| PHORMIO | |
| PROLOGVS | |
| Postquam poeta vetu' poetam non potest | 1 |
| retrahere a studio et transdere hominem in otium, | |
| maledictis deterrere ne scribat parat; | |
| qui ita dictitat, quas ante hic fecit fabulas | |
| tenui esse oratione et scriptura levi: | 5 |
| quia nusquam insanum scripsit adulescentulum | |
| cervam videre fugere et sectari canes | |
| et eam plorare, orare ut subveniat sibi. | |
| quod si intellegeret, quom stetit olim nova, | |
| actoris opera mage stetisse quam sua, | 10 |
| minu' multo audacter quam nunc laedit laederet | |
| [et mage placerent quas fecisset fabulas]. | 11a |
| nunc siquis est qui hoc dicat aut sic cogitet: | 12 |
| "vetu' si poeta non lacessisset prior, | |
| nullum invenire prologum po[tui]sset novos | |
| quem diceret, nisi haberet cui male diceret," | 15 |
| is sibi responsum hoc habeat, in medio omnibus | |
| palmam esse positam qui artem tractent musicam. | |
| ille ad famem hunc a studio studuit reicere: | |
| hic respondere voluit, non lacessere. | |
| benedictis si certasset, audisset bene: | 20 |
| quod ab ĭllo adlatumst, sibi ĕsse rellatum putet. | |
| de ĭllo iam finem faciam dicundi mihi, | |
| peccandi quom ipse de se finem non facit. | |
| nunc quid velim animum attendite: adporto novam | |
| Epidicazomenon quam vocant comoediam | 25 |
| Graeci, Latini Phormionem nominant | |
| quia primas partis quĭ aget is erit Phormio | |
| parasitu', per quem res geretur maxume | |
| voluntas vostra si ad poetam accesserit. | |
| date operam, adeste aequo animo per silentium, | 30 |
| ne simili utamur fortuna atque usi sumus | |
| quom per tumultum noster grex motus locost: | |
| quem actori' virtus nobis restituit locum | |
| bonitasque vostra adiutans atque aequanimitas. |