ACTVS I
Chremes Menedemvs
Ch. Quamquam haec inter nos nuper notitia admodumst 53
(inde adeo quod agrum in proxumo hic mercatus es)
nec rei ferĕ sane amplius quicquam fuit, 55
tamen vel virtus tua me vel vicinitas,
quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
facit ut te audacter moneam et familiariter
quod mihi videre praeter aetatem tuam
facere et praeter quam res te adhortatur tua. 60
nam pro deum atque hominum fidem quid vis tibi aut
quid quaeris? annos sexaginta natus es
aut plus eo, ut conicio; agrum in his regionibus
meliorem neque preti maiori' nemo habet;
servos compluris: proinde quasi nemo siet, 65
ita ăttente tute illorum officia fungere.
numquam tam mane egredior neque tam vesperi
domum revortor quin te in fundo conspicer
fodere aut arare aut aliquid ferre denique.
nullum remitti' tempu' neque te respicis. 70
haec non volŭptati tibi ĕsse sati' certo scio. at
enĭm dices "quantum hic operi' fiat paenitet."
quod in opere faciundo operae consumis tuae,
si sumas in ĭllis exercendis, plus agas.
Me. Chreme, tantumne ab re tuast oti tibi 75
aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?
Ch. homo sum: humani nil a me alienum puto.
vel me monere hoc vel percontari puta:
rectumst ego ŭt faciam; non est tĕ ŭt deterream.
Me. mihi sic est usu'; tibĭ ut opu' factost face. 80
Ch. an quoiquamst usus homini se ut cruciet? Me. mihi.
Ch. si quid laborist nollem. sed quid ĭstuc malist?
quaeso, quid de te tantum meruistī? Me. eheu!
Ch. ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam:
ne retice, ne verere, crede inquam mihi: 85
aut consolando aut consilio aut re iuvero.
Me. scire hoc vis? Ch. hac quidĕm causa qua dixi tibi.
Me. dicetur. Ch. at ĭstos rastros interea tamen
adpone, ne labora. Me. minime. Ch. quam rem agis?
Me. sine me vocivom tempu' nequod dem mihi 90
labori'. Ch. non sinam, inquam. Me. ah non aequom facis.
Ch. hui tam gravis hos, quaeso? Me. sic meritumst meum.
Ch. nunc loquere. Me. filium unicum adulescentulum
habeo. ah quid dixi habere me? immo habui, Chreme;
nunc habeam necne incertumst. Ch. quid ita istuc? Me. scies. 95
est e Corintho hic advena anu' paupercula;
ei(u)s filiam ille amare coepit perdite,
prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia.
ubi rem rescivi, coepi non humanitus
neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli 100
tractare, sed vĭ ĕt viă pervolgata patrum.
cotidie accusabam: "hem tibine haec diutius
licere speras facere me vivo patre,
amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?
erras, si id credis, et me ignoras, Clinia. 105
ego te meum esse dici tantisper volo
dum quod te dignumst facies; sed si id non facis,
ego quod me in te sit facere dignum invenero.
nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio.
ego ĭstuc aetati' non amori operam dabam, 110
sed in Asiam hinc abii propter pauperiem atque ibi
simul rem et gloriam armis belli repperi."
postremo adeo res rediit: adulescentulus
saepe eadem et graviter audiendo victus est;
putavit mĕ et aetate et benevolentia 115
plus scire et providere quam se ipsum sibi:
in Asiam ad regem militatum abiit, Chreme.
Ch. quid ais? Me. clam me profectu' mensis tris abest.
Ch. ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen
animist pudenti' signum et non instrenui. 120
Me. ubi comperi ex îs qui <³ei>³ fuere conscii,
domum revortor maestus atque animo fere
perturbato atque incerto prae aegritudine.
adsido: adcurrunt servi, soccos detrahunt;
video alios festinare, lectos sternere, 125
cenam adparare: pro se quisque sedulo
faciebant quŏ ĭllam mihi lenirent miseriam.
ubi video, haec coepi cogitare "hem tot mea
soli[us] solliciti sunt causa ut me unum expleant?
ancillae tot me vestient? sumptus domi 130
tantos ego solu' faciam? sed gnatum unicum,
quem pariter uti his decuit aut etiam amplius,
quod ĭlla aetas magis ad haec utenda idoneast,
eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea!
malo quidem me dignum quovis deputem, 135
si id faciam. nam usque dum ille vitam illam colet
inopem carens patria ob meas iniurias,
interea usque illi de me supplicium dabo
laborans parcens quaerens, illi serviens."
ita facio prorsu': nil relinquo in aedibus 140
nec vas nec vestimentum: conrasi omnia.
ancillas servos, nisi eos qui opere rustico
faciundo facile sumptum exsercirent suom,
omnis produxi ac vendidi. inscripsi ilico
aedis mercede. quasi talenta ad quindecim 145
coegi: agrum hunc mercatu' sum: hic me exerceo.
decrevi tantisper me minus iniuriae,
Chreme, m<³eo>³ gnato facere dum fiam miser;
nec fas esse ulla me voluptate hic frui,
nisi ubi ille huc salvo' redierit meu' particeps. 150
Ch. ingenio te esse in liberos leni puto,
et ĭllum obsequentem siqui' recte aut commode
tractaret. verum nec tu illum sati' noveras
nec tĕ ĭlle; hoc qui fit? ubi non vere vivitur.
tu illum numquam ostendisti quanti penderes 155
nec tibi ĭllest credere ausu' quae est aequom patri.
quod si esset factum, haec numquam evenissent tibi.
Me. ita res est, fateor: peccatum a me maxumest.
Ch. Menedeme, at porro recte spero et ĭllum tibi
salvom adfuturum esse hic confido propediem. 160
Me. utinam ita di faxint! Ch. facient. nunc si commodumst,
Dionysia hic sunt hodie: apud me sis volo.
Me. non possum. Ch. quor non? quaeso tandem aliquantulum
tibi parce: idem absens facere te hoc volt filius.
Me. non convenit, quĭ ĭllum ad laborem in<pe>pulerim, 165
nunc me ipsum fugere. Ch. sicine est sententia?
Me. sic. Ch. bene vale. Me. et tu.— Ch. lacrumas excussit mihi
miseretque mĕ ĕiu'. sed ut diei tempus est,
<tempust> monere me hunc vicinum Phaniam
ad cenam ut veniat: ibo, visam si domist.— 170
    {⁴¹<Saltatio convivarum>}⁴¹
nil opu' fuit monitore: iamdudum domi
praesto apŭd me esse aiunt. egomet convivas moror.
ibo adeo hinc intro. sed quid crepuerunt fores
hinc a me? quinam egreditur? huc concessero.
Clitipho Chremes
Cl. Nil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant 175
et ĭllam simŭl cum nuntio tibi hĭc adfuturam hodie scio.
proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.
Ch. quicum loquitur filius?
Cl. pater adest quem volui: adibo. pater, opportune advenis.
Ch. quid id est? Cl. hunc Menedemum nostin nostrum vicinum? Ch. probe. 180
Cl. huic filium scis esse? Ch. audivi esse in Asia. Cl. non est, pater:
apŭd nos est. Ch. quid ais? Cl. advenientem, e navi egredientem ilico
abduxi ad cenam; nam mihi cum <³eo>³ iam inde usque a pueritia
f<³ui>³t semper familiaritas. Ch. volŭptatem magnam nuntias.
quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset, amplius 185
ut hanc laetitiam necopinanti primus obicerem <³ei>³ domi!
atque etiam nunc tempus est. Cl. cavĕ faxis: non opus est, pater.
Ch. quapropter? Cl. quia enim incertumst etiam quid se faciat. modo venit;
timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut sit suae.
<³ea>³m misere amat; propter eam haec turba atque abitio evenit. Ch. scio. 190
Cl. nunc servolum ad eam in urbem misit et ego nostrum una Syrum.
Ch. quid narrat? Cl. quid ĭlle? miserum se esse. Ch. miserum? quem minu' crederest?
quid relicuist quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona?
parentis, patriam incolumem, amicos genu' cognatos ditias.
atque haec perinde sunt ut illi(u)s animu' quĭ ea possidet: 195
qui uti scit <³ei>³ bona; illi qui non utitur recte mala.
Cl. immo ill' fuit senĕx inportunu' semper, et nunc nil magis
vereor quam nequid in ĭllum iratu' plus satis faxit, pater.
Ch. illene? (sed reprimam me: năm in metu esse hunc illist utile.)
Cl. quid tute tecum? Ch. dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit. 200
fortasse aliquanto iniquior erăt praeter ei(u)s lubidinem:
pateretur; nam quem ferret si parentem non ferret suom?
huncin erat aequom ex illi(u)s more an illum ex huiu' vivere?
et quod ĭllum insimulat durum id non est; nam parentum iniuriae
uniu' modĭ sunt ferme, paullo qui est homo tolerabilis: 205
scortari crebro nolunt, nolunt crebro convivarier,
praebent exigue sumptum; atque haec sunt tamen ad virtutem omnia.
verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala,
necessest, Clitipho, consilia consequi consimilia. hoc
scitumst: periclum ex aliis face[re] tibi quod ex usu siet. 210
Cl. ita credo. Ch. ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid ĭn cena siet.
tŭ, ŭt tempus est diei, vidĕ sis nequo hinc abeas longius.