ACTVS V
|
|
Chremes Simo
|
|
Ch. Sati' iam sati', Simo, spectata erga te amicitiast mea;
|
820
|
sati' pericli incepi adire: orandi iam finem face.
|
|
dum studeo obsequi tibi, paene inlusi vitam filiae.
|
|
Si. immo enĭm nunc quom maxume abs te postulo atque oro, Chreme,
|
|
ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes.
|
|
Ch. vidĕ quam iniquo' sis prae studio: dŭm id efficias quod lubet,
|
825
|
neque modum benignitati' neque quid me ores cogitas;
|
|
nam si cogites remittas iam me onerare iniuriis.
|
|
Si. quibus? Ch. at rogitas? perpulisti me ut homini adulescentulo
|
|
in alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria,
|
|
filiam ut darem in seditionem atque in ĭncertas nuptias,
|
830
|
eiu' labore atque eiu' dolore gnato ut medicarer tuo.
|
|
impetrasti: incepi, dum res tetulit. nunc non fert: feras.
|
|
illam hinc civem esse aiunt; puer est natu': nos missos face.
|
|
Si. per ego te d<³eo>³s oro, ut nĕ ĭllis animum inducas credere,
|
|
quibus id maxume utilest illum esse quam deterrumum.
|
835
|
nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia.
|
|
ubi ea causa quam ob rem haec faciunt erit adempta his, desinent.
|
|
Ch. erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam. Si. scio. Ch. at
|
|
vero voltu, quom ibi me adesse neuter tum praesenserant.
|
|
Si. credo et id facturas Davo' dudum praedixit mihi; et
|
840
|
nescio quĭ <ĭ>d tibi sum oblitus hodie, ac volui, dicere.
|
|
Davos Chremes Simo Dromo
|
|
Da. Animo nunciam otioso esse impero. Ch. em Davom tibi!
|
|
Si. unde egreditur? Da. meŏ praesidio atque hospiti'. Si. quid ĭllud malist?
|
|
Da. ego commodiorem hominem adventum tempu' non vidi. Si. scelus,
|
|
quemnam hic laudat? Da. omni' res est iam in vado. Si. cesso adloqui?
|
845
|
Da. erus est: quid agam? Si. o salve, bone vir. Da. ehĕm Simo, o noster Chreme,
|
|
omnia adparata iam sunt intu'. Si. curasti probe.
|
|
Da. ubi voles accerse. Si. bene sane; id enĭmvero hinc nunc abest.
|
|
etiam tu hoc respondes quid ĭstic tibi negotist? Da. mihin? Si. ita.
|
|
Da. mihin? Si. tibi ergo. Da. modŏ introii. Si. quasi ego quam dudum rogem.
|
850
|
Da. cum t<³uo>³ gnato una. Si. anne est intu' Pamphilu'? crucior miser!
|
|
eho non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?
|
|
Da. sunt. Si. quor igitur hic est? Ch. quid ĭllum censes? cŭm ĭlla litigat.
|
|
Da. ĭmmŏ vero indignum, Chreme, iam facinu' faxo ex me audies.
|
|
nescioquis senex modo venit, ellum, confidens catus:
|
855
|
quom faciem videas, videtur esse quantivis preti:
|
|
tristi' severitas inest in voltu atque in verbis fides.
|
|
Si. quidnam adportat? Da. nil equidem nisi quod ĭllum audivi dicere.
|
|
Si. quid ait tandem? Da. Glycerium se scire civem esse Atticam. Si. hem
|
|
Dromŏ, Dromo. Da. quid est? Si. Dromo. Da. audi. Si. verbum si addideris . . ! Dromo.
|
860
|
Da. audi obsecro. Dr. quid vis? Si. sublimem intro rape hunc, quantum potest.
|
|
Dr. quem? Si. Davom. Da. quăm ŏb rem? Si. quia lubet. rape inquam. Da. quid feci? Si. rape.
|
|
Da. si quicquam invenies me mentitum, occidito. Si. nil audio.
|
|
Dr. ego iam te commotum reddam. Da. tamen etsi hoc verumst? Si. tamen.
|
|
cura adservandum vinctum, atque audin? quadrupedem constringito.
|
865
|
age nunciam: ego pol hodie, si vivo, tibi
|
|
ostendam erum quid sit pericli fallere,
|
|
et ĭlli patrem. Ch. ah ne saevi tanto opere. Si. o Chreme,
|
|
pietatem gnati! nonne te miseret mei?
|
|
tantum laborem capere ob talem filium!
|
870
|
age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?
|
|
Pamphilvs Simo Chremes
|
|
Pa. Quis me volt? perii, pater est. Si. quid ais, omnium . . ? Ch. ah
|
|
rem potius ipsam dic ac mitte male loqui.
|
|
Si. quasi quicquam in hunc iam graviu' dici possiet.
|
|
<³ai>³n tandem, civi' Glyceriumst? Pa. ita praedicant.
|
875
|
Si. "ita praedicant"? ŏ ĭngentem confidentiam!
|
|
num cogitat quid dicat? num facti piget?
|
|
vidĕ num ei(u)s color pudori' signum usquam indicat.
|
|
adeo[n] inpotenti esse animo ut praeter civium
|
|
morem atque legem et s<³ui>³ voluntatem patris
|
880
|
tamen hanc habere studeat cum summo probro!
|
|
Pa. me miserum! Si. hem modŏne id demum sensti, Pamphile?
|
|
olim istuc, olim quom ita animum induxti tuom,
|
|
quod cuperes aliquo pacto efficiundum tibi,
|
|
<³eo>³dem die istuc verbum vere in te accidit.
|
885
|
sed quid ego? quor me excrucio? quor me macero?
|
|
quor meăm senĕctutem huius sollicito amentia?
|
|
an ŭt pro hui(u)s peccatis ego supplicium sufferam?
|
|
immo habeat, valeat, vivat cŭm ĭlla. Pa. mi pater!
|
|
Si. quid "mi pater"? quasi tŭ hŭius indigeas patris.
|
890
|
domus uxor liberi inventi invito patre;
|
|
adducti qui illam hinc civem dicant: viceris.
|
|
Pa. pater, licetne pauca? Si. quid dices mihi? Ch. at
|
|
tamen, Simo, audi. Si. ego audiam? quid audiam,
|
|
Chremē? Ch. at tandem dicat. Si. age dicat, sino.
|
895
|
Pa. ego me amare hanc fateor; si id peccarest, fateor id quoque.
|
|
tibi, pater, me dedo: quidvis oneris inpone, impera.
|
|
vis me uxorem ducere? hanc vis [a]mittere? ut potero feram.
|
|
hoc modo te obsecro, ut ne credas a me adlegatum hunc senem:
|
|
sine me expurgem atque illum huc coram adducam. Si. adducas? Pa. sine, pater.
|
900
|
Ch. aequom postulat: da veniam. Pa. sine te hoc exorem. Si. sino.
|
|
quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar, Chreme.
|
|
Ch. pro peccato magno paullum supplici satis est patri.
|
|
Crito Chremes Simo Pamphilvs
|
|
Cr. Mitte orare. una harum quaevis causa me ut faciam monet,
|
|
vel tu vel quod verumst vel quod ipsi cupio Glycerio.
|
905
|
Ch. Andrium ego Critonem video? certe is ĕst. Cr. salvo' sis, Chreme.
|
|
Ch. quid tu Athenas insolens? Cr. evenit. sed hicinest Simo?
|
|
Ch. hic. Cr. Simo . . Si. men quaeris? eho tu, Glycerium hinc civem esse ais?
|
|
Cr. tu negas? Si. itane huc paratus advenis? Cr. qua re? Si. rogas?
|
|
tune inpune haec facias? tune hic homines adulescentulos
|
910
|
inperitos rerum, eductos libere, in fraudem inlicis?
|
|
sollicitando et pollicitando <³eo>³rum animos lactas? Cr. sanun es?
|
|
Si. ac meretricios amores nuptiis conglutinas?
|
|
Pa. perii, metuo ut substet hospes. Ch. si, Simo, hunc noris satis,
|
|
non ita arbitrere: bonus est hic vir. Si. hic vir sit bonus?
|
915
|
itane adtemperate evenit, hodie in ipsis nuptiis
|
|
ut veniret, ant(e)hac numquam? est vero huic credundum, Chreme.
|
|
Pa. ni metuam patrem, habeo prŏ ĭlla rĕ ĭllum quod moneam probe.
|
|
Si. sycophanta. Cr. hem. Ch. sic, Crito, est hic: mitte. Cr. videat qui siet.
|
|
si mihi perget quae volt dicere, ea quae non volt audiet.
|
920
|
ego ĭstaec moveo aut curo? non tu t<³uo>³m malum aequo animo feras!
|
|
nam ego quae dico vera an falsa audierim iam sciri potest.
|
|
Atticus quidam olim navi fracta ad Andrum eiectus est
|
|
et ĭstaec una parva virgo. tŭm ĭlle egens forte adplicat
|
|
primum ad Chrysidis patrem se. Si. fabulam inceptat. Ch. sine.
|
925
|
Cr. itane vero obturbat? Ch. perge. Cr. tum—is mihi cognatus fuit
|
|
qui <³eu>³m recepit. ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum.
|
|
is ibi mortuost. Ch. ei(u)s nomen? Cr. nomen tam cito? Phania? hem
|
|
perii! verum hercle opinor f<³ui>³sse Phaniam; hoc certo scio,
|
|
Rhamnusium se aiebat esse. Ch. o Iuppiter! Cr. eadem haec, Chreme,
|
930
|
multi alii in Andro tum audi[ve]re. Ch. utinam id sit quod spero! eho dic mihi,
|
|
quid eam tum? suămne esse aibat? Cr. non. Ch. quoiam igitur? Cr. fratri' filiam.
|
|
Ch. certe meast. Cr. quid ais? Si. quid tŭ ais? Pa. arrige auris, Pamphile!
|
|
Si. qui credi'? Ch. Phania illic frater meu' fuit. Si. noram et scio.
|
|
Ch. is bellum hinc fugiens meque in Asiam persequens proficiscitur:
|
935
|
tum illam relinquere hic est veritus.† postilla nunc primum audio
|
|
quid ĭllo sit factum. Pa. vix sum apud me: ita animu' commotust metu
|
|
spe gaudio, mirando tanto tam repentino hoc bono.
|
|
Si. nĕ ĭstam multimodis t<³ua>³m inveniri gaudeo. Pa. credo, pater.
|
|
Ch. at mi unu' scrupulus etiam restat qui me male habet. Pa. dignus es
|
940
|
cum t<³ua>³ religione, odium: nodum in scirpo quaeri'. Cr. quid ĭstuc est?
|
|
Ch. nomen non convenit. Cr. fuit hercle huic aliud parvae. Ch. quod, Crito?
|
|
numquid meministi? Cr. id quaero. Pa. egon huiu' memoriam patiar meae
|
|
volŭptati obstare, quŏm ego possim in hac re medicari mihi?
|
|
heus, Chreme, quod quaeri', Pasibulast. Ch. ipsa <ea>st. Cr. east.
|
945
|
Pa. ex ipsa miliens audivi. Si. omnis nos gaudere hoc, Chreme,
|
|
te credo credere. Ch. ita me dĭ ament, credo. Pa. quod restat, pater . .
|
|
Si. iamdudum res redduxit me ipsa in gratiam. Pa. o lepidum patrem!
|
|
de uxore, ita ut possedi, nil mutat Chremes? Ch. causa optumast;
|
|
nisi quid pater ait aliud. Pa. nempe id. Si. scilicet. Ch. dos, Pamphile, est
|
950
|
decem talenta. Pa. accipio. Ch. propero ad filiam. eho mecum, Crito;
|
|
nam illam me credo haud nosse.— Si. quor non illam huc transferri iubes?
|
|
Pa. recte admones: Davo ego ĭstuc dedam iam negoti. Si. non potest.
|
|
Pa. qui? Si. quia habet aliud magis ex sese et maiu'. Pa. quidnam? Si. vinctus est.
|
|
Pa. pater, non recte vinctust. Si. haud ita iussi. Pa. iubĕ solvi, obsecro.
|
955
|
Si. age fiat. Pa. at matura. Si. eo intro. Pa. o faustum et felicem diem!
|
|
Charinvs Pamphilvs Davos
|
|
Ch. Proviso quid agat Pamphilūs. atque eccum. Pa. aliquis fors[itan] me putet
|
|
non putare hoc verum, at mihi nunc sic esse hoc verum lubet.
|
|
ego d<³eo>³rum vitam propterea sempiternam esse arbitror
|
|
quod volŭptates <³eo>³rum propriae sunt; nam mi inmortalitas
|
960
|
partast, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.
|
|
sed quĕm ego mihi potissumum optem, nunc quoĭ haec narrem, dari?
|
|
Ch. quid ĭllud gaudist? Pa. Davom video. nemost quem mallem omnium;
|
|
nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia.
|
|
Da. Pamphilus ubinam hic est? Pa. Dave. Da. quis homost? Pa. ego sum. Da. o Pamphile.
|
965
|
Pa. nescis quid mi obtigerit. Da. certe; sed quid mihi ŏbtigerit scio.
|
|
Pa. et quidem ego. Da. more hominum evenit ut quod sim nanctus mali
|
|
priu' rescisceres tu quam ego ĭllud quod tibi evenit boni.
|
|
Pa. Glycerium mea s<³uo>³s parentis repperit. Da. factum bene. Ch. hem.
|
|
Pa. pater amicu' summu' nobis. Da. quis? Pa. Chremes. Da. narras probe.
|
970
|
Pa. nec mora ullast quin eam uxorem ducam. Ch. num illic somniat
|
|
ea quae vigilans voluit? Pa. tum de puero, Dave . . Da. ah desine!
|
|
solus est quem diligant di. Ch. salvo' sum si haec vera sunt.
|
|
conloquar. Pa. quis homost? [o] Charine, in tempore ipso mi advenis.
|
|
Ch. bene factum. Pa. audisti[n]? Ch. omnia. age, me in t<³ui>³s secundis respice.
|
975
|
tuos est nunc Chremes: facturum quae voles scio ĕsse omnia.
|
|
Pa. memini: atque adeo longumst illum me exspectare dum exeat.
|
|
sequere hac me: intus apŭd Glycerium nunc est. tu, Dave, abĭ domum,
|
|
propera, accerse hinc qui auferant. em quid stas? quid cessas? Da. eo.
|
|
ne exspecteti' dum exeant huc: intu' despondebitur;
|
980
|
intu' transigetur siquid est quod restet. Cantor. plaudite!
|
|
EXITVS ALTER SVPPOSITICIVS
|
|
Pa. memini adq<ue adeo ut uolui commodum huc senex exit foras>.
|
977a
|
Ch. ṃ ọ
|
978a
|
Ch.
|
979a
|
Pamphilvs Charinvs Chremes Davos
|
|
Pa. Te expectabam: est de tua re quod agere ego tecum uolo.
|
980a
|
operam dedi ne me esse oblitum dicas tuae gnatae alterae.
|
981a
|
tibi me opinor inuenisse dignum te atque illa uirum. Cha. Ah,
|
982a
|
perii, Daue, de meo amore ac uita <nunc> sors tollitur.
|
983a
|
Chr. non noua istaec mihi condicio est, si uoluissem, Pamphile.
|
984a
|
Cha. occidi, Daue. Da. mane. Cha. perii. Chr. id quamobrem non uolui eloquar:
|
985a
|
non idcirco quod eum omnino adfinem mihi nollem . . Cha. hem! Da. tace.
|
986a
|
Chr. sed amicitia nostra quae est a patribus nostris tradita
|
987a
|
nobis, aliquam partem studui adauctam tradi liberis.
|
988a
|
nunc cum copia ac fortuna utrique ut obsequerer dedit,
|
989a
|
detur. Pa. bene factum. Da. adi atque age homini gratias. Cha. salue, Chremes,
|
990a
|
amicorum meorum omnium mihi †agissime.
|
991a
|
quod mihi non minus est gaudio quam id <quod volo>
|
992a
|
quod <abs te expecto et summo studio> abs te expeto:
|
993a
|
me repperisse ut habitus antehac fui tibi.
|
994a
|
Chr. animum, Charine, quod ad cumque applicaueris
|
995a
|
studium exinde ut erit tute existimaberis.
|
996a
|
id ita esse facere coniecturam ex me licet:
|
997a
|
alienus abs te tamen quis tu esses noueram.
|
998a
|
Cha. ita res est. Chr. gnatam tibi meam Philumenam
|
999a
|
uxorem et dotis sex talenta spondeo.]
|
1000a
|