ACTVS II
|
|
Charinvs Byrria Pamphilvs
|
|
Ch. Quid ais, Byrria? datŭrne illa Pamphilo hodie nuptum? By. sic est.
|
301
|
Ch. qui scis? By. apŭd forum modo ĕ Davo audivi. Ch. vae misero mihi!
|
|
ut animus in spe atque in timore usque ant(e)hac attentus fuit,
|
|
ita, postquam adempta spes est, lassu' cura confectus stupet.
|
|
By. quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis,
|
305
|
id velis quod possit. Ch. nil volo aliud nisi Philumenam. By. ah
|
|
quanto satiust te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas [tuo],
|
|
quam id loqui quo mage lubido frustra incendatur tua!
|
|
Ch. facile omnes quom valemu' recta consilia aegrotis damus.
|
|
tu si hic sis aliter sentias. By. age age, ut lubet. Ch. sed Pamphilum
|
310
|
video. omnia experiri certumst priu' quam pereo. By. quid hic agit?
|
|
Ch. ipsum hunc orabo, huic supplicabo, amorem huic narrabo meum:
|
|
credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies:
|
|
interea fiet aliquid, spero. By. id "aliquid" nil est. Ch. Byrria,
|
|
quid tibi videtur? adeon ad eum? By. quidni? si nil impetres,
|
315
|
ut te arbitretur sibi paratum moechum, si illam duxerit.
|
|
Ch. abĭn hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus?
|
|
Pa. Charinum video. salve. Ch. o salve, Pamphile:
|
|
ad te advenio spem salutem auxilium consilium expetens.
|
|
Pa. neque pol consili locum habeo neque ad auxilium copiam.
|
320
|
sed ĭstuc quidnamst? Ch. hodie uxorem ducis? Pa. aiunt. Ch. Pamphile,
|
|
si id facis, hodie postremum me vides. Pa. quid ita? Ch. ei mihi,
|
|
vereor dicere: huic dic quaeso, Byrria. By. ego dicam. Pa. quid est?
|
|
By. sponsam hic tuam amat. Pa. nĕ ĭste haud mecum sentit. eho dum dic mihi:
|
|
num quid nam ampliu' tibi cŭm ĭlla f<³ui>³t, Charine? Ch. ah[a], Pamphile,
|
325
|
nil. Pa. quam vellem! Ch. nunc te per amicitiam et per amorem obsecro,
|
|
principio ut ne ducas. Pa. dabo equidem operam. Ch. sed si id non potest
|
|
aut tibi nuptiae hae sunt cordi, Pa. cordi! Ch. saltem aliquot dies
|
|
profer, dum proficiscor aliquo ne videam. Pa. audi nunciam:
|
|
ego, Charine, ne utiquam officium liberi esse hominis puto,
|
330
|
quom is nil mereat, postulare id gratiae adponi sibi.
|
|
nuptias effugere ego istas malo quam tu adipiscier.
|
|
Ch. reddidisti animum. Pa. nunc siquid potĕs aut tŭ aŭt hic Byrria,
|
|
facite fingite invenite efficite qui detur tibi;
|
|
ego id agam mihi qui ne detur. Ch. sat habeo. Pa. Davom optume
|
335
|
video, quoi(u)s consilio fretu' sum. Ch. at tu hercle haud quicquam mihi,
|
|
nisi ea quae nil opu' sunt scire. fugin hinc? By. ego vero ac lubens.
|
|
Davos Charinvs Pamphilvs
|
|
Da. Di boni, boni quid porto? sed ubi ĭnveniam Pamphilum,
|
|
ut metum in quo nunc est adimam atque expleam animum gaudio?
|
|
Ch. laetus est nescioquid. Pa. nil est: nondum haec rescivit mala.
|
340
|
Da. quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias . .
|
|
Ch. audin tu illum? Da. toto me oppido exanimatum quaerere.
|
|
sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam? Ch. cessas conloqui?
|
|
Da. habeo. Pa. Dave, ades resiste. Da. quis homost, qui me . . ? o Pamphile,
|
|
te ipsum quaero. eugae, Charine! ambo opportune: vos volo.
|
345
|
Pa. Dave, perii. Da. quin tu hoc audi. Ch. interii. Da. quid timeas scio.
|
|
Pa. mea quidem hercle certe in dubio vitast. Da. et quid tu, scio.
|
|
Pa. nuptiae mi . . Da. etsi scio? Pa. hodie . . Da. obtundis, tam etsi intellego?
|
|
id paves ne ducas tŭ ĭllam; tŭ aŭtem ut ducas. Ch. rem tenes.
|
|
Pa. istuc ipsum. Da. atque istuc ipsum nil periclist: me vide.
|
350
|
Pa. obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu. Da. em
|
|
libero: uxorem tibi non dat iam Chremes. Pa. qui scis? Da. scio.
|
|
tuo' pater modo me prehendit: <³ai>³t tibi uxorem dare
|
|
hodie, item alia multa quae nunc non est narrandi locus.
|
|
continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam haec tibi.
|
355
|
ubi te non invenio ibi escendo in quendam excelsum locum,
|
|
circumspicio: nusquam. forte ibi huiu' video Byrriam;
|
|
rogŏ: negat vidisse. mihi molestum; quid agam cogito.
|
|
redeunti interea ex ipsa re mi incidit suspicio "hem
|
|
paullulum opsoni; ipsu' tristis; de inproviso nuptiae:
|
360
|
non cohaerent." Pa. quorsu' nam istuc? Da. ego me continuo ad Chremem.
|
|
quom illo advenio, solitudo ante ostium: iam id gaudeo.
|
|
Ch. recte dici'. Pa. perge. Da. maneo. interea intro ire neminem
|
|
video, exire neminem; matronam nullam in aedibus,
|
|
nil ornati, nil tumulti: accessi; intro aspexi. Pa. scio:
|
365
|
magnum signum. Da. num videntur convenire haec nuptiis?
|
|
Pa. non opinor, Dave. Da. "opinor" narras? non recte accipis:
|
|
certa res est. etiam puerum inde abiens conveni Chremi:
|
|
holera et pisciculos minutos fer[r]e obolo in cenam seni.
|
|
Ch. liberatu' sum hodie, Dave, tua opera. Da. ac nullus quidem.
|
370
|
Ch. quid ita? nempe huic prorsus illam non dat. Da. ridiculum caput,
|
|
quasi necesse sit, si huic non dat, tĕ ĭllam uxorem ducere,
|
|
nisi vides, nisi senis amicos oras ambis. Ch. bene mones:
|
|
ibo, etsi hercle saepe iam me spes haec frustratast. vale.
|
|
Pamphilvs Davos
|
|
Pa. Quid igitur sibi volt pater? quor simulat? Da. ego dicam tibi.
|
375
|
si id suscenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes,
|
|
ipsu' sibi esse iniuriu' videatur, neque id iniuria,
|
|
priu' quam t<³uo>³m ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit:
|
|
sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet:
|
|
tŭm ĭllae turbae fient. Pa. quidvis patiar. Da. pater est, Pamphile:
|
380
|
difficilest. tum haec solast mulier. dictum [ac] factum invenerit
|
|
aliquam causam quam ob rem eiciat oppido. Pa. eiciat? Da. cito.
|
|
Pa. cedo igitur quid faciam, Dave? Da. dic te ducturum. Pa. hem. Da. quid est?
|
|
Pa. egŏn dicam? Da. quor non? Pa. numquam faciam. Da. ne nega.
|
|
Pa. suadere noli. Da. ex <³ea>³ re quid fiat vide.
|
385
|
Pa. ut ab illa excludar, hoc concludar. Da. non itast.
|
|
nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem
|
|
"ducas volo hodie uxorem"; tu "ducam" inquies:
|
|
cedo quid iurgabit tecum? hic reddes omnia.
|
|
quae nunc sunt certa [ei] consilia, incerta ut sient
|
390
|
sine ŏmni periclo. nam hoc haud dubiumst quin Chremes
|
|
tibi non det gnatam; nec tu <³ea>³ causa minueris
|
|
haec quae facis, ne is mutet s<³ua>³m sententiam.
|
|
patri dic velle, ut, quom velit, tibi iure irasci non queat.
|
|
nam quod tu speres "propulsabo facile uxorem his moribus;
|
395
|
dabĭt nemo": inveniet inopem potiu' quam te corrumpi sinat.
|
|
sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris;
|
|
aliam otiosu' quaeret: interea aliquid acciderit boni.
|
|
Pa. ităn credis? Da. haud dubium id quidemst. Pa. vidĕ quo me inducas. Da. quin taces?
|
|
Pa. dicam. puerum autem ne resciscat mi esse ex illa cautiost;
|
400
|
nam pollicitus sum suscepturum. Da. o facinus audax! Pa. hanc fidem
|
|
sibi me obsecravit, qui se sciret non deserturum, ut darem.
|
|
Da. curabitur. sed pater adest. cavĕ te esse tristem sentiat.
|
|
Simo Davos Pamphilvs
|
|
Si. Reviso quid agant aut quid captent consili.
|
|
Da. hic nunc non dubitat quin te ducturum neges.
|
405
|
venit meditatus alicunde ex solo loco:
|
|
orationem sperat invenisse se
|
|
qui differat te: proin tu fac apud te ut sies.
|
|
Pa. modo ŭt possim, Dave! Da. crede inquam hoc mihi, Pamphile,
|
|
numquam hodie tecum commutaturum patrem
|
410
|
unum esse verbum, si te dices ducere.
|
|
Byrria Simo Davos Pamphilvs
|
|
By. Eru' me relictis rebu' iussit Pamphilum
|
|
hodie observare, ut quid ageret de nuptiis
|
|
scirem: id propterea nunc hunc venientem sequor.
|
|
ipsum adeo praesto video cum Davo: hoc agam.
|
415
|
Si. utrumque adesse video. Da. em serva. Si. Pamphile.
|
|
Da. quasi de inproviso respice ad eum. Pa. ehem pater.
|
|
Da. probe. Si. hodie uxorem ducas, ut dixi, volo.
|
|
By. nunc nostrae timeo parti quid hĭc respondeat.
|
|
Pa. neque ĭstic neque alibi tibi erit usquam in me mora. By. hem.
|
420
|
Da. obmutuit. By. quid dixit? Si. facis ut te decet,
|
|
quom istuc quod postulo impetro cum gratia.
|
|
Da. sum verus? By. eru', quantum audio, uxore excidit.
|
|
Si. i nunciam intro, ne in mora, quom opu' sit, sies.
|
|
Pa. eo.— By. nullane in re esse quoiquam homini fidem!
|
425
|
verum illud verbumst, volgo quod dici solet,
|
|
omnis sibi malle melius esse quam alteri.
|
|
ego illam vidi: virginem forma bona
|
|
memini videri: quo aequior sum Pamphilo,
|
|
si se illam in somnis quam illum amplecti maluit.
|
430
|
renuntiabo, ut pro hoc malo mihi det malum.
|
|
Davos Simo
|
|
Da. Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam
|
|
portare et ea me hic restitisse gratia.
|
|
Si. quid Davo' narrat? Da. aeque quicquam nunc quidem.
|
|
Si. nilne? hem. Da. nil prorsus. Si. atqui exspectabam quidem.
|
435
|
Da. praeter spem evenit, sentio: hoc male habet virum.
|
|
Si. potin es mihi verum dicerē? Da. nil facilius.
|
|
Si. nŭm ĭlli molestae quidpiam haec sunt nuptiae
|
|
propter hŭiusce hospitai consuetudinem?
|
|
Da. nil hercle; aut, si adeo, biduist aut tridui
|
440
|
haec sollicitudo: nosti? deinde desinet.
|
|
etenim ipsu' secum eam rem reputavit via.
|
|
Si. laudo. Da. dum licitumst ei dumque aetas tulit,
|
|
amavit; tum id clam: cavit ne umquam infamiae
|
|
ea res sibi esset, ut virum fortem decet.
|
445
|
nunc uxore opus est: animum ad uxorem adpulit.
|
|
Si. subtristi' visus est esse aliquantum mihi.
|
|
Da. nil propter hanc rem, sed ĕst quod suscenset tibi.
|
|
Si. quidnamst? Da. puerilest. Si. quid id est? Da. nil. Si. quin dic, quid est?
|
|
Da. <³ai>³t nimium parce facere sumptum. Si. mene? Da. te.
|
450
|
"vix" inquit "drachumis est opsonatum decem:
|
|
non filio videtur uxorem dare.
|
|
quem" inquit "vocabo ad cenam m<³eo>³rum aequalium
|
|
potissumum nunc?" et, quod dicendum hic siet,
|
|
tu quoque perparce nimium: non laudo. Si. tace.
|
455
|
Da. commovi. Si. ego istaec recte ut fiant videro.
|
|
quidnam hoc est rei? quid hĭc volt veterator sibi?
|
|
nam si hic malist quicquam, ĕm ĭllic est huic r<³ei>³ caput.
|
|