| ACTVS I | |
| Phaedria Parmeno | |
| Ph. Quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem | 46 |
| quom accersor ultro? an potius ita me comparem | |
| non perpeti meretricum contumelias? | |
| exclusit; revocat: redeam? non si me obsecret. | |
| Pa. siquidem hercle possis, nil prius neque fortius. | 50 |
| verum si incipies neque pertendes gnaviter | |
| atque, ubi pati non poteri', quom nemo expetet, | |
| infecta pace ultro ad eam venies indicans | |
| te amare et ferre non posse: actumst, ilicet, | |
| peristi: eludet ubi te victum senserit. | 55 |
| proin tu, dum est tempus, etiam atque etiam cogita, | |
| ere: quae res in se neque consilium neque modum | |
| habet ullum, eam consilio regere non potes. | |
| in amore haec omnia insunt vitia: iniuriae, | |
| suspiciones, inimicitiae, indutiae, | 60 |
| bellum, pax rursum: incerta haec si tu postules | |
| ratione certa facere, nihilo plus agas | |
| quam si des operam ut cum ratione insanias. | |
| et quod nunc tute tecum iratus cogitas | |
| "egon illam, quaĕ ĭllum, quae me, quae non . . ! sine modo, | 65 |
| mori me malim: sentiet qui vir siem": | |
| haec verba una mehercle falsa lacrimula | |
| quam oculos terendo misere vix vĭ ĕxpresserit, | |
| restinguet, et te ultro accusabit, et dabis | |
| ultro supplicium. Ph. ŏ ĭndignum facinu'! nunc ego | 70 |
| et ĭllam scelestam esse et me miserum sentio: | |
| et taedet et amore ardeo, et prudens sciens, | |
| vivos vidensque pereo, nec quid agam scio. | |
| Pa. quid agas? nisi ut te redimas captum quam queas | |
| minimo; si nequeas paullulo, at quanti queas; | 75 |
| et ne te adflictes. Ph. itane suades? Pa. si sapis, | |
| neque praeter quam quas ipse amor molestias | |
| habet addas, et ĭllas quas habet recte feras. | |
| sed ĕcca<m> ipsa egreditur, nostri fundi calamitas; | |
| nam quod nos capere oportet haec intercipit. | 80 |
| Thais Phaedria Parmeno | |
| Th. Miseram me, vereor nĕ ĭllud graviu' Phaedria | |
| tulerit neve aliorsum atque ego feci acceperit, | |
| quod heri intro missu' non est. Ph. totus, Parmeno, | |
| tremo horreoque, postquam aspexi hanc. Pa. bono animo es: | |
| accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis. | 85 |
| Th. quis hĭc loquitur? ehĕm tun hic eras, mi Phaedria? | |
| quid hĭc stabas? quor non recta intro ibas? Pa. ceterum | |
| de exclusione verbum nullum? Th. quid taces? | |
| Ph. sane quia vero haec mihi patent semper fores | |
| aut quia sum apud te primu'. Th. missa istaec face. | 90 |
| Ph. quid "missa"? o Thais, Thais, utinam esset mihi | |
| pars aequa amori' tecum ac pariter fieret, | |
| ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet | |
| aut ego ĭstuc abs te factum nihili penderem! | |
| Th. ne crucia te obsecro, anime mi, <mi> Phaedria. | 95 |
| non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam | |
| <³eo>³ feci; sed ita erat res, faciundum fuit. | |
| Pa. credo, ut fit, misera praĕ amore exclusti hunc foras. | |
| Th. sicin agi', Parmeno? age; sed huc qua gratia | |
| te accersi iussi, ausculta. Ph. fiat. Th. dic mihi | 100 |
| hoc primum, potin est hic tacere? Pa. egon? optume. | |
| verum heus tu, hac lege tibi meam adstringo fidem: | |
| quae vera audivi taceo et contineo optume; | |
| sin falsum aut vanum aut finctumst, continuo palamst: | |
| plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo. | 105 |
| proin tu, taceri si vis, vera dicito. | |
| Th. Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi. | |
| Pa. potest taceri hoc. Th. ibi tum matri parvolam | |
| puellam dono quidam mercator dedit | |
| ex Attica hinc abreptam. Ph. civemne? Th. arbitror; | 110 |
| certum non scimu': matri' nomen et patris | |
| dicebat ipsa: patriam et signa cetera | |
| neque scibat neque per aetatem etiam potis erat. | |
| mercator hoc addebat: e praedonibus, | |
| unde emerat, se audisse abreptam e Sunio. | 115 |
| mater ubi accepit, coepit studiose omnia | |
| docere, educere, ita ut<i> si esset filia. | |
| sororem plerique esse credebant meam. | |
| ego cŭm ĭllo, quocum tum uno rĕm habebam hospite, | |
| abii huc: qui mihi reliquit haec quae habeo omnia. | 120 |
| Pa. utrumque hoc falsumst: effluet. Th. quĭ ĭstuc? Pa. quia | |
| neque tu uno eras contenta neque solus dedit; | |
| nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit. | |
| Th. itast; sed sine me pervenire quo volo. | |
| interea miles qui me amare occeperat | 125 |
| in Cariamst profectu'; tĕ ĭnterea loci | |
| cognovi. tute scis postilla quam intumum | |
| habeam te et mea consilia ut tibi credam omnia. | |
| Ph. ne hoc quidĕm tacebit Parmeno. Pa. oh dubiumne id est? | |
| Th. hoc agite, amabo. mater mea ĭllic mortuast | 130 |
| nuper; ĕiu' frater aliquantum ad remst avidior. | |
| is ubi esse hanc forma videt honesta virginem | |
| et fidibu' scire, pretium sperans ilico | |
| producit, vendit. forte fortuna adfuit | |
| hic meus amicus: emit <³ea>³m dono mihi | 135 |
| inprudens harum rerum ignaru'que omnium. | |
| is venit: postquam sensit me tecum quoque | |
| rĕm habere, fingit causas ne det sedulo: | |
| aĭt, si fidem habeat se iri praepositum tibi | |
| apud me, ac non id metuat, nĕ, ubi ăcceperim, | 140 |
| sese relinquam, velle sĕ ĭllam mihi dare; | |
| verum id vereri. sed ego quantum suspicor, | |
| ad virginem animum adiecit. Ph. etiamne amplius? | |
| Th. nil; nam quaesivi. nunc ego <³ea>³m, mi Phaedria, | |
| multae sunt causae quam ob rem cupio abducere: | 145 |
| primum quod sorŏr est dicta; praeterea ut suis | |
| restituam ac reddam. sola sum; habeo hic neminem | |
| neque amicum neque cognatum: quam ob rem, Phaedria, | |
| cupio aliquos parere amicos beneficio meo. | |
| id amabo adiuta me, quo id fiat facilius: | 150 |
| sine ĭllum priores partis hosce aliquot dies | |
| apud me habere. nil respondes? Ph. pessuma, | |
| egŏn quicquam cŭm ĭstis factis tibi respondeam? | |
| Pa. eu noster, laudo: tandem perdoluit: vir es. | |
| Ph. aut ego nescibam quorsum tu ires? "parvola | 155 |
| hinc est abrepta; eduxit mater pro sua; | |
| sorŏr dictast; cupio abducere, ut reddam suis": | |
| nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique: | |
| ego ĕxcludor, ille—recipitur. qua gratia? | |
| nisi si illum plus amăs quam me et istam nunc times | 160 |
| quae advectast nĕ ĭllum talem praeripiat tibi. | |
| Th. ego[n] ĭd timeo? Ph. quid te ergo aliud sollicitat? cedo. | |
| num solus ille dona dat? nŭm ubi meam | |
| benignitatem sensisti in te claudier? | |
| nonne ubi mi dixti cupere te ex Aethiopia | 165 |
| ancillulam, relictis rebus omnibus | |
| quaesivi? porro eunuchum dixti velle te, | |
| quia solae utuntur îs reginae; repperi, | |
| heri minas viginti pro ambobus dedi. | |
| tamen contemptus abs te haec habui in memoria: | 170 |
| ob haec facta abs te spernor? Th. quid ĭstic, Phaedria? | |
| quamquam illam cupio abducere atque hac re arbitror | |
| id fieri posse maxume, verum tamen | |
| potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris. | |
| Ph. utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres | 175 |
| "potius quam te inimicum habeam"! si istuc crederem | |
| sincere dici, quidvis possem perpeti. | |
| Pa. labascit victus uno verbo quam cito! | |
| Th. ego non ex animo misera dico? quam ioco | |
| rem voluisti a me tandem, quin perfeceris? | 180 |
| ego impetrare nequeo hoc abs te, biduom | |
| saltem ut concedas solum. Ph. siquidem biduom: | |
| verum ne fiant isti viginti dies. | |
| Th. profecto non plus biduom aut . . Ph. "aut" nil moror. | |
| Th. non fiet: hoc modo sine te exorem. Ph. scilicet | 185 |
| faciundumst quod vis. Th. merito tĕ amo, bene facis. | |
| Ph. rus ibo: ibi hoc me macerabo biduom. | |
| ita facere certumst: mos gerundust Thaidi. | |
| tu, Parmeno, huc fac ĭlli adducantur. Pa. maxume. | |
| Ph. in hŏc biduom, Thais, vale. Th. mi Phaedria, | 190 |
| et tu. numquid vis aliud? Ph. egone quid velim? | |
| cum milite istoc praesens absens ut sies; | |
| dies noctesque mĕ ames, me desideres, | |
| me somnies, mĕ ĕxspectes, de me cogites, | |
| me speres, me te oblectes, mecum tota sis: | 195 |
| meu' fac sis postremo animu' quando ego sum tuos.— | |
| Th. me miseram, fors[it]an hic mihi parvam habeat fidem | |
| atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet. | |
| ego pol, quae mihi sum conscia, hoc certo scio | |
| neque me finxisse falsi quicquam neque meo | 200 |
| cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria. | |
| et quidquid huiu' feci causa virginis | |
| feci; nam mĕ ĕiu' fratrem spero propemodum | |
| iam repperisse, adulescentem adeo nobilem; | |
| et is hodie venturum ad me constituit domum. | 205 |
| concedam hinc intro atque exspectabo dum venit. |