| ACTVS II | |
| Demipho Phaedria Geta | |
| De. Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo? | 231 |
| nec meum ĭmperium—ac mitto imperium—, non simultatem meam | |
| revereri saltem! non pudere! o facinus audax, o Geta | |
| monitor! Ge. vix tandem. De. quid mihi dicent aut quam causam reperient? | |
| demiror. Ge. atqui reperiam: aliud cura. De. an hoc dicet mihi: | 235 |
| "invitu' feci. lex coegit"? audio, fateor. Ge. places. | |
| De. verum scientem, tacitum causam tradere advorsariis, | |
| etiamne id lex coegit? Ph. illud durum. Ge. ego expediam: sine! | |
| De. incertumst quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mi optigit: | |
| ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere. | 240 |
| quam ob rem omnis, quom secundae res sunt maxume, tum maxume | |
| meditari secum oportet quo pacto advorsam aerumnam ferant, | |
| pericla damna exsilia: peregre rediens semper cogitet | |
| aut fili peccatum aut uxori' mortem aut morbum filiae | |
| communia esse haec, fieri posse, ut ne quid animo sit novom; | 245 |
| quidquid praeter spem eveniat, omne id deputare esse in lucro. | |
| Ge. o Phaedria, incredibile[st] quantum erum ante eo sapientia | |
| meditata mihi sunt omniā mea ĭncommoda eru' si redierit. | |
| molendum esse in pistrino, vapulandum; habendae compedes, | |
| opu' ruri faciundum, horum nil quicquam accidet animo novom. | 250 |
| quidquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro. | |
| sed quid cessas hominem adire et blande in principio adloqui? | |
| De. Phaedriam m<³ei>³ fratri' video filium mi ire obviam. | |
| Ph. mi patrue, salve. De. salve; sed ubist Antipho? | |
| Ph. salvom venire . . De. credo; hoc responde mihi. | 255 |
| Ph. valet, hic est; sed satin omnia ex sententia? | |
| De. vellem quidem. Ph. quid ĭstuc est? De. rogitas, Phaedria? | |
| bonas me absente hic confecistis nuptias. | |
| Ph. eho an id suscenses nunc illi? Ge. artificem probum! | |
| De. egon illi non suscenseam? ipsum gestio | 260 |
| darĭ mi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat | |
| lenem patrem illum factum me esse acerrimum. | |
| Ph. atqui nil fecit, patrue, quod suscenseas. | |
| De. ecce autem similia omnia! omnes congruont: | |
| unum quom noris omnis noris. Ph. haud itast. | 265 |
| De. hic ĭn noxast, ille ad defendundam causam adest; | |
| quom illest, hic praestost: tradunt operas mutuas. | |
| Ge. probe horum facta inprudens depinxit senex. | |
| De. nam nĭ haĕc ita essent, cŭm ĭllo haud stares, Phaedria. | |
| Ph. si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit, | 270 |
| ex qua re minu' r<³ei>³ foret aut famae temperans, | |
| non causam dico quin quod meritu' sit ferat. | |
| sed siqui' forte malitia fretus sua | |
| insidias nostrae fecit adulescentiae | |
| ac vicit, nostra[n] culpa east an iudicum, | 275 |
| qui saepe propter invidiam adimunt diviti | |
| aut propter misericordiam addunt pauperi? | |
| Ge. ni nossem causam, crederem vera hunc loqui. | |
| De. an quisquam iudex est qui possit noscere | |
| tua iusta, ubi tute verbum non respondeas, | 280 |
| ita ut ille fecit? Ph. functus adulescentulist | |
| officium liberali': postquam ad iudices | |
| ventumst, non potuit cogitata proloqui; | |
| ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor. | |
| Ge. laudo hunc, sed cesso adire quam primum senem? | 285 |
| ere, salve: salvom te advenisse gaudeo. De. oh | |
| bone custos, salve, columen vero familiae, | |
| quoi commendavi filium hinc abiens meum. | |
| Ge. iamdudum te omnis nos accusare audio | |
| inmerito et mĕ ŏmnium horunc inmeritissimo. | 290 |
| nam quid mĕ in hac re facere voluisti tibi? | |
| servom hominem causam orare leges non sinunt | |
| neque testimoni dictiost. De. mitto omnia; | |
| dŏ ĭstuc "inprudens timuit adulescens"; sino | |
| "tu servo's"; verum si cognata est maxume, | 295 |
| non f<³ui>³t necessum habere; sed ĭd quod lex iubet, | |
| dotem dareti', quaereret alium virum. | |
| qua ratione inopem potiu' ducebat domum? | |
| Ge. non ratio, verum argentum deerat. De. sumeret | |
| alicunde. Ge. alicunde? nil est dictu facilius. | 300 |
| De. postremo si nullo alio pacto, fenore. | |
| Ge. hui dixti pulchre! siquidem quisquam crederet | |
| te vivo. De. non, non sic futurumst: non potest. | |
| egon illam cum illo ut patiar nuptam unum diem? | |
| nil suave meritumst. hominem conmonstrarier | 305 |
| mihi ĭstum volo aut ubi habitet demonstrarier. | |
| Ge. nemp' Phormionem? De. istum patronum mulieris. | |
| Ge. iam faxo hic aderit. De. Antipho ubi nunc est? Ge. foris. | |
| De. abĭ, Phaedria, <³eu>³m require atque huc adduce. Ph. eo: | |
| recta via quidem—illuc. Ge. nempe ad Pamphilam. | 310 |
| De. ego d<³eo>³s Penatis hinc salutatum domum | |
| devortar; inde ibo ad forum atque aliquos mihi | |
| amicos advocabo ad hanc rem qui adsient, | |
| ut ne inparatu' sim si veniat Phormio | |
| Phormio Geta | |
| Ph. Itane patris ais adventum veritum hinc abiisse? Ge. admodum. | 315 |
| Ph. Phanium relictam solam? Ge. sic. Ph. et iratum senem? | |
| Ge. oppido. Ph. ad te summa solum, Phormio, rerum redit: | |
| tute hoc intristi: tibĭ omnest exedendum: accingere. | |
| Ge. obsecro te. Ph. si rogabit . . Ge. in te spes est. Ph. eccere | |
| quid si reddet? Ge. tŭ ĭnpulisti. Ph. sic opinor. Ge. subveni. | 320 |
| Ph. cedo senem: iam instructa sunt mi in corde consilia omnia. | |
| Ge. quid ages? Ph. quid vis nisi uti maneat Phanium atque ex crimine hoc | |
| Antiphonem eripiam atque in mĕ ŏmnem iram derivem senis? | |
| Ge. o vir forti's atque amicus. verum hoc saepe, Phormio, | |
| vereor, nĕ ĭstaec fortitudo in nervom erumpat denique. Ph. ah | 325 |
| non ita est: factumst periclum, iam pedum visast via. | |
| quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem, | |
| hospites, tum civis? quo mage novi, tanto saepius. | |
| cedo dum, enumquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam? | |
| Ge. quĭ ĭstuc? Ph. quia non rete accipitri tennitur neque miluo, | 330 |
| qui male faciunt nobis: illis qui nil faciunt tennitur, | |
| quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur. | |
| aliis aliundest periclum unde aliquid abradi potest: | |
| mihi sciunt nil esse. dices "ducent damnatum domum": | |
| alere nolunt hominem edacem et sapiunt meă sententia, | 335 |
| pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere. | |
| Ge. non potest sati' pro merito ab ĭllo tibi referri gratia. | |
| Ph. immo enĭm nemo sati' pro merito gratiam regi refert. | |
| ten asymbolum venire unctum atque lautum e balineis, | |
| otiosum ab animo, quom ille et cura et sumptu absumitur! | 340 |
| dum tibi fit quod placeat, ille ringitur: tu rideas, | |
| priŏr bibas, prior decumbas; cena dubia apponitur. | |
| Ge. quid ĭstuc verbist? Ph. ubi tu dubites quid sumas potissimum. | |
| haec quom rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint, | |
| ea qui praebet, non tu hunc habeas plane praesentem deum? | 345 |
| Ge. senĕx adest: vidĕ quid agas: prima coitiost acerrima. | |
| si <³ea>³m sustinueris, postilla iam ut lubet ludas licet. | |
| Demipho Hegio Cratinvs Crito Phormio Geta | |
| De. Enumquam quoiquam contumeliosius | |
| audisti' factam iniuriam quam haec est mihi? | |
| adeste quaeso. Ge. iratus est. Ph. quin tu hoc age: | 350 |
| iăm ego hunc agitabo. pro deum inmortalium, | |
| negăt Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho? | |
| hanc Demipho negat esse cognatam? Ge. negat. | |
| Ph. neque ei(u)s patrem se scire qui fuerit? Ge. negat. | |
| De. ipsum esse opinor de quŏ agebam: sequimini. | 355 |
| Ph. nec Stilponem ipsum scire qui fuerit? Ge. negat. | |
| Ph. quia egens relictast misera, ignoratur parens, | |
| neglegitur ipsa: vide avaritia quid facit. | |
| Ge. sĭ erum insimulabi' malitiae male audies. | |
| De. ŏ aŭdaciam! etiam me ultro accusatum advenit? | 360 |
| Ph. nam iam adulescenti nil est quod suscenseam, | |
| sĭ ĭllum minu' norat; quippe homo iam grandior, | |
| pauper, quoĭ opera vita erat, ruri fere | |
| se continebat; ibi agrum de nostro patre | |
| colendum habebat. saepe interea mihi senex | 365 |
| narrabat se hunc neglegere cognatum suom: | |
| at quem virum! quem ego viderim in vita optumum. | |
| Ge. videas tĕ ătque illum ut narras! Ph. in' malam crucem? | |
| nam ni ita eum existumassem, numquam tam gravis | |
| ob hănc inimicitias caperem in vostram familiam, | 370 |
| quăm is aspernatur nunc tam inliberaliter. | |
| Ge. pergin ero absenti male loqui, inpurissime? | |
| Ph. dignum autem hoc illost. Ge. <³ai>³n tandem, carcer? De. Geta. | |
| Ge. bonorum extortor, legum contortor! De. Geta. | |
| Ph. responde. Ge. quis homost? ehĕm. De. tace. Ge. absenti tibi | 375 |
| tĕ ĭndignas seque dignas contumelias | |
| numquam cessavit dicere hodie. De. desine. | |
| adulescens, primum abs te hoc bona venia peto, | |
| si tibi placere potis est, mi ut respondeas: | |
| quĕm amicum tuom ais f<³ui>³sse istum, explana mihi, | 380 |
| et qui cognatum me sibi esse diceret. | |
| Ph. proinde expiscare quasi non nosses. De. nossem? Ph. ita. | |
| De. ego me nego: tu quĭ ais redige in memoriam. | |
| Ph. eho tu, sobrinum tuŏm non noras? De. enicas. | |
| dic nomen. Ph. nomen? maxume. De. quid nunc taces? | 385 |
| Ph. perii hercle, nomen perdidi. De. [hem] quid ais? Ph. (Geta, | |
| si meministi id quod olim dictumst, subice.) hem | |
| non dico: quasi non nosses, temptatum advenis. | |
| De. ego autem tempto? Ge. (Stilpo.) Ph. atque adeo quid mea? | |
| Stilpost. De. quem dixti? Ph. Stilponem inquam noveras. | 390 |
| De. neque ego ĭllum noram nec mihi cognatus fuit | |
| quisquam istoc nomine. Ph. itane? non te horum pudet? | |
| at si talentum rem reliquisset decem, | |
| De. di tibi malefaciant! Ph. primus esses memoriter | |
| progeniem vostram usque ab avo atque atavo proferens. | 395 |
| De. ita ŭt dicis. ego tum quom advenissem qui mihi | |
| cognata ea esset dicerem: itidem tu face. | |
| cedo quĭ ĕst cognata? Ge. eu noster, recte. heus tu, cave. | |
| Ph. dilucide expedivi quibu' me oportuit | |
| iudicibu': tŭm ĭd si falsum fuerat, filius | 400 |
| quor non refellit? De. filium narras mihi? | |
| quoi(u)s de stultitia dici ut dignumst non potest. | |
| Ph. at tu qui sapiens es magistratus adi | |
| iudicium de <³ea>³dem causa iterum ut reddant tibi, | |
| quandoquidem solu' regnas et soli licet | 405 |
| hic de <³ea>³dem causa bis iudicium adipiscier. | |
| De. etsi mihi facta iniuriast, verum tamen | |
| potius quam litis secter aut quam te audiam, | |
| itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet | |
| dotis dare, abduce hanc, minas quinque accipe. | 410 |
| Ph. hahahae, homŏ suavi'. De. quid ĕst? nŭm iniquom postulo? | |
| an ne hoc quidem ego adipiscar quod ius publicumst? | |
| Ph. ităn tandem, quaeso, itidem ut meretricem ubi abusu' sis, | |
| mercedem dare lex iubet ei atque amittere? | |
| an, ŭt nequid turpe civis in se admitteret | 415 |
| propter egestatem, proxumo iussast dari, | |
| ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas. | |
| De. ita, proxumo quidem; at nos unde? aut quăm ŏb rem? Ph. ohe | |
| "actum" aiunt "nĕ agas". De. non agam? immo haud desinam | |
| donec perfecero hoc. Ph. ineptis. De. sine modo. | 420 |
| Ph. postremo tecum nil r<³ei>³ nobis, Demipho, est: | |
| tuos est damnatu' gnatu', non tu; nam tua | |
| praeterierat iam ducendi aetas. De. omnia haec | |
| illum putato quae ego nunc dico dicere; | |
| aut quidĕm cŭm ŭxore hac ipsum prohibebo domo. | 425 |
| Ge. (iratus est.) Ph. tu tĕ idem melius feceris. | |
| De. itan es paratu' facere me advorsum omnia, | |
| infelix? Ph. (metuit hic nos, tam etsi sedulo | |
| dissimulat.) Ge. (bene habent tibi principia.) Ph. quin quod est | |
| ferundum fers? t<³ui>³s dignum factis feceris, | 430 |
| ut amici inter nos simus? De. egŏn tuam expetam | |
| amicitiam? aut te visum aut auditum velim? | |
| Ph. si concordabi' cŭm ĭlla, habebi' quae tuam | |
| senĕctutem oblectet: respice aetatem tuam. | |
| De. tĕ ŏblectet, tibi habe. Ph. minue vero iram. De. hoc age: | 435 |
| sati' iam verborumst: nisi tu properas mulierem | |
| abducere, ego ĭllam eiciam. dixi, Phormio. | |
| Ph. si tŭ ĭllam attigeri' secu' quam dignumst liberam | |
| dicam tibi ĭnpingam grandem. dixi, Demipho. | |
| siquid opu' fuerit, heus, domo me. Ge. intellego. | 440 |
| Demipho Geta Hegio Cratinvs Crito | |
| De. Quanta me cura et sollicitudine adficit | |
| gnatus, qui me et se hisce inpedivit nuptiis! | |
| neque mi in conspectum prodit, ut saltem sciam | |
| quid de hac re dicat quidve sit sententiae. | |
| abĭ, vise redieritne iăm ăn nondum domum. | 445 |
| Ge. eo.— De. videti' quŏ ĭn loco res haec siet: | |
| quid ago? dic, Hegio. He. ego? Cratinum censeo, | |
| si tibi videtur. De. dic, Cratine. Cra. mene vis? | |
| De. te. Cra. ego quae in rem t<³ua>³m sint ea velim facias. mihi | |
| sic hoc videtur: quod tĕ ăbsente hic filius | 450 |
| egit, restitui in integrum aequomst et bonum, | |
| et id impetrabi'. dixi. De. dic nunc, Hegio. | |
| He. ego sedulo hunc dixisse credo; verum itast, | |
| quot homines tot sententiae: suo' quoique mos. | |
| mihi non videtur quod sit factum legibus | 455 |
| rescindi posse; et turpe inceptust. De. dic, Crito. | |
| Cri. ego amplius deliberandum censeo: | |
| res magnast. Cra. numquid nos vis? De. fecistis probe: | |
| incertior sum multo quam dudum.— Ge. negant | |
| redisse. De. frater est exspectandus mihi: | 460 |
| is quod mihi dederit de hac re consilium, id sequar. | |
| percontatum ibo ad portum, quŏăd se recipiat.— | |
| Ge. at ego Antiphonem quaeram, ut quae acta hic sint sciat. | |
| sed ĕccum ipsum video in tempore huc se recipere. |