ACTVS V
|
|
Thais Pythias
|
|
Th. Pergin, scelesta, mecum perplexe loqui?
|
817
|
"sciŏ nescio abiit audivi, ego non adfui."
|
|
non tu istuc mihi dictura aperte es quidquid est?
|
|
virgo conscissa veste lacrumans opticet;
|
820
|
eunuchus abiit: quăm ŏb rem? [aut] quid factumst? taces?
|
|
Py. quid tibi ego dicam misera? illum eunuchum negant
|
|
fuisse. Th. quis fuit igitur? Py. iste Chaerea.
|
|
Th. qui Chaerea? Py. iste ephebu' frater Phaedriae.
|
|
Th. quid ais, venefica? Py. atqui certe comperi.
|
825
|
Th. quid is obsecro ad nos? quăm ŏb rem adductust? Py. nescio;
|
|
nisi amasse credo Pamphilam. Th. hem misera occidi,
|
|
infelix, siquidem tu istaec vera praedicas.
|
|
num id lacrumat virgo? Py. id opinor. Th. quid ais, sacrilega?
|
|
istucine interminata sum hinc abiens tibi?
|
830
|
Py. quid facerem? ita ut tu iusti, soli creditast.
|
|
Th. scelesta, ovem lupŏ commisisti. dispudet
|
|
sic mihi data esse verba. quid ĭlluc hominis est?
|
|
Py. era mea, tace tace obsecro, salvae sumus:
|
|
habemus hominem ipsum. Th. ubi is est? Py. em ad sinist<e>ram.
|
835
|
vidĕn? Th. video. Py. conprendi iube, quantum potest.
|
|
Th. quid ĭllo faciemu', stulta? Py. quid facias, rogas?
|
|
vide amabo, si non, quom aspicias, os inpudens
|
|
videtur! non est? tum quae ei(u)s confidentiast!
|
|
Chaerea Thais Pythias
|
|
Ch. Apud Antiphonem uterque, mater et pater,
|
840
|
quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo
|
|
intro ire possem quin viderent me. interim
|
|
dum ante ostium sto, notu' mihi quidam obviam
|
|
venit. ubi vidi, ego me in pedes quantum queo
|
|
in angiportum quoddam desertum, inde item
|
845
|
in aliud, inde in aliud: ita miserrimus
|
|
fui fugitando nequi' me cognosceret.
|
|
sed estne haec Thai' quam video? ipsast. haereo
|
|
quid faciam. quid mea autem? quid faciet mihi?
|
|
Th. adeamu'. bone vir Dore, salve: dic mihi,
|
850
|
aufugistin? Ch. era, factum. Th. satine id tibi placet?
|
|
Ch. non. Th. credin te inpune habiturum? Ch. unam hanc noxiam
|
|
amitte: si aliam admisero umquam, occidito.
|
|
Th. num m<³ea>³m saevitiam veritus es? Ch. non. Th. quid igitur?
|
|
Ch. hanc metui ne me criminaretur tibi.
|
855
|
Th. quid feceras? Ch. paullum quiddam. Py. eho "paullum", inpudens?
|
|
an paullum hoc esse tibi videtur, virginem
|
|
vitiare civem? Ch. conservam esse credidi.
|
|
Py. conservam! vix me contineo quin involem in
|
|
capillum, monstrum: etiam ultro derisum advenit.
|
860
|
Th. abĭn hinc, insana? Py. quid ita? vero debeam,
|
|
credo, isti quicquam furcifero si id fecerim;
|
|
praesertim quom se servom fateatur tuom.
|
|
Th. missa haec faciamu'. non te dignum, Chaerea,
|
|
fecisti; nam si ego digna hac contumelia
|
865
|
sum maxume, at tŭ ĭndignu' qui faceres tamen.
|
|
neque edepol quid nunc consili capiam scio
|
|
de virgine istac: ita conturbasti mihi
|
|
rationes omnis, ut eam non possim suis
|
|
ita ut aequom fuerat atque ut studui tradere,
|
870
|
ut solidum parerem hoc mi beneficium, Chaerea.
|
|
Ch. at nunc de(h)inc spero aeternam inter nos gratiam
|
|
fore, Thai'. saepe ex hui(u)smodi re quapiam et
|
|
malo principio magna familiaritas
|
|
conflatast. quid si hoc quispiam voluit deus?
|
875
|
Th. equidem pol in eam partem accipioque et volo.
|
|
Ch. immo ita quaeso. unum hoc scito, contumeliae
|
|
me non fecisse causa, sed amoris. Th. scio,
|
|
et pol propterea mage nunc ignosco tibi.
|
|
non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea,
|
880
|
neque ita inperita ut quid amor valeat nesciam.
|
|
Ch. te quoque iam, Thais, ita me di bene ament, amo.
|
|
Py. tum pol tibi ab ĭstoc, era, cavendum intellego.
|
|
Ch. non ausim. Py. nil tibi quicquam credo. Th. desinas.
|
|
Ch. nunc ego te in hac re mi oro ut adiutrix sies,
|
885
|
ego me tuae commendo et committo fide[i],
|
|
te mihi patronam capio, Thai', te obsecro:
|
|
emoriar si non hanc uxorem duxero.
|
|
Th. tamĕn si pater . . ? Ch. quid? ah volet, certo scio,
|
|
civis modo haec sit. Th. paullulum opperirier
|
890
|
si vis, iam frater ipse hic aderit virginis;
|
|
nutricem accersitum iĭt quae illam aluit parvolam:
|
|
in cognoscendo tute ipse aderi', Chaerea.
|
|
Ch. ego vero maneo. Th. vin interea, dum venit,
|
|
domi opperiamur potiu' quam hic ante ostium?
|
895
|
Ch. immo percupio. Py. quam tu rem actura obsecro es?
|
|
Th. nam quid ita? Py. rogitas? hunc tu in aedis cogitas
|
|
recipere posthac? Th. quor non? Py. crede hoc m<³eae>³ fide[i],
|
|
dabit hic pugnam aliquam denuo. Th. au tace obsecro.
|
|
Py. parum perspexisse ei(u)s videre audaciam.
|
900
|
Ch. non faciam, Pythias. Py. non credo, Chaerea,
|
|
nisi si commissum non erit. Ch. quin, Pythias,
|
|
tu me servato. Py. neque pol servandum tibi
|
|
quicquam dare ausim neque te servare: apage te.
|
|
Th. adĕst optume ipse frater. Ch. perii hercle: obsecro
|
905
|
abeamus intro, Thais: nolo me in via
|
|
cum hac veste videat. Th. quăm ŏb rem tandem? an quia pudet?
|
|
Ch. id ipsum. Py. id ipsum? virgo vero! Th. i prae, sequor.
|
|
tŭ ĭstic mane ut Chremem intro ducas, Pythias.
|
|
Pythias Chremes Sophrona
|
|
Py. Quid, quid venire in mentem nunc possit mihi,
|
910
|
quidnam qui referam sacrilego illi gratiam
|
|
qui hunc suppos<i>vit nobis? Ch. movĕ vero ocius
|
|
te nutrix. So. moveo. Ch. video, sed nil promoves.
|
|
Py. iamne ostendisti signa nutrici? Ch. omnia.
|
|
Py. amabo, quid ait? cognoscitne? Ch. ac memoriter.
|
915
|
Py. probe edepol narras; năm ĭlli faveo virgini.
|
|
ite intro: iamdudum era vos exspectat domi.—
|
|
virum bonum eccum Parmenonem incedere
|
|
video: vide ut otiosus it! si dis placet,
|
|
spero me habere qui hunc meo excruciem modo.
|
920
|
ibo intro de cognitione ut certum sciam:
|
|
post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.
|
|
Parmeno Pythias
|
|
Pa. Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.
|
|
quod si astu rem tractavit, di vostram fidem,
|
|
quantam et quam veram laudem capiet Parmeno!
|
925
|
nam ut mittam quod ei amorem difficillimum et
|
|
carissimum, a meretrice avara virginem
|
|
quăm amabat, eăm confeci sine molestia
|
|
sine sumptu et sine dispendio: tum hoc alterum,
|
|
id verost quod ego mi puto palmarium,
|
930
|
me repperisse quo modo adulescentulus
|
|
meretricum ingenia et mores posset noscere
|
|
mature, ut quom cognorit perpetuo oderit.
|
|
quae dum foris sunt nil videtur mundius,
|
|
nec mage compositum quicquam nec magis elegans
|
935
|
quae cŭm amatore quom cenant ligurriunt.
|
|
harum videre inluviem sordes inopiam,
|
|
quam inhonestae solae sint domi atque avidae cibi,
|
|
quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent,
|
|
nosse omnia haec salus est adulescentulis.
|
940
|
Py. ego pol te prŏ ĭstis dictis et factis, scelus,
|
|
ulciscar, ut ne inpune in nos inluseris.
|
|
pro deum fidĕm, facinu' foedum! ŏ ĭnfelicem adulescentulum!
|
|
o scelestum Parmenonem, qui istum huc adduxit! Pa. quid est?
|
|
Py. miseret me: itaque ut ne viderem, misera huc ecfugi foras.
|
945
|
quae futura exempla dicunt in ĭllum indigna! Pa. o Iuppiter,
|
|
quaĕ ĭllaec turbast? numnam ego perii? adibo. quid ĭstuc, Pythias?
|
|
quid ais? in quĕm ĕxempla fient? Py. rogitas, audacissime?
|
|
perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adulescentulum,
|
|
dum studes dare verba nobis. Pa. quid ita? aut quid factumst? cedo.
|
950
|
Py. dicam: virginem istam, Thaidi hodie quae dono datast,
|
|
scis eam hinc civem esse? et fratrĕm ei(u)s [esse] adprime nobilem?
|
|
Pa. nescio. Py. atqui sic inventast: eam istic vitiavit miser.
|
|
ille ubi id rescivit factum frater violentissimus
|
|
Pa. quidnam fecit? Py. conligavit primum eum miseris modis.
|
955
|
Pa. hem
|
955a
|
conligavit? Py. atque quidem orante ut ne id faceret Thaide.
|
956
|
Pa. quid ais? Py. nunc minatur porro sese id quod moechis solet:
|
|
quod ego numquam vidi fieri neque velim. Pa. quă aŭdacia
|
|
tantum facinus audet? Py. quid ita "tantum"? Pa. an non tibi hŏc maxumumst?
|
|
quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia
|
960
|
prendi quemquam? Py. nescio. Pa. at ne hoc nesciatis, Pythias:
|
|
dico edico vobis nostrum esse illum erilem filium. Py. hem
|
|
obsecro, an is est? Pa. nequam in illum Thai' vim fieri sinat!
|
|
atque adeo autem quor non egomet intro eo? Py. vidĕ, Parmeno,
|
|
quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant
|
965
|
quidquid factumst ex tĕ ĕsse ortum. Pa. quid igitur faciam miser?
|
|
quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.
|
|
dicam huic an non? ei dicam hercle; etsi mihi magnum malum
|
|
sciŏ paratum; sed necessest huic ut subveniat. Py. sapis.
|
|
ego abeo intro: tŭ ĭsti narra omne[m] ordine[m] ut factum siet.
|
970
|
Senex Parmeno
|
|
Se. Ex m<³eo>³ propinquo rure hoc capio commodi:
|
|
neque agri neque urbis odium me umquam percipit.
|
|
ubi satias coepit fieri commuto locum.
|
|
sed ĕstne ille noster Parmeno? et certe ipsus est.
|
|
quem praestolare, Parmeno, hic ante ostium?
|
975
|
Pa. quis homost? ehĕm salvom te advenire, ere, gaudeo.
|
|
Se. quem praestolare? Pa. perii: lingua haeret metu. Se. hem
|
|
quid est? quid trepidas? satine salve? dic mihi.
|
|
Pa. ere, primum te arbitrari [id] quod res est velim:
|
|
quidquid hŭiu' factumst, culpa non factumst mea.
|
980
|
Se. quid? Pa. recte sane interrogasti: oportuit
|
|
rem praenarrasse me. emit quendam Phaedria
|
|
eunuchum quem dono huic daret. Se. quoi? Pa. Thaidi.
|
|
Se. emit? perii hercle. quanti? Pa. viginti minis.
|
|
Se. actumst. Pa. tum quandam fidicinam amat hic Chaerea.
|
985
|
Se. hem quid? amat? an scit ill' iam quid meretrix siet?
|
|
an in astu venit? aliud ex alio malum!
|
|
Pa. ere, ne me spectes: mĕ ĭnpulsore haec non facit.
|
|
Se. omitte de te dicere. ego te, furcifer,
|
|
si vivo . . ! sed ĭstuc quidquid est primum expedi.
|
990
|
Pa. is prŏ ĭllo eunucho ad Thaidem hanc deductus est.
|
|
Se. pro eunuchon? Pa. sic est. hunc pro moecho postea
|
|
conprendere intus et constrinxere. Se. occidi.
|
|
Pa. audaciam meretricum specta. Se. numquid est
|
|
aliud mali damnive quod non dixeris
|
995
|
relicuom? Pa. tantumst. Se. cesso huc intro rumpere?—
|
|
Pa. non dubiumst quin mi magnum ex hac re sit malum;
|
|
nisi, quia necessu' fuit hoc facere, id gaudeo
|
|
propter me hisce aliquid esse eventurum mali.
|
|
nam iamdiu aliquam causam quaerebat senex
|
1000
|
quam ob rem insigne aliquid faceret îs: nunc repperit.
|
|
Pythias Parmeno
|
|
Py. Numquam edepol quicquam iamdiu quod mage vellem evenire
|
|
mi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.
|
|
mihi solae ridiculo fuit quae quid timeret scibam.
|
|
Pa. quid hŏc autemst? Py. nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem.
|
1005
|
sed ubi obsecro est? Pa. me quaerit haec. Py. atque eccum video: adibo.
|
|
Pa. quid est, inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin? Py. perii:
|
|
defessa iam sum misera te ridendo. Pa. quid ita? Py. rogitas?
|
|
numquam pol hominem stultiorem vidi nec videbo. ah
|
|
non possum sati' narrare quos ludos praebueris intus
|
1010
|
[de sene quem fecisti ingredi pulsantem ut<i> senes solent].
|
1010a
|
at etiam primo callidum et disertum credidi hominem.
|
1011
|
quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?
|
|
an paenitebat flagiti, te auctore quod fecisset
|
|
adulescens, ni miserum insupēr etiam patri indicares?
|
|
nam quid ĭlli credis animi tum fuisse, ubi vestem vidit
|
1015
|
illam esse eum indutum pater? quid ĕst? iam scis te perisse?
|
|
Pa. ehem quid dixti, pessuma? an mentita es? etiam rides?
|
|
ităn lepidum tibi visumst, scelus, nos inridere? Py. nimium.
|
|
Pa. siquidem istuc inpune habueris . . ! Py. verum? Pa. reddam hercle. Py. credo:
|
|
sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare.
|
1020
|
tu iam pendebi' qui stultum adulescentulum nobilitas
|
|
flagitiis et eundem indicas: uterque in te exempla edent.
|
|
Pa. nullus sum. Py. hic pro illo munerē tibi honos est habitus: abeo.
|
|
Pa. egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.
|
|
Gnatho Thraso Parmeno
|
|
Gn. Quid nunc? qua spe aut quo consilio huc imu'? quid coeptas, Thraso?
|
1025
|
Th. egone? ut Thaidi me dedam et faciam quod iubeat. Gn. quid est?
|
|
Th. qui minu' quam Hercules servivit Omphalae? Gn. exemplum placet.
|
|
(utinam tibi conmitigari videam sandalio caput!)
|
|
sed fores crepuerunt ab ea. Th. perii: quid hŏc autemst mali?
|
|
hunc ego numquam videram etiam: quidnam hic properans prosilit?
|
1030
|
Chaerea Parmeno Gnatho Thraso
|
|
Ch. O populares, ecqui' me hodie vivit fortunatior?
|
|
nemo hercle quisquam; nam in me plane di potestatem suam
|
|
omnem ostendere quoi tam subito tot congruerint commoda.
|
|
Pa. quid hĭc laetus est? Ch. o Parmeno mi, o m<³ea>³rum volŭptatum omnium
|
|
inventor inceptor perfector, scis me in quibu' sim gaudiis?
|
1035
|
scis Pamphilam m<³ea>³m inventam civem? Pa. audivi. Ch. scis sponsam mihi?
|
|
Pa. bene, ita me dĭ ament, factum. Gn. audin tu, hic quid ait? Ch. tum autem Phaedriae
|
|
m<³eo>³ fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: unast domus;
|
|
Thais patri se commendavit, in clientelam et fidem
|
|
nobis dedit se. Pa. fratris igitur Thai' totast? Ch. scilicet.
|
1040
|
Pa. iam hoc aliud est quod gaudeamu': miles pelletur foras.
|
|
Ch. tu frater ubi ubi est fac quam primum haec audiat. Pa. visam domum.—
|
|
Th. numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?
|
|
Gn. sine dubio opinor. Ch. quid commemorem primum aut laudem maxume?
|
|
illumne qui mihi dedĭt consilium ut facerem, an me qui id ausu' sim
|
1045
|
incipere, an fortunam conlaudem quae gubernatrix fuit,
|
|
quae tot res tantas tam opportune in unum conclusit diem,
|
|
an m<³ei>³ patris festivitatem et facilitatem? o Iuppiter,
|
|
serva obsecro haec bona nobis!
|
|
Phaedria Chaerea Thraso Gnatho
|
|
Ph. Di vostram fidem, incredibilia
|
|
Parmeno modo quae narravit. sed ubist frater? Ch. praesto adest.
|
1050
|
Ph. gaudeo. Ch. sati' credo. nil est Thaide hac, frater, tua
|
|
digniu' quod ametur: ita nostrae omnist fautrix familiae. Ph. hui
|
|
mihi ĭllam laudas? Th. perii, quanto minu' sp<³ei>³ 'st tanto magis amo.
|
|
obsecro, Gnatho, in te spes est. Gn. quid vis faciam? Th. perfice hoc
|
|
precibu' pretio ut haeream in parte aliqua tandem apŭd Thaidem.
|
1055
|
Gn. difficilest. Th. siquid conlubitum, novi te. hoc si feceris,
|
|
quodvis donum praemium a me optato: id optatum auferes.
|
|
Gn. itane? Th. sic erit. Gn. si efficio hoc, postulo ut mihi tua domus
|
|
te praesente absente pateat, invocato ut sit locus
|
|
semper. Th. do fidem futurum. Gn. adcingar. Ph. quĕm ego hic audio?
|
1060
|
o Thraso. Th. salvete. Ph. tu fortasse quae facta hic sient
|
|
nescis. Th. sciŏ. Ph. quor te ergo in his ego conspicor regionibus?
|
|
Th. vobis fretu'. Ph. scin quam fretu'? miles, edico tibi,
|
|
si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi
|
|
"alium quaerebam, iter hac habui": periisti. Gn. heia haud sic decet.
|
1065
|
Ph. dictumst. Th. non cognosco vostrum tam superbum . . Ph. sic ago.
|
|
Gn. prius audite paucis: quod quom dixero, si placuerit,
|
|
facitote. Ch. audiamu'. Gn. tu concede paullum istuc, Thraso.
|
|
principio ego vos ambos credere hoc mihi vehementer velim,
|
|
mĕ hŭiu' quidquid facio id facere maxume causa mea;
|
1070
|
verum sĭ idem vobis prodest, vos non facere inscitiast.
|
|
Ph. quid id est? Gn. militem rivalem ego recipiundum censeo. Ph. hem
|
|
recipiundum? Gn. cogita modo: tu hercle cŭm ĭlla, Phaedria,
|
|
ut lubenter vivis (etenim bene lubenter victitas),
|
|
quod des paullumst et necessest multum accipere Thaidem.
|
1075
|
ut tuo amori suppeditare possit sine sumptu tuo ad
|
|
omnia haec, magis opportunu' nec magis ex usu tuo
|
|
nemost. principio et habet quod det et dat nemo largius.
|
|
fatuos est, insulsu' tardu', stertit noctes et dies:
|
|
neque ĭstum metuas nĕ amet mulier: facile pellas ubi velis.
|
1080
|
Ch. quid agimus? Gn. praeterea hoc etiam, quod ego vel primum puto,
|
|
accipit homo nemo meliu' prorsu' neque prolixius.
|
|
Ch. mirum nĭ ĭlloc homine quoquo pacto opust. Ph. idem ego arbitror.
|
|
Gn. recte facitis. unum etiam hoc vos oro, ut mĕ ĭn vostrum gregem
|
|
recipiati': sati' diu hoc iam saxum vorso. Ph. recipimus.
|
1085
|
Ch. ac lubenter. Gn. at ego prŏ ĭstoc, Phaedria et tu Chaerea,
|
|
hunc comedendum vobis propino et deridendum. Ch. placet.
|
|
Ph. dignus est. Gn. Thraso, ubi vis accede. Th. obsecro te, quid agimus?
|
|
Gn. quid? ĭsti te ignorabant: postquam îs mores ostendi tuos
|
|
et conlaudavi secundum facta et virtutes tuas,
|
1090
|
impetravi. Th. bene fecisti: gratiam habeo maxumam.
|
|
numquam etiam fui usquam quin me omnes amarent plurimum.
|
|
Gn. dixin ego in hŏc esse vobis Atticam elegantiam?
|
|
Ph. nil praeter promissum est. ite hac. Cantor. vos valete et plaudite!
|
|