| ACTVS V | |
| Menedemvs Chremes | |
| Me. Ego me non tam astutum neque ita perspicacem esse id scio; | 874 |
| sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes | 875 |
| hoc mihi praestat: in me quidvis harum rerum convenit | |
| quae sunt dicta in stulto, caudex stipes asinu' plumbeus; | |
| in ĭllum nil potest: exsuperat ei(u)s stultitia haec omnia. | |
| Ch. ohe iam desine deŏs, uxor, gratulando obtundere | |
| t<³ua>³m esse inventam gnatam, nisi ĭllos ex tuo ĭngenio iudicas | 880 |
| ut nil credas intellegere nisi idem dictumst centiens. | |
| sed ĭnterim quid ĭllic iamdudum gnatu' cessat cum Syro? | |
| Me. quos ais homines, Chreme, cessare? Ch. ehĕm, Menedeme, advenis? | |
| dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastin? Me. omnia. | |
| Ch. quid ait? Me. gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias. | 885 |
| Ch. hahahae. Me. quid risisti? Ch. servi venere in mentem Syri | |
| calliditates. Me. itane? Ch. voltu' quoque hominum fingit scelus. | |
| Me. gnatu' quod se adsimulat laetum, id dicis? Ch. id. Me. idem ĭstuc mihi | |
| venit in mentem. Ch. veterator. Me. mage, si mage noris, putes | |
| ita rem esse. Ch. <³ai>³n tu? Me. quin tu ausculta. Ch. manĕ; hoc priu' scire expeto, | 890 |
| quid perdideris. nam ubi desponsam nuntiasti filio, | |
| continuo iniecisse verba tibi Dromonem scilicet, | |
| sponsae vestem aurum atque ancillas opus esse: argentum ut dares. | |
| Me. non. Ch. quid? non? Me. non inquam. Ch. neque ĭpse gnatu'? Me. nil prorsum, Chreme. | |
| magis unum etiam instare ut hodie conficiantur nuptiae. | 895 |
| Ch. mira narras. quid Syru' meu'? ne is quidem quicquam? Me. nihil. | |
| Ch. quăm ŏb rem, nescio. Me. equidem miror, qui alia tam plane scias. | |
| sed ĭlle t<³uo>³m quoque Syrus idem mire finxit filium, | |
| ut ne paullulum quidĕm subolat esse amicam hanc Cliniae. | |
| Ch. quid agit? Me. mitto iam osculari atque amplexari: id nil puto. | 900 |
| Ch. quid ĕst quod ampliu' simuletur? Me. vah. Ch. quid est? Me. audi modo. | |
| est mihi ultimis conclave in aedibus quoddam retro: | |
| huc est intro latu' lectu', vestimentis stratus est. | |
| Ch. quid postquam hoc est factum? Me. dictum factum huc abiit Clitipho. | |
| Ch. solu'? Me. solu'. Ch. timeo. Me. Bacchi' consecutast ilico. | 905 |
| Ch. sola? Me. sola. Ch. perii. Me. ubi abiere intro, operuere ostium. Ch. hem | |
| Clinia haec fieri videbat? Me. quidni? mecum una simul. | |
| Ch. fili est amica Bacchi': Menedeme, occidi. | |
| Me. quăm ŏb rem? Ch. decem dierum vix mi est familia. | |
| Me. quid ĭstuc times quod ĭlle operam amico dat suo? | 910 |
| Ch. immo quod amicae. Me. si dat. Ch. an dubium id tibist? | |
| quemquamne animo tam com[mun]i esse aut leni putas | |
| qui se vidente amicam patiatur suam . . ? Me. ah | |
| quidni? quo verba facilius dentur mihi. | |
| Ch. derides merito. mihi nunc ego suscenseo: | 915 |
| quot res dedere ubi possem persentiscere, | |
| ni essem lapis! quae vidi! vae misero mihi! | |
| at nĕ ĭllud haud inultum, si vivo, ferent! | |
| nam iam . . Me. non tu te cohibes? non te respicis? | |
| non tibi ego exempli sati' sum? Ch. prae iracundia, | 920 |
| Menedeme, non sum apud me. Me. tene istuc loqui! | |
| nonne id flagitiumst te aliis consilium dare, | |
| forĭs sapere, tibi non posse te auxiliarier? | |
| Ch. quid faciam? Me. id quod me fecisse aiebas parum. | |
| fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat | 925 |
| tibi credere omnia, abs te petere et poscere, | |
| nequam aliam quaerat copiam ac te deserat. | |
| Ch. immo abeat multo malo quovis gentium | |
| quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem. | |
| nam si illi pergo suppeditare sumptibus, | 930 |
| Menedeme, mihi ĭllaec vere ad rastros res redit. | |
| Me. quot ĭncommoditates in hăc re capies, nisi caves! | |
| difficilem te esse ostendes et ĭgnosces tamen | |
| post, et id ingratum. Ch. ah nescis quam doleam. Me. ut lubet. | |
| quid hŏc quod rogo, ut ĭlla nubat nostro? nisi quid est | 935 |
| quod mage vis. Ch. immo et gener et adfines placent. | |
| Me. quid doti' dicam te dixisse filio? | |
| quid obticuisti? Ch. dotis? Me. ita dico. Ch. ah. Me. Chreme, | |
| nequid vereare, si minu': nil nos dos movet. | |
| Ch. duo talenta pro re nostra ego esse decrevi satis; | 940 |
| sed ita dictu opus est, si me vis salvom esse et rem et filium, | |
| me mea omnia bona doti dixisse illi. Me. quam rem agis? | |
| Ch. id mirari te simulato et illum hoc rogitato simul | |
| quăm ŏb rem id faciam. Me. quin ego vero quăm ŏb rem id facias nescio. | |
| Ch. egone? ut eius animum, qui nunc luxuria et lascivia | 945 |
| diffluit, retundam redigam, ut quo se vortat nesciat. | |
| Me. quid agi'? Ch. mitte: sine me in hac re gerere mihi morem. Me. sino: | |
| itane vis? Ch. ita. Me. fiat. Ch. ac iam uxorem ut accersat paret. | |
| hic ita ŭt liberos est aequom dictis confutabitur; | |
| sed Syrum . . Me. quid eum? Ch. egone si vivo adeo exornatum dabo, | 950 |
| adeo depexum ut dum vivat meminerit semper mei; | |
| qui sibi me pro deridiculo ac delectamento putat. | |
| non, ita me dĭ ament, auderet facere haec viduae mulieri | |
| quae in me fecit. | |
| Clitipho Menedemvs Chremes Syrvs | |
| Cl. Itane tandem quaeso, Menedeme? ut pater | |
| tăm ĭn brevi spatio omnem de me eiecerit animum patris? | 955 |
| quodnam ob facinu'? quid ego tantum sceleris admisi miser? | |
| volgo faciunt. Me. sciŏ tibi esse hoc graviu' multo ac durius, | |
| quoi fit; verum ego haud minus aegre patior, id qui nescio | |
| nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo volo. | |
| Cl. hic patrem astare aibas. Me. eccum. Ch. quid me incusas, Clitipho? | 960 |
| quidquid ego huiu' feci, tibi prospexi et stultitiae tuae. | |
| ubi te vidi animo esse omisso et suavia in praesentia | |
| quae essent prima habere neque consulere in longitudinem: | |
| cepi rationem ut neque egeres neque ut haec posses perdere. | |
| ubi quoi decuit primo, tibi non licuit per te mihi dare, | 965 |
| abii ad proxumum tibi quĭ erat; <³ei>³ commisi et credidi: | |
| ibi tuae stultitiae semper erĭt praesidium, Clitipho, | |
| victu' vestitus quo in tectum te receptes. Cl. ei mihi! | |
| Ch. satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem. | |
| Sy. disperii: scelestu' quantas turbas concivi insciens! | 970 |
| Cl. emori cupio. Ch. priu' quaeso disce quid sit vivere. | |
| ubi scies, si displicebit vita, tŭm ĭstoc utitor. | |
| Sy. ere, licetne? Ch. loquere. Sy. at tuto. Ch. loquere. Sy. quaĕ ĭstast pravitas | |
| quaeve amentiast, quod peccavi ego, id obesse huic? Ch. ilicet. | |
| ne te admisce: nemo accusat, Syre, te: nec tu aram tibi | 975 |
| nec precatorem pararis. Sy. quid agi'? Ch. nil suscenseo | |
| neque tibi nec tibi; nec vos est aequom quod facio mihi.— | |
| Clitipho Syrvs | |
| Sy. Abiit? vah, rogasse vellem . . Cl. quīd? Sy. und' mihi peterem cibum: | |
| ita nos alienavit. tibi iam esse ad sororem intellego. | |
| Cl. adeon rem redi<i>sse ut periclum etiam a fame mihi sit, Syre! | 980 |
| Sy. modo liceat vivere, est spes . . Cl. quae? Sy. nos esurituros satis. | |
| Cl. inrides in re tanta neque me consilio quicquam adiuvas? | |
| Sy. immo et ibi nunc sum et usque id egi dudum dum loquitur pater; | |
| et quantum ego intellegere possum . . Cl. quid? Sy. non aberit longius. | |
| Cl. quid id ergo? Sy. sic est: non esse horum te arbitror. Cl. quid ĭstuc, Syre? | 985 |
| satĭn sanus es? Sy. ego dicam quod mi in mentemst: tu diiudica. | |
| dŭm istis f<³ui>³sti solu', dum nulla alia delectatio | |
| quae propior esset, tĕ ĭndulgebant, tibi dabant; nunc filia | |
| postquamst inventa vera, inventast causa qui te expellerent. | |
| Cl. est veri simile. Sy. an tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas? | 990 |
| Cl. non arbitror. Sy. nunc aliud specta: matres omnes filiis | |
| in peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria | |
| solĕnt esse: id non fit. Cl. verum dici'. quid ĕrgo nunc faciam, Syre? | |
| Sy. suspicionem istanc ex illis quaere, rem profer palam. | |
| si non est verum, ad misericordiam ambos adduces cito, | 995 |
| aut scibi' quoiu' [sis]. Cl. recte suades: faciam.— Sy. sat recte hoc mihi | |
| in mentem venit; nam quam maxume huic visa haec suspicio | |
| erĭt <vera>, quamque adulescens maxume quăm ĭn minima spe situs | 997a |
| erĭt, tam facillume patri' pacem in leges conficiet suas. | 998 |
| etiam haud scio anne uxorem ducat: ac Syro nil gratiae! | |
| quid hŏc autem? senĕx exit foras: ego fugio. adhuc quod factumst, | 1000 |
| miror non continuo adripi iusse: ad Menedemum hunc pergam. | |
| <³eu>³m mihi precatorem paro: senĭ nostro fidĕ nil habeo. | |
| Sostrata Chremes | |
| So. Profecto nisi caves tu homo, aliquid gnato conficies mali; | |
| idque adeo miror, quo modo | |
| tăm ineptum quicquam tibi venire in mentem, mi vir, potuerit. | 1005 |
| Ch. oh pergin mulier esse? nullamne ego rem umquam in vita mea | |
| volui quin tu in ea re mi fueris advorsatrix, Sostrata! | |
| at si rogem iam quid ĕst quod peccem aut quăm ŏb rem hoc facias, nescias; | |
| in qua re nunc tam confidenter restas, stulta. So. ego nescio? | |
| Ch. ĭmmŏ scis, potius quam quidĕm redeat ad integrum eadem oratio. So. oh | 1010 |
| iniquos es qui me tacere de re tanta postules. | |
| Ch. non postulo iam: loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen. | |
| So. facies? Ch. verum. So. non vides quantum mali ex <³ea>³ re excites? | |
| subditum se suspicatur. Ch. "subditum" <³ai>³n tu? So. sic erit, | |
| mi vir. Ch. confitere? So. au te obsecro, istuc inimicis siet. | 1015 |
| egŏn confitear m<³eu>³m non esse filium, qui sit meus? | |
| Ch. quid? metui' ne non, quom velis, convincas esse illum tuom? | |
| So. quod filia est inventa? Ch. non: sed, quo mage credundum siet, | |
| id quod consimilest moribus | |
| convinces facile ex te natum; nam tui similest probe; | 1020 |
| nam illi nil vitist relictum quin siet itidem tibi; | |
| tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium. | |
| sed ĭpse egreditur, quam severu'! rem, quom videas, censeas. | |
| Clitipho Sostrata Chremes | |
| Cl. Si umquam ullum f<³ui>³t tempu', mater, quom ego voluptati tibi | |
| fuerim, dictu' filiu' tuo' vostra volŭntate, obsecro | 1025 |
| ei(u)s ut memineris atque inopi' nunc te miserescat mei, | |
| quod peto aut quod volŏ, parentes m<³eo>³s ut conmonstres mihi. | |
| So. obsecro, mi gnate, nĕ ĭstuc in animum inducas tuom | |
| alienum esse te. Cl. sum. So. miseram me, hoccin quaesisti, obsecro? | |
| ita mihi atque huic sis superstes ut ĕx mĕ ătque ex hoc natus es; | 1030 |
| et cavĕ posthac, si mĕ amas, umquam istuc verbum ex te audiam. | |
| Ch. at ego, si me metui', mores cave ĭn te esse istos sentiam. | |
| Cl. quos? Ch. si scire vis, ego dicam: gerro iners fraus helluo | |
| ganeo's damnosu': crede, et nostrum te esse credito. | |
| Cl. non sunt haec parenti' dicta. Ch. non, si ex capite sis meo | 1035 |
| natus, item ut aiunt Minervam esse ex Iove, <³ea>³ causa magis | |
| patiar, Clitipho, flagitiis t<³ui>³s me infamem fieri. | |
| So. dĭ ĭstaec prohibeant! Ch. deŏs nescio: ego, quod potero, sedulo. | |
| quaeris id quod habes, parentes; quod abest non quaeris, patri | |
| quo modo obsequare et ŭt serves quod labore invenerit. | 1040 |
| non mihi per fallacias adducere ante oculos . . pudet | |
| dicere hac praesente verbum turpe; at te id nullo modo | |
| facere puduit. Cl. eheu quam nunc totu' displiceo mihi, | |
| quam pudet! neque quod principium incipiam ad placandum scio. | |
| Menedemvs Chremes Sostrata Clitipho | |
| Me. Enĭmvero Chreme<s> nimi' graviter cruciat adulescentulum | 1045 |
| nimi'que inhumane: exeo ergo ut pacem conciliem. optume | |
| ipsos video. Ch. ehĕm, Menedeme, quor non accersi iubes | |
| filiam et quod doti' dixi firmas? So. mi vir, te obsecro | |
| ne facias. Cl. pater, obsecro mi ignoscas. Me. da veniam, Chreme: | |
| sine te exorem. Ch. egŏn mea bona ut dem Bacchidi dono sciens? | 1050 |
| non faciam. Me. at ĭd nos non sinemu'. Cl. si me vivom vis, pater, | |
| ignosce. So. age, Chreme mi. Me. age quaeso, ne tam offirma te, Chreme. | |
| Ch. quid ĭstic? video non licere ut coeperam hoc pertendere. | |
| Me. facis ut te decet. Ch. <³ea>³ lege hoc adeo faciam, si facit | |
| quod ego hŭnc aequom censeo. Cl. pater, omnia faciam: impera. | 1055 |
| Ch. uxorem ut ducas. Cl. pater . . ! Ch. nil audio. So. ad me recipio: | |
| faciet. Ch. nil etiam audio ipsum. Cl. perii! So. an dubitas, Clitipho? | |
| Ch. immo utrum volt. So. faciet omnia. Me. haec dum incipias, gravia sunt, | |
| dumque ignores; ubi cognori', facilia. Cl. faciam, pater. | |
| So. gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam, quam tu facile ames, | 1060 |
| filiam Phanocratae nostri. Cl. rufamne illam virginem, | |
| caesiam, sparso ore, adunco naso? non possum, pater. | |
| Ch. heia ut elegans est! credas animum ibi esse. So. aliam dabo. | |
| Cl. immo, quandoquidem ducendast, egomet habeo propemodum | |
| quam volo. Ch. nunc laudo, gnate. Cl. Archonidi huiu' filiam. | 1065 |
| So. perplacet. Cl. pater, hoc nunc restat. Ch. quid? Cl. Syro ignoscas volo | |
| quae m<³ea>³ causa fecit. Ch. fiat. Cantor. vos valete et plaudite! |