ACTVS IV
Charinvs Pamphilvs Davos
Ch. Hoccinĕst credibile aut memorabile, 625
tanta vecordia innata quoiquam ut siet
ut malis gaudeant atque ex incommodis
alterius sua ut comparent commoda? ah
idnest verum? immo id est genus hominum pessumum in
denegando modo quîs pudor paullum adest; 630
post ubi tempu' promissa iam perfici,
tum coacti necessario se aperiunt,
et timent et tamen res premit denegare;
ibi tum eorum inpudentissuma oratiost
"quis tŭ es? quis mihi es? quor meam tibi? heus 635
proxumus sum egomet mihi."
at tamen "ubi fides?" si roges,
nil pudet hic, ubi opus [est]; illi ubi
nil opust, ibi verentur. 638a
sed quid agam? adeon ad eum et cŭm eo iniuriam hanc expostulem? 639
ingeram mala multa? atque aliqui' dicat "nil promoveris": 640
multum: molestu' certe <³ei>³ fuero atque animo morem gessero.
Pa. Charine, et mĕ ĕt tĕ ĭnprudens, nisi quid di respiciunt, perdidi.
Ch. itane "inprudens"? tandem inventast causa: solvisti fidem.
Pa. quid "tandem"? Ch. etiamnunc me ducere istis dictis postulas?
Pa. quid ĭstuc est? Ch. postquam me amare dixi, conplacitast tibi. 645
heu me miserum qui tuom animum ex animo spectavi meo!
Pa. falsus es. Ch. non tibi sat esse hoc solidum visumst gaudium,
nisi me lactasses amantem et falsa spe produceres?
habeas. Pa. habeam? ah nescis quantis in malis vorser miser
quantasque hic s<³ui>³s consiliis mihi conflavit sollicitudines 650
meu' carnufex. Ch. quid ĭstuc tam mirumst de te si exemplum capit?
Pa. haud istuc dicas, si cognoris vel me vel amorem meum.
Ch. sciŏ: cum patre altercasti dudum et is nunc propterea tibi
suscenset nec te quivit hodie cogere illam ut duceres.
Pa. immo etiam, quo tu minu' scis aerumnas meas, 655
haec nuptiae non adparabantur mihi
nec postulabat nunc quisquam uxorem dare.
Ch. sciŏ: tu coactu' tuă voluntate es. Pa. mane:
nondum scis. Ch. scio equidem illam ducturum esse te.
Pa. quor me enicas? hoc audi: numquam destitit 660
instare ut dicerem me ducturum patri;
suadere orare usque adeo donec perpulit.
Ch. quis homo istuc? Pa. Davo' . . Ch. Davos? Pa. interturbat. Ch. quăm ŏb rem? Pa. nescio;
nisi mihi d<³eo>³s sati' scio fuisse iratos qui auscultaverim.
Ch. factum hoc est, Dave? Da. factŭm. Ch. hem quid ais? scelus! 665
at tibi di dignum factis exitium duint!
eho dic mi, si omnes hunc coniectum in nuptias
inimici vellent, quod nisi hŏc consilium darent?
Da. deceptu' sum, at non defetigatus. Pa. scio.
Da. hac non successit, alia adoriemur via: 670
nisi si id putas, quia primo processit parum,
non posse iam ad salutem convorti hoc malum.
Pa. immo etiam; nam sati' credo, si advigilaveris,
ex unis geminas mihi conficies nuptias.
Da. ego, Pamphile, hoc tibi pro servitio debeo, 675
conari manibu' pedibu' noctesque et dies,
capitis periclum adire, dum prosim tibi;
tuŏmst, siquid praeter spem evenit, mi ignoscere.
parum succedit quod ago; at facio sedulo.
vel meliu' tute reperi, me missum face. 680
Pa. cupio: restitue in quem me accepisti locum.
Da. faciam. Pa. at iăm hŏc opŭst. Da. em . . sed manĕ; concrepuit a Glycerio ostium.
Pa. nil ad te. Da. quaero. Pa. hem nuncin demum? Da. at iăm hŏc tibi inventum dabo.
Mysis Pamphilvs Charinvs Davos
My. Iam ubi ubi erit, inventum tibi curabo et mecum adductum
t<³uo>³m Pamphilum: modo tu, anime mi, noli te macerare. 685
Pa. Mysis. My. quis est? <e>hĕm Pamphile, optume mihi te offers. Pa. quid <id> est?
My. orare iussit, si se ames, era, iăm ut ăd sese venias:
videre tĕ ait cupere. Pa. vah perii: hoc malum integrascit.
sicin mĕ ătque illam opera tua nunc miseros sollicitari[er]!
nam idcirco accersor nuptias quod mi adparari sensit. 690
Ch. quibu' quidĕm quam facile potuerat quiesci, si hic quiesset!
Da. age, si hic non insanit satis suă sponte, instiga. My. atque edepol
ea res est, proptereaque nunc misera in maerorest. Pa. Mysis,
per ŏmnis tibi adiuro deos numquam <³ea>³m me deserturum,
non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnis homines. 695
hanc mi expetivi: contigit; conveniunt mores: valeant
qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mi adimet nemo.
My. resipisco. Pa. non Apollinis mage verum atque hoc responsumst.
si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat
quo minus haec fierent nuptiae, volo; sed si id non poterit, 700
id faciam, in proclivi quod est, per me stetisse ut credat.
quis videor? Ch. miser, aeque atque ego. Da. consilium quaero. Pa. forti's!
sciŏ quid conere. Da. hoc ego tibi profecto effectum reddam.
Pa. iăm hŏc opus est. Da. quin iam habeo. Ch. quid est? Da. huic, non tibĭ habeo, ne erres.
Ch. sat habeo. Pa. quid facies? cedo. Da. dies [hic] mi ut sati' sit vereor 705
ad agendum: ne vacuom esse me nunc ad narrandum credas:
proinde hinc vos amolimini; nam mi inpedimento estis.
Pa. ego hănc visam.— Da. quid tu? quŏ hĭnc te agis? Ch. verum vis dicam? Da. immo etiam:
narrationis incipit mi initium. Ch. quid me fiet?
Da. eho tu inpudens, non satis habes quod tibi dieculam addo, 710
quantum huic promoveo nuptias? Ch. Dave, at tamen . . Da. quid ergo?
Ch. ut ducam. Da. ridiculum. Ch. huc face ad me [ut] venias, siquid poteris.
Da. quid veniam? nil habeo. Ch. at tamen, siquid. Da. age veniam. Ch. siquid,
domi ero.— Da. tu, Mysis, dum exeo, parumper me opperire hic.
My. quapropter? Da. ita factost opus. My. matura. Da. iăm ĭnquam hic adero. 715
Mysis Davos
My. Nilne esse proprium quoiquam! di vostram fidem!
summum bonum esse erae putabam hunc Pamphilum,
amicum, amatorem, virum in quovis loco
paratum; verum ex <³eo>³ nunc misera quem capit
laborem! facile hic plus malist quam illic boni. 720
sed Davos exit. mĭ homo, quid ĭstuc obsecrost?
quo portas puerum? Da. Mysis, nunc opus est tua
mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.
My. quidnam incepturu's? Da. accipe a me hunc ocius
atque ante nostram ianuam adpone. My. obsecro, 725
humine? Da. ex ara hinc sume verbenas tibi
atque <³ea>³s substerne. My. quăm ŏb rem id tute non facis?
Da. quia, si forte opu' sit ad erum iurandum mihi
non adposisse, ut liquido possim. My. intellego:
nova nunc religio in te istaec incessit. cedo! 730
Da. move ocius te, ut quid agam porro intellegas.
pro Iuppiter! My. quid ĕst? Da. sponsae pater intervenit.
repudio quod consilium primum intenderam.
My. nesciŏ quid narres. Da. ego quoque hinc ab dextera
venire me adsimulabo: tŭ ŭt subservias 735
orationi, ut quomque opu' sit, verbis vide.
My. ego quid agas nil intellego; sed siquid est
quod mea opera opu' sit vobis, [a]ut tu plus vides,
manebo, nequod vostrum remorer commodum.
Chremes Mysis Davos
Ch. Revortor, postquam quae opu' fuere ad nuptias 740
gnatae paravi, ut iubeam accersi. sed quid hoc?
puer herclest. mulier, tun posisti hunc? My. ubi ĭllic est?
Ch. non mihi respondes? My. nusquam est. vae miserae mihi!
reliquit mĕ homo atque abiit. Da. di vostram fidem,
quid turbaest apŭd forum! quid ĭlli hominum litigant! 745
tum annona carast. (quid dicam aliud nescio.)
My. quor tu obsecro hic me solam? Da. hem quaĕ haĕc est fabula?
eho Mysis, puer hic undest? quisve huc attulit?
My. satĭn sanu's qui me id rogites? Da. quĕm ego igitur rogem
qui hic neminem alium videam? Ch. miror unde sit. 750
Da. dictura es quod rogo? My. au! Da. concede ad dexteram.
My. deliras: non tute ipse . . ? Da. verbum si mihi
unum praeter quam quod te rogŏ faxis: cave!
male dicis? undest? dic clare. My. a nobis. Da. hahae!
mirum vero inpudenter mulier si facit 755
meretrix! Ch. ab Andriast [ancilla] haec, quantum intellego.
Da. adeon videmur vobis esse idonei
in quibu' sic inludati'? Ch. veni in tempore.
Da. propera adeo puerum tollere hinc ab ianua.
mane: cavĕ quoquam ex istoc excessis loco! 760
My. di te eradicent! ita me miseram territas.
Da. tibi ego dico an non? My. quid vis? Da. at etiam rogas?
cedo, quoium puerum hic adposisti? dic mihi.
My. tu nescis? Da. mitte id quod scio: dic quod rogo.
My. vostri. Da. quoi(u)s nostri? My. Pamphili. Da. hem quid? Pamphili? 765
My. eho ăn non est? Ch. recte ego hăs semper fugi nuptias.
Da. o facinus animadvortendum! My. quid clamitas?
Da. quemne ego heri vidi ad vos adferri vesperi?
My. ŏ hominem audacem! Da. verum: vidi Cantharam
suffarcinatam. My. dis pol habeo gratiam 770
quom in pariundo aliquot adfuerunt liberae.
Da. nĕ ĭlla illum haud novit quoiu' causa haec incipit:
"Chremes si positum puerum ante aedis viderit,
s<³ua>³m gnatam non dabit": tanto hercle mage dabit.
Ch. non hercle faciet. Da. nunc adeo, ut tu sis sciens, 775
nisi puerum tolli' iăm ego hunc in mediam viam
provolvam teque ibidem pervolvam in luto.
My. tu pol homo non es sobrius. Da. fallacia
alia aliam trudit: iam susurrari audio
civem Atticam esse hanc. Ch. hem. Da. "coactus legibus 780
eam ŭxorem ducet." My. aŭ ŏbsecro, an non civis est?
Ch. iocularium in malum insciens paene incidi.
Da. quis hĭc loquitur? o Chreme, per tempus advenis:
ausculta. Ch. audivi iam omnia. Da. an<ne> haec tu omnia?
Ch. audivi, inquam, a principio. Da. audistin, obsecro? hem 785
scelera! hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi.
hic ĕst ille: non te credas Davom ludere.
My. me miseram! nil pol falsi dixi, mi senex.
Ch. novi omnem rem. est Simo intus? Da. est.— My. ne me atti[n]gas,
sceleste. si pol Glycerio non omnia haec . . 790
Da. eho inepta, nescis quid sit actum? My. qui sciam?
Da. hic socer est. alio pacto haud poterat fieri
ut sciret haec quae voluimus. My. praediceres.
Da. paullum interesse censes ex animo omnia,
ut fert natura, facias an de industria? 795
Crito Mysis Davos
Cr. In hac habitasse platea dictumst Chrysidem,
quae sese inhoneste optavit parere hic ditias
potius quam honeste in patria pauper viveret:
ei(u)s morte ea ad me lege redierunt bona.
sed quos perconter video: salvete. My. obsecro, 800
quem video? estne hic Crito sobrinu' Chrysidis?
is est. Cr. o Mysis, salve! My. salvo' sis, Crito.
Cr. itan Chrysis? hem. My. nos quidĕm pol miseras perdidit.
Cr. quid vos? quo pacto hic? satine recte? My. nosne? sic
ut quimus, aiunt, quando ut volumu' non licet. 805
Cr. quid Glycerium? iăm hĭc s<³uo>³s parentis repperit?
My. utinam! Cr. an nondum etiam? haud auspicato huc me appuli;
nam pol, si id scissem, numquam huc tetulissem pedem.
semper ĕiu' dictast esse haec atque habitast soror;
quaĕ ĭlli(u)s fuere possidet: nunc me hospitem 810
litis sequi quăm ĭd mihi sit facile atque utile
aliorum exempla commonent. simul arbitror
iam aliquem esse amicum et defensorem <³ei>³; nam fere
grandi[us]cula iam profectast illinc: clamitent
me sycophantam, hereditatem persequi 815
mendicum. tum ipsam despoliare non lubet.
My. ŏ optume hospes! pol, Crito, antiquom obtines.
Cr. duc me ad eam, quando huc veni, ut videam. My. maxume.
Da. sequăr hos: nolo me in tempore hoc videat senex.