| ACTVS I | |
| Davos | |
| Amicu' summu' meus et popularis Geta | 35 |
| heri ad me venit. erat <³ei>³ de ratiuncula | |
| iampridem apud me relicuom pauxillulum | |
| nummorum: id ut conficerem. confeci: adfero. | |
| năm erilem filium eiu' duxisse audio | |
| uxorem: <³ei>³ credo munus hoc conraditur. | 40 |
| quăm inique comparatumst, î qui minus habent | |
| ut semper aliquid addant ditioribus! | |
| quod ĭlle unciatim vix de demenso suo | |
| suom defrudans genium conpersit miser, | |
| id ĭlla univorsum abripiet, haud existumans | 45 |
| quanto labore partum. porro autem Geta | |
| ferietur alio munere ubi era pepererit; | |
| porro autem alio ubi erit puero natalis dies; | |
| ubi initiabunt. omne hoc mater auferet: | |
| puĕr causa erit mittundi. sed videon Getam? | 50 |
| Geta Davos | |
| Ge. Siquis me quaeret rufu' . . Da. praestost, desine. Ge. oh | |
| at ego obviam conabar tibi, Dave. Da. accipe, em: | |
| lectumst; conveniet numeru' quantum debui. | |
| Ge. amo te et non neglexisse habeo gratiam. | |
| Da. praesertim ut nunc sunt mores: adeo res redît: | 55 |
| siquis quid reddit magna habendast gratia. | |
| sed quid tu es tristis? Ge. egone? nescis quŏ ĭn metu et | |
| quanto in periclo simu'! Da. quid ĭstuc est? Ge. scies, | |
| modo ut tacere possis. Da. abĭ sis, insciens: | |
| quoi(u)s tu fidem in pecunia perspexeris, | 60 |
| verere verba <³ei>³ credere, ubi quid mihi lucrist | |
| te fallere? Ge. ergo ausculta. Da. hanc operam tibi dico. | |
| Ge. seni' nostri, Dave, fratrem maiorem Chremem | |
| nostin? Da. quidni? Ge. quid? eiu' gnatum Phaedriam? | |
| Da. tam quam te. Ge. evenit senibus ambobus simul | 65 |
| iter illi in Lemnum ut esset, nostro in Ciliciam | |
| ad hospitem antiquom. is senem per epistulas | |
| pellexit modo non montis auri pollicens. | |
| Da. quoi tanta erat res et supererat? Ge. desinas: | |
| sic est ingenium. Da. oh regem mĕ ĕsse oportuit! | 70 |
| Ge. abeuntes ambo hic tum senes me filiis | |
| relinquont quasi magistrum. Da. o Geta, provinciam | |
| cepisti duram. Ge. mi usu venit, hoc scio: | |
| memini relinqui me deo irato meo. | |
| coepi advorsari primo: quid verbis opust? | 75 |
| seni fideli' dum sum scapulas perdidi. | |
| Da. venere in mentem mi istaec: "namque inscitiast | |
| advorsu' stimulum calces." Ge. coepi îs omnia | |
| facere, obsequi quae vellent. Da. scisti uti foro. | |
| Ge. noster mali nil quicquam primo; hic Phaedria | 80 |
| continuo quandam nactus est puellulam | |
| citharistriam, hanc ardere coepit perdite. | |
| ea serviebat lenoni inpurissimo, | |
| neque quod daretur quicquam; id curarant patres. | |
| restabat aliud nil nisi oculos pascere, | 85 |
| sectari, in ludum ducere et redducere. | |
| nos otiosi operam dabamus Phaedriae. | |
| in quo haec discebat ludo, exadvorsum ilico | |
| tonstrina erat quaedam: hic solebamus fere | |
| plerumque eam opperiri dum inde iret domum. | 90 |
| interea dum sedemus illi, intervenit | |
| adulescens quidam lacrumans. nos mirarier: | |
| rogamu' quid sit. "numquam aeque" inquit "ac modo | |
| paupertas mihi onu' visumst et miserum et grave. | |
| modo quandam vidi virginem hic viciniae | 95 |
| miseram s<³ua>³m matrem lamentari mortuam. | |
| ea sita erat exadvorsum neque ĭlli benivolus | |
| neque notu' neque vicinus extra unam aniculam | |
| quisquam aderat qui adiutaret funu': miseritumst. | |
| virgo ipsa facie egregia." quid verbis opust? | 100 |
| commorat omnis nos. ibi continuo Antipho | |
| "voltisne eamu' visere?" alius "censeo: | |
| eamu': duc nos sodes." imus venimus | |
| videmu'. virgo pulchra, et quo mage diceres, | |
| nil aderat adiumenti ad pulchritudinem: | 105 |
| capillu' passu', nudu' pes, ipsa horrida, | |
| lacrumae, vestitu' turpis: ut, ni vis boni | |
| in ipsa inesset forma, haec formam exstinguerent. | |
| ill' quĭ ĭllam amabat fidicinam tantummodo | |
| "satis" inquit "scitast"; noster vero . . Da. iam scio: | 110 |
| amare coepit. Ge. scin quam? quŏ ĕvadat vide. | |
| postridie ad anum recta pergit: obsecrat | |
| ut sibi ĕiu' faciat copiam. illa enĭm se negat | |
| neque eum aequom facere ait: illam civem esse Atticam, | |
| bonam bonis prognatam: sĭ ŭxorem velit, | 115 |
| lege id licere facere: sin aliter, negat. | |
| noster quid ageret nescire: et ĭllam ducere | |
| cupiebat et metuebat absentem patrem. | |
| Da. non, si redisset, <³ei>³ pater veniam daret? | |
| Ge. ille indotatam virginem atque ignobilem | 120 |
| daret illi? numquam faceret. Da. quid fit denique? | |
| Ge. quid fiat? est parasitu' quidam Phormio, | |
| homo confidens: quĭ ĭllum di omnes perduint! | |
| Da. quid ĭs fecit? Ge. hoc consilium quod dicam dedit: | |
| "lex est ut orbae, qui sint genere proxumi, | 125 |
| îs nubant, et ĭllos ducere eadem haec lex iubet. | |
| ego te cognatum dicam et tibi scribam dicam; | |
| paternum amicum me adsimulabo virginis: | |
| ad iudices veniemu': qui fuerit pater, | |
| quae mater, qui cognata tibi sit, omnia haec | 130 |
| confingam, quod erit mihi bonum atque commodum; | |
| quom tu horum nil refelles vincam scilicet: | |
| pater aderit: mihi paratae lites: quid mea? | |
| illa quidem nostra erit." Da. iocularem audaciam! | |
| Ge. persuasit homini: factumst: ventumst: vincimur: | 135 |
| duxit. Da. quid narras? Ge. hoc quod audis. Da. o Geta, | |
| quid te futurumst? Ge. nescio hercle; unum hoc scio, | |
| quod fors feret feremus aequo animo. Da. placet: | |
| em ĭstuc virist officium. Ge. in mĕ ŏmni' spes mihist. | |
| Da. laudo. Ge. ad precatorem adeam credo qui mihi | 140 |
| sic oret: "nunc amitte quaeso hunc; ceterum | |
| posthac si quicquam, nil precor." tantummodo | |
| non addit: "ubi ego hinc abiero, vel ŏccidito." | |
| Da. quid paedagogus ille qui citharistriam, | |
| quid r<³ei>³ gerit? Ge. sic, tenuiter. Da. non multum habet | 145 |
| quod det fortassĕ? Ge. immo nil nisi spem meram. | |
| Da. pater ei(u)s rediit an non? Ge. nondum. Da. quid? senem | |
| quoad exspectati' vostrum? Ge. non certum scio, | |
| sed epistulam ab eo adlatam esse audivi modo | |
| et ăd portitores esse delatam: hanc petam. | 150 |
| Da. numquid, Geta, aliud me vis? Ge. ut bene sit tibi. | |
| puer, heus. nemon hoc prodit? cape, dă hŏc Dorcio. | |
| Antipho Phaedria | |
| An. Adeon rem redisse ut qui mi consultum optume velit esse, | |
| Phaedria, patrem ut extimescam ubi ĭn mentem ei(u)s adventi venit! | |
| quod ni f<³ui>³ssem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit. | 155 |
| Ph. quid ĭstuc [est]? An. rogitas, qui tam audaci' facinori' mihi conscius sis? | |
| quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset | |
| neu me cupidum eo inpulisset, quod mihi principiumst mali! | |
| non potitus essem: f<³ui>³sset tŭm ĭllos mi aegre aliquot dies, | |
| at non cotidiana cura haec angeret animum, Ph. audio. | 160 |
| An. dŭm ĕxspecto quam mox veniat qui adimat hanc mi consuetudinem. | |
| Ph. aliis quia defit quod amant aegrest; tibi quia superest dolet: | |
| amore abundas, Antipho. | |
| nam tua quidem hercle certo vita haec expetenda optandaque est. | |
| ita me di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui, | 165 |
| iam depecisci morte cupio: tu conicito cetera, | |
| quid ego ĕx hac inopia nunc capiam et quid tŭ ĕx ista copia, | |
| ut ne addam quod sine sumptu ingenuam, liberalem nactus es, | |
| quod habes, ita ut voluisti, uxorem sine mala fama palam: | |
| beatu', ni unum desit, animu' qui modeste istaec ferat. | 170 |
| quod si tibi res sit cum eŏ lenone quo mihist tum sentias. | |
| ita plerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet paenitet. | |
| An. at tu mihi contra nunc videre fortunatus, Phaedria, | |
| quoi de integro est potestas etiam consulendi quid velis: | |
| retinere amare amittere; ego in eum incidi infelix locum | 175 |
| ut neque mihi [ei(u)s] sit amittendi nec retinendi copia. | |
| sed quid hŏc est? videon ego Getam currentem huc advenire? | |
| is ĕst ipsus. ei, timeo miser quăm hĭc mihi nunc nuntiet rem. | |
| Geta Antipho Phaedria | |
| Ge. Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere reperis, | |
| ita nunc inparatum subito tanta te inpendent mala; | 180 |
| quae neque uti devitem scio neque quo modo me inde extraham, | |
| quae si non astu providentur me aut erum pessum dabunt; | 181a |
| nam non potest celari nostra diutius iam audacia. | 182 |
| An. quid ĭllic commotus venit? | |
| Ge. tum temporis mihi punctum ad hanc rem est: erus adest. An. quid ĭlluc malist? | |
| Ge. quod quom audierit, quod ĕiu' remedium inveniam iracundiae? | 185 |
| loquarne? incendam; taceam? instigem; purgem me? laterem lavem. | |
| heu me miserum! quom mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi: | |
| ei(u)s me miseret, <³ei>³ nunc timeo, is nunc me retinet: nam absque eo esset, | |
| recte ego mihi vidissem et senis essem ultus iracundiam: | |
| aliquid convasassem atque hinc me conicerem protinam in pedes. | 190 |
| An. quăm hic fugam aut furtum parat? | |
| Ge. sed ubi Antiphonem reperiam, aut qua quaerere insistam via? | |
| Ph. te nominat. An. nescioquod magnum hoc nuntio exspecto malum. Ph. ah | |
| sanus es? Ge. domum ire pergam: ibi plurimumst. | |
| Ph. revocemus hominem. An. sta ilico. Ge. hem | 195 |
| sati' pro imperio, quisquis es. An. Geta. Ge. ipsest quem volui obviam. | |
| An. cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi. | |
| Ge. faciam. An. eloquere. Ge. modo apŭd portum . . An. m<³eu>³mne? Ge. intellexti. An. occidi. Ph. hem . . | |
| An. quid agam? Ph. quid ais? Ge. hui(u)s patrem vidisse me et patruom tuom. | |
| An. nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser? | 200 |
| quod si eŏ m<³eae>³ fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar, | |
| nullast mihi vita expetenda. Ge. ergo istaec quom ita sunt, Antipho, | |
| tanto mage te advigilare aequomst: fortis fortuna adiuvat. | |
| An. non sum apud me. Ge. atqui opus est nunc quom maxume ut sis, Antipho; | |
| nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur | 205 |
| commeruisse culpam. Ph. hoc verumst. An. non possum inmutarier. | |
| Ge. quid faceres si aliud quid graviu' tibi nunc faciundum foret? | |
| An. quom hoc non possum, illud minu' possem. Ge. hoc nil est, Phaedria: ilicet. | |
| quid hĭc conterimus operam frustra? quin abeo? Ph. et quidem ego? An. obsecro, | |
| quid si adsimulo? satinest? Ge. garris. An. voltum contemplamini: em | 210 |
| satine sic est? Ge. non. An. quid si sic? Ge. propemodum. An. quid sic? Ge. sat est: | |
| em ĭstuc serva: et verbum verbo, par pari ut respondeas, | |
| ne te iratu' s<³ui>³s saevidicis dictis protelet. An. scio. | |
| Ge. vi coactum te esse invitum. Ph. lege, iudicio. Ge. tenes? | |
| sed hĭc quis est senex quem video in ultima platea? ipsus est. | 215 |
| An. non possum adesse. Ge. ah quid agis? quŏ abis Antipho? | |
| mane inquam. An. egomet me novi et peccatum meum: | |
| vobis commendo Phanium et vitam meam.— | |
| Ph. Geta, quid nunc fiet? Ge. tu iam litis audies; | |
| ego plectar pendens nisi quid me fefellerit. | 220 |
| sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus, | |
| id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria. | |
| Ph. aufer mi "oportet": quin tu quid faciam impera. | |
| Ge. meministin olim ut fuerit vostra oratio | |
| in re incipiunda ad defendendam noxiam, | 225 |
| iustam illam causam facilem vincibilem optumam? | |
| Ph. memini. Ge. em nunc ipsast opus ea aut, siquid potest, | |
| meliore et callidiore. Ph. fiet sedulo. | |
| Ge. nunc prior adito tu, ego in insidiis hic ero | |
| succenturiatu', siquid deficias. Ph. age. | 230 |