| EVNVCHVS | |
| PROLOGVS | |
| Si quisquamst qui placere se studeat bonis | 1 |
| quam plurimis et minime multos laedere, | |
| in îs poeta hic nomen profitetur suom. | |
| tum siquis est qui dictum in se inclementius | |
| existumavit esse, sic existumet | 5 |
| responsum, non dictum esse, quia laesit prior. | |
| qui bene vortendo et easdem scribendo male | |
| ex Graecis bonĭs Latinas fecit non bonas, | |
| idem Menandri Phasma nunc nuper dedit, | |
| atque in Thesauro scripsit causam dicere | 10 |
| prius unde petitur, aurum qua re sit suom, | |
| quam illic qui petit, unde is sit thensaurus sibi | |
| aut unde in patrium monumentum pervenerit. | |
| de(h)inc ne frustretur ipse se aut sic cogitet | |
| "defunctu' iam sum, nil est quod dicat mihi": | 15 |
| is ne erret moneo, et desinat lacessere. | |
| habeo alia multa quae nunc condonabitur, | |
| quae proferentur post si perget laedere | |
| ita ŭt facere instituit. quam nunc acturi sumus | |
| Menandri Eunuchum, postquam aediles emerunt, | 20 |
| perfecit sibi ut inspiciundi esset copia. | |
| magĭstratu' quŏm ibi adesset occeptast agi. | |
| exclamat furem, non poetam fabulam | |
| dedisse et nil dedisse verborum tamen: | |
| Colacem esse Naevi, et Plauti veterem fabulam; | 25 |
| parasiti personam inde ablatam et militis. | |
| si id est peccatum, peccatum inprudentiast | |
| poetae, non quo furtum facere studuerit. | |
| id ita esse vos iam iudicare poteritis. | |
| Colax Menandrist: in east parasitus Colax | 30 |
| et miles gloriosus: <³ea>³s se non negat | |
| personas transtulisse in Eunuchum suam | |
| ex Graeca; sed eas fabulas factas prius | |
| Latinas scisse sese id vero pernegat. | |
| quod si personis isdem huic uti non licet: | 35 |
| qui mage licet currentem servom scribere, | |
| bonas matronas facere, meretrices malas, | |
| parasitum edacem, gloriosum militem, | |
| puerum supponi, falli per servom senem, | |
| amare odisse suspicari? denique | 40 |
| nullumst iam dictum quod non dictum sit prius. | |
| qua re aequom est vos cognoscere atque ignoscere | |
| quae veteres factitarunt si faciunt novi. | |
| date operam, cum silentio animum attendite, | |
| ut pernoscati' quid sibi Eunuchus velit. | 45 |