| ACTVS II | |
| Phaedria Parmeno | |
| Ph. Fac, ita ŭt iussi, deducantur isti. Pa. faciam. Ph. at diligenter. | 207 |
| Pa. fiet. Ph. at mature. Pa. fiet. Ph. satine hoc mandatumst tibi? Pa. ah | |
| rogitare, quasi difficile sit! | |
| utinam tam aliquid invenire facile possis, Phaedria, | 210 |
| quam hoc peribit. Ph. ego quoque una pereo, quod mist carius; | |
| nĕ ĭstuc tăm iniquo patiare animo. Pa. minime: quĭ ĕffectum dabo. | |
| sed numquid aliud imperas? | |
| Ph. munu' nostrum ornato verbis, quod poteris, et ĭstum aemulum, | |
| quod poteris, ab ea pellito. | 215 |
| Pa. memini, tam etsi nullu' moneas. Ph. ego rus ibo atque ibi manebo. | |
| Pa. censeo. Ph. sed heus tu. Pa. quid vis? Ph. censen posse me obfirmare et | |
| perpeti ne redeam interea? Pa. tene? non hercle arbitror; | |
| nam aut iam revortere aut mox noctu te adiget horsum insomnia. | |
| Ph. opu' faciam, ut defetiger usque, ingratiis ut dormiam. | 220 |
| Pa. vigilabi' lassus: hoc plus facies. Ph. abĭ, nil dicis, Parmeno. | |
| eiciunda hercle haec est mollities animi; nimi' me indulgeo. | |
| tandem non ego ĭllam caream, si sit opu', vel totum triduom? Pa. hui | |
| univorsum triduom? vidĕ quid agas. Ph. stat sententia.— | |
| Pa. di boni, quid hŏc morbist? adeon homines inmutarier | 225 |
| ex amore ut non cognoscas <³eu>³ndem esse! hoc nemo fuit | |
| minus ineptu', mage severu' quisquam nec mage continens. | |
| sed quis hic est qui huc pergit? attat hi(c)quidem est parasitus Gnatho | |
| militis: ducit secum una virginem dono huic. papae | |
| facie honesta! mirum ni ego me turpiter hodie hic dabo | 230 |
| cum m<³eo>³ decrepito hoc eunucho. haec superat ipsam Thaidem. | |
| Gnatho Parmeno | |
| Gn. Dĭ ĭnmortales, homini homo quid praestat? stulto intellegens | |
| quid ĭnter est? hoc adeo ex hac re venit in mentem mihi: | |
| conveni hodie adveniens quendam m<³ei>³ loci hinc atque ordinis, | |
| hominem haud inpurum, itidem patria qui abligurrierat bona: | 235 |
| video sentum squalidum aegrum, pannis annisque obsitum. "oh | |
| quid ĭstuc" inquam "ornatist?" "quoniam misĕr quod habui perdidi, em | |
| quo redactu' sum. omnes noti me atque amici deserunt." | |
| hic ego ĭllum contempsi prae me: "quid homo" inquam "ignavissime? | |
| ităn parasti te ut spes nulla relicua in te s<³ie>³t tibi? | 240 |
| simŭl consilium cum rĕ ămisti? vidĕn me ex <³eo>³dem ortum loco? | |
| qui color nitor vestitu', quaĕ habitudost corporis! | |
| omnia habeo neque quicquam habeo; nil quom est, nil defit tamen." | |
| "at ego infelix neque ridiculus esse neque plagas pati | |
| possum." "quid? tu his rebu' credi' fieri? tota erras via. | 245 |
| olim isti f<³ui>³t generi quondam quaestus apŭd saeclum prius: | |
| hoc novomst aucupium; ego adeo hanc primus inveni viam. | |
| est genus hominum qui esse primos se omnium rerum volunt | |
| nec sunt: hos consector; hisce ego non paro me ut rideant, | |
| sed eis ultro adrideo et eorum ingenia admiror simul. | 250 |
| quidquid dicunt laudo; id rursum si negant, laudo id quoque; | |
| negăt quis: nego; ait: aio; postremo imperavi egomet mihi | |
| omnia adsentari. is quaestu' nunc est multo uberrimus." | |
| Pa. scitum hercle hominem! hic homines prorsum ex stultis insanos facit. | |
| Gn. dum haec loquimur, interealoci ad macellum ubi advenimus, | 255 |
| concurrunt laeti mi obviam cuppedenarii omnes, | |
| cetarii lanii coqui fartores piscatores, | |
| quibus et re salva et perdita profueram et prosum saepe: | |
| salutant, ad cenam vocant, adventum gratulantur. | |
| ille ubi miser famelicus vidĕt mi esse tantum honorem et | 260 |
| tam facile victum quaerere, ibi homo coepit me obsecrare | |
| ut sibi liceret discere id de me: sectari iussi, | |
| si potis est, tamquam philosophorum habĕnt disciplinae ex ipsis | |
| vocabulā, parasiti ita ut Gnathonici vocentur. | |
| Pa. vidĕn otium et cibu' quid facīt alienu'? Gn. sed ego cesso | 265 |
| ad Thaidem hanc deducere et rogare ad cenam ut veniat? | |
| sed Parmenonem ante ostium Thaini' tristem video, | |
| rivali' servom: salva res[es]t. nimirum hic homines frigent. | |
| nebulonem hunc certumst ludere. Pa. hisce hoc munere arbitrantur | |
| suăm Thaidem esse. Gn. plurima salute Parmenonem | 270 |
| summum suom inpertit Gnatho. quid agitur? Pa. statur. Gn. video. | |
| num quid nam hic quod nolis vides? Pa. te. Gn. credo; at numquid aliud? | |
| Pa. qui dum? Gn. quia tristi's. Pa. nil quidem. Gn. ne sis; sed quid videtur | |
| hoc tibi mancupium? Pa. non malum hercle. Gn. uro hominem. Pa. ut falsus animist! | |
| Gn. quăm hŏc munu' gratum Thaidi arbitrare esse? Pa. hoc nunc dicis | 275 |
| eiectos hinc nos: omnium rerum, heus, vicissitudost. | |
| Gn. sex ego te totos, Parmeno, hos mensis quietum reddam | |
| ne sursum d<³eo>³rsum cursites neve usque ad lucem vigiles. | |
| ecquid beo te? Pa. men? papae. Gn. sic soleo amicos. Pa. laudo. | |
| Gn. detineo te: fortasse tu profectus alio fueras. | 280 |
| Pa. nusquam. Gn. tum tu igitur paullulum da mi operae: fac ut ădmittar | |
| ad ĭllam. Pa. age modo, i: nunc tibi patent fores hae quia ĭstam ducis. | |
| Gn. numquem evocari hinc vis foras? Pa. sine biduom hoc praetereat: | |
| qui mihi nunc uno digitulo forĕs aperis fortunatus, | |
| ne tŭ ĭstas faxo calcibus saepe insultabi' frustra. | 285 |
| Gn. etiamnunc tu hic stas, Parmeno? eho numnam hic relictu's custos, | |
| nequis forte internuntius clăm ă milite ad ĭstam curset? | |
| Pa. facete dictum: mira vero militi qui placeat?— | |
| sed video erilem filium minorem huc advenire. | |
| miror quid ĕx Piraeo abierit; nam ibi custos publice est nunc. | 290 |
| non temere est; et properans venit: nescioquid circumspectat. | |
| Chaerea Parmeno | |
| Ch. Occidi! | |
| neque virgost usquam neque ego, qui illam e conspectu amisi meo. | |
| ubi quaeram, ubi investigem, quem perconter, quăm ĭnsistam viam | |
| incertu' sum. una haec spes est: ubi ubi est, diŭ celari non potest. | 295 |
| o faciem pulchram! deleo omnis de(h)inc ex animo mulieres: | |
| taedet cotidianarum harum formarum. Pa. ecce autem alterum! | |
| nescioquid de amore loquitur: ŏ ĭnfortunatum senem! | |
| hic vero est qui si occeperit, | |
| ludum iocumque dices f<³ui>³sse illum alterum, | 300 |
| praeut huiu' rabies quae dabit. | |
| Ch. ut ĭllum di d<³eae>³que senium perdant qui me hodie remoratus est; | |
| meque adeo qui <³ei>³ restiterim; tum autem qui illum flocci fecerim. | |
| sed ĕccum Parmenonem. salve. Pa. quid tu's tristi'? quidve's alacris? | |
| unde is? Ch. egone? nescio hercle, | 305 |
| neque unde eam neque quorsum eām: ita prorsu' sum oblitus mei. | |
| Pa. qui quaeso? Ch. amo. Pa. hem. Ch. nunc, Parmenō, ostendes te qui vir sies. | |
| scis te mihi saepe pollicitum esse "Chaerea, aliquid inveni | |
| modo quod ames: in ea re utilitatem ego faciam ut cognoscas meam", | |
| quom in cellulam ad te patri' penum omnem congerebam clanculum. | 310 |
| Pa. age, inepte. Ch. hoc hercle factumst. fac sis nunc promissa adpareant, | |
| sĭ adeo digna res[es]t ubi tu nervos intendas tuos. | |
| haud simili' virgost virginum nostrarum, quas matres student | |
| demissis umeris esse, vincto pectore, ut gracilae sient. | |
| siquaest habitior paullo pugilem esse aiunt, deducunt cibum: | 315 |
| tam etsi bonast natura, reddunt curatura iunceas: | |
| itaque ergo amantur. Pa. quid tua istaec? Ch. nova figura oris. Pa. papae. | |
| Ch. colŏr veru', corpu' solidum et suci plenum. Pa. anni? Ch. anni? sedecim. | |
| Pa. flos ipsĕ. Ch. <ipsam> hanc tu mihi vel vi vel clam vel precario | |
| fac tradas: meă nil refert dum potiar modo. | 320 |
| Pa. quid? virgo quoiast? Ch. nescio hercle. Pa. undest? Ch. tantundem. Pa. ubi habitat? | |
| Ch. nĕ ĭd quidem. Pa. ubi vidisti? Ch. in via. Pa. qua ratione eăm amisti? | |
| Ch. id equidem adveniens mecum stomachabar modo, | |
| nec quemquam ego esse hominem arbitror quoi mage bonae | |
| felicitates omnes advorsae sient. | 325 |
| quid hoc est sceleri'? perii. Pa. quid factumst? Ch. rogas? | |
| patris cognatum atque aequalem Archidemidem | |
| nostin? Pa. quidnī? Ch. is, dum hanc sequor, fit mi obviam. | |
| Pa. incommode hercle. Ch. immo enĭmvero infeliciter; | |
| nam incommoda alia sunt dicenda, Parmeno. | 330 |
| illum liquet mihi deierare his mensibus | |
| sex septem prorsum non vidisse proxumis, | |
| nisi nunc quom minime vellem minimeque opu' fuit. | |
| eho nonne hoc monstri similest? quid ais? Pa. maxume. | |
| Ch. continuo occurrit ad me, quam longe quidem, | 335 |
| incurvo' tremulu' labiis demissis gemens: | |
| "heus heus tibi dico, Chaerea" inquit. restiti. | |
| "scin quid ego te volebam?" "dic." "cras est mihi | |
| iudicium." "quid tum?" "ut diligenter nunties | |
| patri, advocatu' mane mi esse ut meminerit." | 340 |
| dum haec dicit abiit hora. rogŏ numquid velit. | |
| "recte" inquit. abeo. quom huc respicio ad virginem, | |
| illa sĕ[se] interea commodum huc advorterat | |
| in hănc nostram plateam. Pa. mirum nĭ hănc dicit, modo | |
| huic quae datast dono. Ch. huc quom advenio nulla erat. | 345 |
| Pa. comites secuti scilicet sunt virginem? | |
| Ch. verum: parasitu' cŭm ăncilla. Pa. ipsast: ilicet. | |
| desine; iam conclamatumst. Ch. alias res agis. | |
| Pa. istuc ago equidem. Ch. nostin quae sit, dic mihi, aut | |
| vidistin? Pa. vidi novi sciŏ quŏ ăbducta sit. | 350 |
| Ch. eho Parmeno mi, nostin? [Pa. novi. Ch.] et scis ubi siet? | |
| Pa. huc deductast ad meretricem Thaidem: <³ei>³ dono datast. | |
| Ch. quis is est tam potens cum tanto munere hoc? Pa. miles Thraso, | |
| Phaedriae rivali'. Ch. duras fratri' partis praedicas. | |
| Pa. immo enĭm si scias quod donum huic dono contra conparet, | 355 |
| [tum] magis id dicas. Ch. quodnam quaeso hercle? Pa. eunuchum. Ch. illumne obsecro | |
| inhonestum hominem, quem mercatus est heri, senĕm mulierem? | |
| Pa. istunc ipsum. Ch. homŏ quatietur certe cum dono foras. | |
| sed ĭstam Thaidem non scivi nobis vicinam. Pa. haud diust. | |
| Ch. perii, numquamne etiam me illam vidisse! eho dum dic mihi: | 360 |
| estne, ut fertur, forma? Pa. sane. Ch. at nil ad nostram hanc? Pa. alia rest. | |
| Ch. obsecro hercle, Parmeno, fac ŭt potiar. Pa. faciam sedulo ac | |
| dabo operam, adiuvabo: numquid me aliud? Ch. quo nunc is? Pa. domum, | |
| ut mancupia haec, ita ut<i> iussit frater, ducam ad Thaidem. | |
| Ch. o fortunatum istum eunuchum quiquidem in hanc detur domum! | 365 |
| Pa. quid ita? Ch. rogitas? summa forma semper conservam domi | |
| videbit conloquetur aderit una in unis aedibus, | |
| cibum non numquam capiet cŭm ea, interdum propter dormiet. | |
| Pa. quid si nunc tute fortunatu' fias? Ch. qua re, Parmeno? | |
| responde. Pa. capias tŭ ĭlli(u)s vestem. Ch. vestem? quid tum postea? | 370 |
| Pa. prŏ ĭllo te ducām. Ch. audio. Pa. tĕ ĕsse illum dicam. Ch. intellego. | |
| Pa. tŭ ĭllis fruare commodis quibu' tu illum dicebas modo: | |
| cibum una capias, adsis tangas ludas propter dormias; | |
| quandoquidem illarum neque te quisquam novit neque scit qui sies. | |
| praeterea forma et aetas ipsast facile ut prŏ eŭnucho probes. | 375 |
| Ch. dixti pulchre: numquam vidi meliu' consilium dari. | |
| age eamus intro nunciam: orna me abduc duc quantum potest. | |
| Pa. quid agi'? iocabar equidem. Ch. garris. Pa. perii, quid ego egi miser! | |
| quo trudi'? perculeris iam tu me. tibi equidem dico, mane. | |
| Ch. eamu'. Pa. pergin? Ch. certumst. Pa. vidĕ ne nimium calidum hoc sit modo. | 380 |
| Ch. non est profecto: sine. Pa. at enim istaec in me cudetur faba. Ch. ah. | |
| Pa. flagitium facimus. Ch. an ĭd flagitiumst si in domum meretriciam | |
| deducar et ĭllis crucibu', quae nos nostramque adulescentiam | |
| habĕnt despicatam et quae nos semper omnibus cruciant modis, | |
| nunc referam gratiam atque eas itidem fallam, ut ab îs fallimur? | 385 |
| an potius haec patri aequomst fieri ut a me ludatur dolis? | |
| quod qui rescierint, culpent; illud merito factum omnes putent. | |
| Pa. quid ĭstic? si certumst facere, facias; verum ne post conferas | |
| culpam in me. Ch. non faciam. Pa. iubesne? Ch. iubeam? cogo atque impero: | |
| numquam defugiam auctoritatem. sequere. Pa. di vortant bene! | 390 |