| ACTVS I | |
| Chremes Menedemvs | |
| Ch. Quamquam haec inter nos nuper notitia admodumst | 53 |
| (inde adeo quod agrum in proxumo hic mercatus es) | |
| nec rei ferĕ sane amplius quicquam fuit, | 55 |
| tamen vel virtus tua me vel vicinitas, | |
| quod ego in propinqua parte amicitiae puto, | |
| facit ut te audacter moneam et familiariter | |
| quod mihi videre praeter aetatem tuam | |
| facere et praeter quam res te adhortatur tua. | 60 |
| nam pro deum atque hominum fidem quid vis tibi aut | |
| quid quaeris? annos sexaginta natus es | |
| aut plus eo, ut conicio; agrum in his regionibus | |
| meliorem neque preti maiori' nemo habet; | |
| servos compluris: proinde quasi nemo siet, | 65 |
| ita ăttente tute illorum officia fungere. | |
| numquam tam mane egredior neque tam vesperi | |
| domum revortor quin te in fundo conspicer | |
| fodere aut arare aut aliquid ferre denique. | |
| nullum remitti' tempu' neque te respicis. | 70 |
| haec non volŭptati tibi ĕsse sati' certo scio. at | |
| enĭm dices "quantum hic operi' fiat paenitet." | |
| quod in opere faciundo operae consumis tuae, | |
| si sumas in ĭllis exercendis, plus agas. | |
| Me. Chreme, tantumne ab re tuast oti tibi | 75 |
| aliena ut cures ea quae nil ad te attinent? | |
| Ch. homo sum: humani nil a me alienum puto. | |
| vel me monere hoc vel percontari puta: | |
| rectumst ego ŭt faciam; non est tĕ ŭt deterream. | |
| Me. mihi sic est usu'; tibĭ ut opu' factost face. | 80 |
| Ch. an quoiquamst usus homini se ut cruciet? Me. mihi. | |
| Ch. si quid laborist nollem. sed quid ĭstuc malist? | |
| quaeso, quid de te tantum meruistī? Me. eheu! | |
| Ch. ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam: | |
| ne retice, ne verere, crede inquam mihi: | 85 |
| aut consolando aut consilio aut re iuvero. | |
| Me. scire hoc vis? Ch. hac quidĕm causa qua dixi tibi. | |
| Me. dicetur. Ch. at ĭstos rastros interea tamen | |
| adpone, ne labora. Me. minime. Ch. quam rem agis? | |
| Me. sine me vocivom tempu' nequod dem mihi | 90 |
| labori'. Ch. non sinam, inquam. Me. ah non aequom facis. | |
| Ch. hui tam gravis hos, quaeso? Me. sic meritumst meum. | |
| Ch. nunc loquere. Me. filium unicum adulescentulum | |
| habeo. ah quid dixi habere me? immo habui, Chreme; | |
| nunc habeam necne incertumst. Ch. quid ita istuc? Me. scies. | 95 |
| est e Corintho hic advena anu' paupercula; | |
| ei(u)s filiam ille amare coepit perdite, | |
| prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia. | |
| ubi rem rescivi, coepi non humanitus | |
| neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli | 100 |
| tractare, sed vĭ ĕt viă pervolgata patrum. | |
| cotidie accusabam: "hem tibine haec diutius | |
| licere speras facere me vivo patre, | |
| amicam ut habeas prope iam in uxoris loco? | |
| erras, si id credis, et me ignoras, Clinia. | 105 |
| ego te meum esse dici tantisper volo | |
| dum quod te dignumst facies; sed si id non facis, | |
| ego quod me in te sit facere dignum invenero. | |
| nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio. | |
| ego ĭstuc aetati' non amori operam dabam, | 110 |
| sed in Asiam hinc abii propter pauperiem atque ibi | |
| simul rem et gloriam armis belli repperi." | |
| postremo adeo res rediit: adulescentulus | |
| saepe eadem et graviter audiendo victus est; | |
| putavit mĕ et aetate et benevolentia | 115 |
| plus scire et providere quam se ipsum sibi: | |
| in Asiam ad regem militatum abiit, Chreme. | |
| Ch. quid ais? Me. clam me profectu' mensis tris abest. | |
| Ch. ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen | |
| animist pudenti' signum et non instrenui. | 120 |
| Me. ubi comperi ex îs qui <³ei>³ fuere conscii, | |
| domum revortor maestus atque animo fere | |
| perturbato atque incerto prae aegritudine. | |
| adsido: adcurrunt servi, soccos detrahunt; | |
| video alios festinare, lectos sternere, | 125 |
| cenam adparare: pro se quisque sedulo | |
| faciebant quŏ ĭllam mihi lenirent miseriam. | |
| ubi video, haec coepi cogitare "hem tot mea | |
| soli[us] solliciti sunt causa ut me unum expleant? | |
| ancillae tot me vestient? sumptus domi | 130 |
| tantos ego solu' faciam? sed gnatum unicum, | |
| quem pariter uti his decuit aut etiam amplius, | |
| quod ĭlla aetas magis ad haec utenda idoneast, | |
| eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea! | |
| malo quidem me dignum quovis deputem, | 135 |
| si id faciam. nam usque dum ille vitam illam colet | |
| inopem carens patria ob meas iniurias, | |
| interea usque illi de me supplicium dabo | |
| laborans parcens quaerens, illi serviens." | |
| ita facio prorsu': nil relinquo in aedibus | 140 |
| nec vas nec vestimentum: conrasi omnia. | |
| ancillas servos, nisi eos qui opere rustico | |
| faciundo facile sumptum exsercirent suom, | |
| omnis produxi ac vendidi. inscripsi ilico | |
| aedis mercede. quasi talenta ad quindecim | 145 |
| coegi: agrum hunc mercatu' sum: hic me exerceo. | |
| decrevi tantisper me minus iniuriae, | |
| Chreme, m<³eo>³ gnato facere dum fiam miser; | |
| nec fas esse ulla me voluptate hic frui, | |
| nisi ubi ille huc salvo' redierit meu' particeps. | 150 |
| Ch. ingenio te esse in liberos leni puto, | |
| et ĭllum obsequentem siqui' recte aut commode | |
| tractaret. verum nec tu illum sati' noveras | |
| nec tĕ ĭlle; hoc qui fit? ubi non vere vivitur. | |
| tu illum numquam ostendisti quanti penderes | 155 |
| nec tibi ĭllest credere ausu' quae est aequom patri. | |
| quod si esset factum, haec numquam evenissent tibi. | |
| Me. ita res est, fateor: peccatum a me maxumest. | |
| Ch. Menedeme, at porro recte spero et ĭllum tibi | |
| salvom adfuturum esse hic confido propediem. | 160 |
| Me. utinam ita di faxint! Ch. facient. nunc si commodumst, | |
| Dionysia hic sunt hodie: apud me sis volo. | |
| Me. non possum. Ch. quor non? quaeso tandem aliquantulum | |
| tibi parce: idem absens facere te hoc volt filius. | |
| Me. non convenit, quĭ ĭllum ad laborem in<pe>pulerim, | 165 |
| nunc me ipsum fugere. Ch. sicine est sententia? | |
| Me. sic. Ch. bene vale. Me. et tu.— Ch. lacrumas excussit mihi | |
| miseretque mĕ ĕiu'. sed ut diei tempus est, | |
| <tempust> monere me hunc vicinum Phaniam | |
| ad cenam ut veniat: ibo, visam si domist.— | 170 |
| {⁴¹<Saltatio convivarum>}⁴¹ | |
| nil opu' fuit monitore: iamdudum domi | |
| praesto apŭd me esse aiunt. egomet convivas moror. | |
| ibo adeo hinc intro. sed quid crepuerunt fores | |
| hinc a me? quinam egreditur? huc concessero. | |
| Clitipho Chremes | |
| Cl. Nil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant | 175 |
| et ĭllam simŭl cum nuntio tibi hĭc adfuturam hodie scio. | |
| proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas. | |
| Ch. quicum loquitur filius? | |
| Cl. pater adest quem volui: adibo. pater, opportune advenis. | |
| Ch. quid id est? Cl. hunc Menedemum nostin nostrum vicinum? Ch. probe. | 180 |
| Cl. huic filium scis esse? Ch. audivi esse in Asia. Cl. non est, pater: | |
| apŭd nos est. Ch. quid ais? Cl. advenientem, e navi egredientem ilico | |
| abduxi ad cenam; nam mihi cum <³eo>³ iam inde usque a pueritia | |
| f<³ui>³t semper familiaritas. Ch. volŭptatem magnam nuntias. | |
| quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset, amplius | 185 |
| ut hanc laetitiam necopinanti primus obicerem <³ei>³ domi! | |
| atque etiam nunc tempus est. Cl. cavĕ faxis: non opus est, pater. | |
| Ch. quapropter? Cl. quia enim incertumst etiam quid se faciat. modo venit; | |
| timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut sit suae. | |
| <³ea>³m misere amat; propter eam haec turba atque abitio evenit. Ch. scio. | 190 |
| Cl. nunc servolum ad eam in urbem misit et ego nostrum una Syrum. | |
| Ch. quid narrat? Cl. quid ĭlle? miserum se esse. Ch. miserum? quem minu' crederest? | |
| quid relicuist quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona? | |
| parentis, patriam incolumem, amicos genu' cognatos ditias. | |
| atque haec perinde sunt ut illi(u)s animu' quĭ ea possidet: | 195 |
| qui uti scit <³ei>³ bona; illi qui non utitur recte mala. | |
| Cl. immo ill' fuit senĕx inportunu' semper, et nunc nil magis | |
| vereor quam nequid in ĭllum iratu' plus satis faxit, pater. | |
| Ch. illene? (sed reprimam me: năm in metu esse hunc illist utile.) | |
| Cl. quid tute tecum? Ch. dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit. | 200 |
| fortasse aliquanto iniquior erăt praeter ei(u)s lubidinem: | |
| pateretur; nam quem ferret si parentem non ferret suom? | |
| huncin erat aequom ex illi(u)s more an illum ex huiu' vivere? | |
| et quod ĭllum insimulat durum id non est; nam parentum iniuriae | |
| uniu' modĭ sunt ferme, paullo qui est homo tolerabilis: | 205 |
| scortari crebro nolunt, nolunt crebro convivarier, | |
| praebent exigue sumptum; atque haec sunt tamen ad virtutem omnia. | |
| verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala, | |
| necessest, Clitipho, consilia consequi consimilia. hoc | |
| scitumst: periclum ex aliis face[re] tibi quod ex usu siet. | 210 |
| Cl. ita credo. Ch. ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid ĭn cena siet. | |
| tŭ, ŭt tempus est diei, vidĕ sis nequo hinc abeas longius. |