ACTVS IV
Dorias
Ita me dĭ ament, quantum ego illum vidi, non nil timeo misera, 615
nequam ille hodie insanu' turbam faciat aut vim Thaidi.
nam postquam iste advenit Chremes adulescens, frater virginis,
militem rogat ut ĭllum admitti iubeat: ill' continuo irasci,
neque negare audere; Thai' porro instare ut hominem invitet.
id faciebat retinendi illi(u)s causa, quia ĭlla quae cupiebat 620
de sorore ei(u)s indicare ad eam rem tempu' non erat.
invitat tristi': mansit. ibi ĭlla cŭm ĭllo sermonem ilico;
miles vero sibi putare adductum ante oculos aemulum;
voluit facere contra huic aegre: "heus" inquit "puer<e>, Pamphilam
accerse ut delectet hic nos." illa [exclamat] "minime gentium: 625
in convivium illam?" miles tendere: inde ad iurgium.
interea aurum sibi clam mulier demit, dat mi ut auferam.
hoc est signi: ubi primum poterit, se illinc subducet scio.
Phaedria <Dorias>
Dum rus eo, coepi egomet mecum inter vias,
ita ut fit ubi quid in animost molestiae, 630
aliam rem ex alia cogitare et ea omnia in
peiorem partem. quid opust verbis? dum haec puto,
praeterii inprudens villam. longe iam abieram
quom sensi: redeo rursum, male me vero habens.
ubi ad ipsum veni devorticulum, constiti: 635
occepi mecum cogitare "hem biduom hic
manendumst soli sine ĭlla? quid tum postea?
nil est. quid nil? si non tangendi copiast,
eho ne videndi quidem erit? si illud non licet,
saltem hoc licebit. certe extrema linea 640
amare haud nil est." villam praetereo sciens.
sed quid hŏc quod timida subito egreditur Pythias?
Pythias Dorias Phaedria
Py. Vbi ego ĭllum scelerosum misera atque inpium inveniam? aut ubi quaeram?
hoccin tam audax facinu' facere esse ausum! Ph. perii: hoc quid sit vereor.
Py. quin etiam insuper scelu', postquam ludificatust virginem, 645
vestem omnem miserae discidit, tum ipsam capillo conscidit.
Ph. hem. Py. qui nunc si detur mihi,
ut ego unguibus facile illi in oculos involem venefico!
Ph. nescioquid profecto absente nobis turbatumst domi.
adibo. quid ĭstuc? quid festinas? aut quem quaeri', Pythias? 650
Py. ehĕm Phaedria, egŏn? quem quaeram? in' hinc quo dignu's cum donis tuis
tam lepidis? Ph. quid ĭstuc est rei?
Py. rogas me? eunuchum quem dedisti nobis quas turbas dedit!
virginem quăm erae dono dederat miles, vitiavit. Ph. quid ais?
Py. perii. Ph. temulenta's. Py. utinam sic sint qui mihi male volunt! 655
Do. au obsecro, mea Pythias, quod istuc nam monstrum fuit?
Ph. insanis: quĭ ĭstuc facere eunuchu' potuit? Py. ego ĭllum nescio
qui fuerit; hoc quod fecit, res ipsa indicat.
virgo ipsa lacrumat neque, quom rogites, quid sit audet dicere.
ille autem bonu' vir nusquam apparet. etiam hoc misera suspicor, 660
aliquid domo abeuntem abstulisse. Ph. nequeo mirari satis
quŏ ille abire ignavo' possit longius, nisi si domum
forte ad nos rediit. Py. vise amabo num sit. Ph. iam faxo scies.—
Do. perii, obsecro! tam infandum facinu', mea tu, ne audivi quidem.
Py. at pol ego amatores audieram mulierum esse <³eo>³s maxumos, 665
sed nil potesse; verum miserae non in mentem venerat;
năm ĭllum aliquo conclusissem neque ĭlli commisissem virginem.
Phaedria Dorvs Pythias Dorias
Ph. Exi foras, sceleste. at etiam restitas,
fugitive? prodi, male conciliate. Do(rvs). obsecro. Ph. oh
illud vide, os ut sibi distorsit carnufex! 670
quid hŭc tibi reditiost? quid vestis mutatio?
quid narras? paullum si cessassem, Pythias,
domi non offendissem, ita iăm ŏrnarat fugam.
Py. habĕn hominem, amabo? Ph. quidni habeam? Py. o factum bene.
Dor(ias). istuc pol vero benĕ. Py. ubĭst? Ph. rogitas? non vides? 675
Py. videam? obsecro quem? Ph. hunc scilicet. Py. quis hic est homo?
Ph. qui ad vos deductus hodiest. Py. hunc oculis suis
nostrarum numquam quisquam vidit, Phaedria.
Ph. non vidit? Py. an tu hunc credidisti esse, obsecro,
ad nos deductum? Ph. namque alium habui neminem. Py. au 680
ne comparandus hi(c)quidem ad illumst: ille erat
honesta facie et liberali. Ph. ita visus est
dudum, quia varia veste exornatus fuit.
nunc tibi videtur foedu', quia ĭllam non habet.
Py. tace obsecro: quasi vero paullum intersiet. 685
ad nos deductus hodiest adulescentulus,
quem tu videre vero velles, Phaedria.
hic est vietu' vetu' veternosus senex,
colore mustelino. Ph. hem quaĕ haĕc est fabula?
<³eo>³ rediges me ut quid egerim egomet nesciam? 690
eho tu, emin ego te? Do. emisti. Py. iubĕ mi denuo
respondeat. Ph. rogă. Py. venisti hodie ad nos? negat.
at ĭlle alter venit annos natu' sedecim,
quem secum adduxit Parmeno. Ph. agedum hoc mi expedi
primum: istam quăm habes unde habes vestem? taces? 695
monstrum homini', non dicturu's? Do. venit Chaerea.
Ph. fraterne? Do. ita. Ph. quandō? Do. hodie. Ph. quam dudum? Do. modo.
Ph. quicum? Do. cum Parmenone. Ph. norasne <³eu>³m prius?
Do. non. [nec quis esset umquam audieram dicier.]
Ph. unde igitur fratrem m<³eu>³m esse scibas? Do. Parmeno 700
dicebat <³eu>³m essĕ. is dedit mi hanc. Ph. occidi.
Do. m<³ea>³m ipse induit: post una ambo abierunt foras.
Py. iam sati' credi' sobriam esse me et nil mentitam tibi?
iam sati' certumst virginem vitiatam esse? Ph. age nunc, belua,
credis huic quod dicat? Py. quid ĭsti credam? res ipsa indicat. 705
Ph. concede istuc paullulum: audin? etiam [nunc] paullulum: sat est.
dic dum hoc rursum: Chaerea t<³ua>³m vestem detraxit tibi?
Do. factum. Ph. et east indutu'? Do. factum. Ph. et pro te huc deductust? Do. ita.
Ph. Iuppiter magne, o scelestum atque audacem hominem! Py. vae mihi:
etiam [nunc] non credes indignis nos esse inrisas modis? 710
Ph. mirum ni tu credas quod ĭste dicat. quid agam nescio.
heus negato rursum. possumne ego hodie ex te exsculpere
verum? vidistine fratrem Chaeream? Do. non. Ph. non potest
sine malo fateri, video: sequere hac. modo ait modo negat.
ora me. Do. obsecro te vero, Phaedria. Ph. ĭ ĭntro nunciam. 715
Do. oiei. Ph. alio pacto honeste quomodo hĭnc abeam nescio.
actumst, siquidem tu me hic etiam, nebulo, ludificabere.—
Py. Parmenoni' tam scio esse hanc tech<i>nam quam me vivere.
Dor. sic est. Py. inveniam pol hodie parem ubi referam gratiam.
sed nunc quid faciundum censes, Dorias? Dor. dĕ ĭstac rogas 720
virgine? Py. ita, utrum taceam an praedicemne? Dor. tu pol, si sapis,
quod scis nescis neque de eunucho neque de vitio virginis.
hac re et te omni turba evolves et ĭlli gratum feceris.
id modo dic, abisse Dorum. Py. ita faciam. Dor. sed videon Chremen?
Thai' iam aderit. Py. quid ita? Dor. quia, quom inde abeo, iam tum occeperat 725
turba inter eos. Py. tu aufer aurum hoc. ego scibo ex hoc quid siet.
Chremes Pythias
Ch. Attat data hercle verba mihi sunt: vicit vinum quod bibi.
at dum accubabam quam videbar mi esse pulchre sobrius!
postquam surrexi neque pes neque mens sati' suom officium facit.
Py. Chreme. Ch. quis est? ehĕm Pythias: vah quanto nunc formonsior 730
videre mihi quam dudum! Py. certe tuquidem pol multo hilarior.
Ch. verbum hercle hoc verum erit "sine Cerere et Libero friget Venus".
sed Thai' multŏ ante venit? Py. anne abiit iam a milite?
Ch. iamdudum, aetatem. lites factae sunt inter eos maxumae.
Py. nil dixit tu ut sequerere sese? Ch. nil, nisi abiens mi innuit. 735
Py. eho nonne id sat erat? Ch. at nescibam id dicere illam, nisi quia
correxit miles, quod ĭntellexi minu'; nam me extrusit foras.
sed ĕccam ipsam: miror ubi ego huic antevorterim.
Thais Chremes Pythias
Th. Credo equidem illum iam adfuturŭm esse, ut ĭllam [a me] eripiat: sine veniat.
atqui si illam digito attigerit uno, oculi ilico ecfodientur. 740
usque adeo ego ĭlli(u)s ferre possum ineptiam et magnifica verba,
verba dum sint; verum enĭm si ad rem conferentur, vapulabit.
Ch. Thais, ego iamdudum hic adsum. Th. o mi Chreme, te ipsum exspectabam.
scin tu turbam hanc propter tĕ ĕsse factam? et adeo ad te attinere hanc
omnem rem? Ch. ad me? qui? quasi istuc . . Th. quia, dum tibi sororem studeo 745
reddere ac restituere, haec atque hui(u)smodi sum multa passa.
Ch. ubi east? Th. domi apŭd me. Ch. hem. Th. quid est?
educta ita uti teque illaque dignumst. Ch. quid ais? Th. id quod res est.
hanc tibi dono do neque repeto prŏ ĭlla quicquam abs te preti.
Ch. et habetur et referetur, Thais, ita uti merita's gratia. 750
Th. at enĭm cavĕ ne priu' quam hanc a me accipias amittas, Chreme;
nam haec east quam miles a me vi nunc ereptum venit.
abĭ tu, cistellam, Pythias, domo ecfer cum monumentis.
Ch. vidĕn tu illum, Thais, . . Py. ubi sitast? Th. in risco: odiosa cessas.
Ch. militem secum ad te quantas copias adducere? 755
attat . . Th. num formidulosus obsecro es, mĭ homo? Ch. apage sis:
egŏn formidulosu'? nemost hominum qui vivat minus.
Th. atqui ita opust. Ch. ah metuo qualem tu me esse hominem existumes.
Th. immo hoc cogitato: quicum res tibist peregrinus est,
minu' potens quam tu, minu' notu', minus amicorum hic habens. 760
Ch. scio ĭstuc. sed tu quod cavere possis stultum admittere est.
malo ego nos prospicere quam hunc ulcisci accepta iniuria.
tŭ abi atque obsera ostium intu', dum egŏ hinc transcurro ad forum:
volo ego adesse hic advocatos nobis in turba hac. Th. mane.
Ch. meliust. Th. manĕ. Ch. omitte: iam adero. Th. nil opus est istis, Chreme. 765
hoc modo dic, sororem illam t<³ua>³m esse et te parvam virginem
amisisse, nunc cognosse. signa ostende. Py. adsunt. Th. cape.
si vim faciet, in ius ducito hominem: intellextin? Ch. probe.
Th. fac animo haec praesenti dicas. Ch. faciam. Th. attolle pallium.
perii, huic ipsist opu' patrono, quem defensorem paro. 770
Thraso Gnatho Sanga Chremes Thais
Thr. Hancin ego ut contumeliam tam insignem in me accipiam, Gnatho?
mori me satiust. Simalio, Donax, Syrisce, sequimini.
primum aedis expugnabo. Gn. recte. Thr. virginem eripiam. Gn. probe.
Thr. male mulcabo ipsam. Gn. pulchre. Thr. in medium huc agmen cum vecti, Donax;
tu, Simalio, in sinistrum cornum; tu, Syrisce, in dexterum. 775
cedo alios: ubi centuriost Sanga et manipulus furum? Sa. eccum adest.
Thr. quid ĭgnave? peniculon pugnare, qui istum huc portes, cogitas?
Sa. egon? imperatoris virtutem noveram et vim militum;
sine sanguine hoc non posse fieri: quĭ ăbstergerem volnera?
Thr. ubi alii? Gn. qui malum "alii"? solu' Sannio servat domi. 780
Thr. tŭ hŏsce instrue; ego hĭc erŏ post principia: inde omnibus signum dabo.
Gn. illuc est sapere: ut hosce instruxit, ipsu' sibi cavit loco.
Thr. idem hoc iam Pyrru' factitavit. Ch. vidĕn tu, Thais, quăm hĭc rem agit?
nimirum consilium illud rectumst de occludendis aedibus.
Th. sane quod tibi nunc vir videatur esse hic, nebulo magnus est: 785
ne metuas. Thr. quid videtur? Gn. fundam tibi nunc nimi' vellem dari,
ut tu illos procul hinc ex occulto caederes: facerent fugam.
Thr. sed ĕccam Thaidem ipsam video. Gn. quam mox inruimus? Thr. mane:
omnia prius experiri quam armis sapientem decet.
qui scis an quae iubeam sine vi faciat? Gn. di vostram fidem, 790
quantist sapere! numquam accedo quin abs te abeam doctior.
Thr. Thai', primum hoc mihi responde: quom tibi do istam virginem,
dixtin hos dies mihi soli dare te? Th. quid tum postea?
Thr. rogitas? quae mi ante oculos coram amatorem adduxti tuom . .
Th. quid cum illoc agas? Thr. et cŭm eo clam te subduxti mihi? 795
Th. lubuit. Thr. Pamphilam ergo huc redde, nisi vi mavis eripi.
Ch. tibi ĭllam reddat aut tu eăm tangas, omnium . . ? Gn. ah quid agis? tace.
Thr. quid tu tibi vis? ego non tangam meăm? Ch. tuam autem, furcifer?
Gn. cavĕ sis: nescis quoi maledicas nunc viro. Ch. non tu hinc abis?
scin tu ut tibi res se habeat? si quicquam hodie hic turbae coeperis, 800
faciam ut hui(u)s loci di<³ei>³que meĭque semper memineris.
Gn. miseret t<³ui>³ me qui hunc tantum hominem facias inimicum tibi.
Ch. diminuam ego caput tuum hodie, nisi abĭs. Gn. <³ai>³n vero, canis?
sicin agis? Thr. quis tŭ homo es? quid tibi vis? quid cum illa r<³ei>³ tibist?
Ch. scibi': principio <³ea>³m esse dico liberam. Thr. hem. Ch. civem Atticam. Thr. hui. 805
Ch. m<³ea>³m sororem. Thr. os durum. Ch. miles, nunc adeo edico tibi
ne vim facias ullam in illam. Thais, ego eo ad Sophronam
nutricem, ut eam adducam et signa ostendam haec. Thr. tun me prohibeas
meăm ne tangam? Ch. prohibebo inquam. Gn. audin tu? hic furti se adligat:
sat[is] hŏc tibist. Thr. idem hoc tu [ais], Thai'? Th. quaere qui respondeat.— 810
Thr. quid nunc agimu'? Gn. quin redeamu': iam haec tibi aderit supplicans
ultro. Thr. credin? Gn. immo certe: novi ingenium mulierum:
nolunt ubi velis, ubi nolis cupiunt ultro. Thr. bene putas.
Gn. iam dimitto exercitum? Thr. ubi vis. Gn. Sanga, ita ut fortis decet
milites, domi focique fac vicissim ut memineris. 815
Sa. iamdudum animus est in patinis. Gn. frugi es. Thr. vos me hac sequimini.