|
|
praescisse me ante? nonne priu' communicatum oportuit?
|
|
My. miseram me, quod verbum audio!
|
240
|
Pa. quid? Chremes, qui denegarat se commissurum mihi
|
|
gnatam s<³ua>³m uxorem, id mutavit quia me inmutatum videt?
|
|
itane obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat?
|
|
quod si fit pereo funditus.
|
|
adeon hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum!
|
245
|
pro deum atque hominum fidem!
|
|
nullon ego Chremeti' pacto adfinitatem effugere potero?
|
|
quot modis contemptu' spretu'! facta transacta omnia. hem
|
|
repudiatu' repetor. quăm ŏb rem? nisi si id est quod suspicor:
|
|
aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest,
|
250
|
itur ad me. My. oratio haec me miseram exanimavit metu.
|
|
Pa. nam quid ego dicam de patre? ah
|
|
tantamne rem tam neglegenter agere! praeteriens modo
|
|
mi apŭd forum "uxor tibi ducendast, Pamphile, hodie" inquit: "para,
|
|
abĭ domum." id mihi visust dicere "abĭ cito ac suspende te."
|
255
|
obstipui. censen me verbum potuisse ullum proloqui? aut
|
|
ullam causam, ineptam saltem falsam iniquam? obmutui.
|
|
quod si ego rescissem id priu', quid facerem siquis nunc me roget:
|
|
aliquid facerem ut hoc ne facerem. sed nunc quid primum exsequar?
|
|
tot me inpediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt:
|
260
|
amŏr, misericordia huiu', nuptiarum sollicitatio,
|
|
tum patri' pudor, qui me tam leni passus est animo usque adhuc
|
|
quae m<³eo>³ quomque animo lubitumst facere. <³ei>³ne ego ut ădvorser? ei mihi!
|
|
incertumst quid agam. My. misera timeo "incertum" hoc quorsus accidat.
|
|
sed nunc peropust aut hunc cum ipsa aut de illa aliquid me advorsum hunc loqui:
|
265
|
dum in dubiost animu', paullo momento huc vel ĭlluc impellitur.
|
|
Pa. quis hĭc loquitur? Mysis, salve. My. o salve, Pamphilē. Pa. quid agit? My. rogas?
|
|
laborat e dolore atque ex hoc misera sollicitast, diem
|
|
quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae. tum autem hoc timet,
|
|
ne deseras se. Pa. hem egone istuc conari queam?
|
270
|
egŏn propter me illam decipi miseram sinam,
|
|
quae mihi suom animum atque omnem vitam credidit,
|
|
quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim?
|
|
bene et pudice ei(u)s doctum atque eductum sinam
|
|
coactum egestate ingenium inmutarier?
|
275
|
non faciam. My. haud verear si in te solo sit situm;
|
|
sed vĭm ŭt queas ferre. Pa. adeon me ignavom putas,
|
|
adeon porro ingratum aut inhumanum aut ferum,
|
|
ut neque me consuetudo neque amor neque pudor
|
|
commoveat neque commoneat ut servem fidem?
|
280
|
My. unum hoc scio, hanc meritam esse ut memor esses sui.
|
|
Pa. memor essem? o Mysis Mysis, etiam nunc mihi
|
|
scripta illa dicta sunt in animo Chrysidis
|
|
de Glycerio. iam ferme moriens me vocat:
|
|
accessi; vos semotae: nos soli: incipit
|
285
|
"mi Pamphile, huiu' formam atque aetatem vides,
|
|
nec clam te est quăm ĭlli nunc utraeque inutiles
|
|
et ad pudĭcitiam et ad rem tutandam sient.
|
|
quod ego per hanc te dexteram [oro] et genium tuom,
|
|
per tuăm fidem perque huiu' solitudinem
|
290
|
te obtestor ne abs te hanc segreges neu deseras.
|
|
si te in germani fratri' dilexi loco
|
|
sive haec te solum semper fecit maxumi
|
|
seu tibi morigera fuit in rebus omnibus,
|
|
te isti virum do, amicum tutorem patrem;
|
295
|
bona nostra haec tibi permitto et tuăe mando fide[i]."
|
|
hanc mi in manum dat; mors continuo ipsam occupat.
|
|
accepi: acceptam servabo. My. ita spero quidem.
|
|
Pa. sed quor tu abis ab ĭlla? My. obstetricem accerso. Pa. propera. atque audin?
|
|
verbum unum cavĕ de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam . . My. teneo.
|
300
|