| ACTVS III | |
| Antipho Geta | |
| An. Enĭmvero, Antipho, multimodis cŭm ĭstoc animo es vituperandus: | 465 |
| itane te hinc abisse et vitam tuăm tutandam aliis dedisse! | |
| alios t<³ua>³m rem credidisti mage quam tete animum advorsuros? | |
| nam, utut erant alia, illi certe quae nunc tibi domist consuleres, | |
| nequid propter t<³ua>³m fidem decepta poteretur mali. | |
| quoi(u)s nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae. | 470 |
| Ge. et quidem, ere, nos iamdudum hic te absentem incusamu' qui abieris. | |
| An. tĕ ĭpsum quaerebam. Ge. sed ea causa nihilo mage defecimus. | |
| An. loquere obsecro, quonam in loco sunt res et fortunae meae? | |
| numquid patri subolet? Ge. nil etiam. An. ecquid sp<³ei>³ porrost? Ge. nescio. An. ah. | |
| Ge. nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti. An. nil fecit novi. | 475 |
| Ge. tum Phormio itidem in hac re ut in aliis strenuom hominem praebuit. | |
| An. quid ĭs fecit? Ge. confutavit verbis admodum iratum senem. | |
| An. eu Phormio! Ge. ego quod potui porro. An. mi Geta, omnis vos amo. | |
| Ge. sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est, | |
| mansurusque patruom pater est dum huc adveniat. An. quid eum? Ge. ut aibat, | 480 |
| de ei(u)s consilio sese velle facere quod ad hanc rem attinet. | |
| An. quantum metus est mihi videre huc salvom nunc patruom, Geta! | |
| nam per ĕius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam. | |
| Ge. Phaedria tibi adest. An. ubinam? Ge. eccum ab s<³ua>³ palaestra exit foras. | |
| Phaedria Dorio Antipho Geta | |
| Ph. Dorio, | 485 |
| audi obsecro . . Do. non audio. Ph. parumper . . Do. quin omitte me. | |
| Ph. audi quod dicam. Do. at enĭm taedet iam audire eadem miliens. | |
| Ph. at nunc dicam quod lubenter audias. Do. loquere, audio. | |
| Ph. non queŏ te exorare ut maneas triduom hoc? quo nunc abis? | |
| Do. mirabar si tu mihi quicquam adferres novi. An. ei, | 490 |
| metuo lenonem nequid . . Ge. suŏ suat capiti. idem ego vereor. | |
| Ph. nondum mihi credis? Do. hariolare. Ph. sin fidem do? Do. fabulae! | |
| Ph. feneratum istuc beneficium pulchre tibi dices. Do. logi! | |
| Ph. crede mi, gaudebi' facto: verum hercle hoc est. Do. somnium! | |
| Ph. experire: non est longum. Do. cantilenam <³ea>³ndem canis. | 495 |
| Ph. tu mihi cognatu', tu parens, tŭ amicu', tu . . Do. garri modo. | |
| Ph. adeon ingenio esse duro te atque inexorabili | |
| ut neque misericordia neque precibu' molliri queas! | |
| Do. adeon tĕ ĕsse incogitantem atque inpudentem, Phaedria, | |
| mĕ ŭt phaleratis ducas dictis et meăm ductes gratiis! | 500 |
| An. miseritumst. Ph. ei, veris vincor! Ge. quăm uterquest similis sui! | |
| Ph. neque Antipho alia quom occupatus esset sollicitudine, | |
| tŭm hŏc esse mihi ŏbiectum malum! An. ah quid ĭstuc est autem, Phaedria? | |
| Ph. o fortunatissime Antipho. An. egone? Ph. quoi quod amas domist. | |
| neque cum huiu' modi umquam [tibi] usu' venit ut conflictares malo. | 505 |
| An. mihĭn domist? immo, id quod aiunt, auribu' teneo lupum; | |
| nam neque quo pacto a me amittam neque uti retineam scio. | |
| Do. ipsum istuc mihi in hoc est. An. heia ne parum leno sies. | |
| numquid hic confecit? Ph. hicine? quod homo inhumanissimus, | |
| Pamphilam m<³ea>³m vendidit. An. quid? vendidit? Ge. ain? vendidit? | 510 |
| Ph. vendidit. Do. quăm ĭndignum facinus, ancillam aere emptam suo! | |
| Ph. nequeo exorare ut me maneat et cum illo ut mutet fidem | |
| triduom hoc, dum id quod ĕst promissum ab amicis argentum aufero. | |
| si non tum dedero, unam praeterea horam nĕ ŏppertus sies. | |
| Do. optunde. An. haud longumst id quod orat: Dorio, exoret sine. | 515 |
| idem hoc tibi, quod boni promeritu' fueris, conduplicaverit. | |
| Do. verba istaec sunt. An. Pamphilamne hac urbe privari sines? | |
| tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati? | |
| Do. neque ego neque tu. Ph. di tibi omnes id quod es dignus duint! | |
| Do. ego te compluris advorsum ingenium m<³eu>³m mensis tuli | 520 |
| pollicitantem et nil ferentem, flentem; nunc contra omnia haec | |
| repperi qui det neque lacrumet: da locum melioribus. | |
| An. certe hercle, ego si sati' commemini, tibi quidem est olim dies, | |
| quăm ăd dares huic, praestituta. Ph. factum. Do. nŭm ego ĭstuc nego? | |
| An. iam ea praeteriit? Do. non, verum haec ei—antecessit. An. non pudet | 525 |
| vanitati'? Do. minime, dŭm ŏb rem. Ge. sterculinum! Ph. Dorio, | |
| itane tandem facere oportet? Do. sic sum: si placeo, utere. | |
| An. sicin hŭnc decipīs? Do. immo enĭmvero, Antipho, hic me decipit: | |
| nam hic mĕ hŭiu' modi scibat esse, egŏ hunc esse aliter credidi: | |
| iste me fefellit, ego ĭsti nihilo sum aliter ac fui. | 530 |
| sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi | |
| miles dare se dixit: si mi priŏr tu attuleri', Phaedria, | |
| meă lege utar, ut potior sit qui prior ad dandumst. vale. | |
| Phaedria Antipho Geta | |
| Ph. Quid faciam? unde ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser, | |
| quoi minu' nihilost? quod, hĭc si pote fuisset exorarier | 535 |
| triduom hoc, promissum fuerat. An. itane hunc patiemur, Geta, | |
| fieri miserum, qui me dudum ut dixti adiuerit comiter? | |
| quin, quŏm opust, beneficium rursum ei experiemur reddere? | |
| Ge. scio equidem hoc esse aequom. An. age ergo, solu' servare hunc potes. | |
| Ge. quid faciam? An. invenias argentum. Ge. cupio; sed id unde edoce. | 540 |
| An. pater adest hic. Ge. sciŏ; sed quid tum? An. ah dictum sapienti sat est. | |
| Ge. itanĕ? An. ita. Ge. sane hercle pulchre suades: etiam tu hinc abis? | |
| non triumpho, ex nuptiis t<³ui>³s si nil nanciscor mali, | |
| ni etiamnunc me hui(u)s causa quaerere in malo iubeas crucem? | |
| An. verum hic dicit. Ph. quid? ego vobis, Geta, alienu' sum? Ge. haud puto; | 545 |
| sed parŭmne est quod omnibus nunc nobis suscenset senex, | |
| ni instigemus etiam ut nullu' locu' relinquatur preci? | |
| Ph. alius ab oculis m<³ei>³s illam in ignotum abducet locum? hem | |
| tum igitur, dum licet dumque adsum, loquimini mecum, Antipho, | |
| contemplamini me. An. quăm ŏb rem? aut quidnam facturu's? cedo. | 550 |
| Ph. quoquo hinc asportabitur terrarum, certumst persequi | |
| aut perire. Ge. di bene vortant quod agas! pedetemptim tamen. | |
| An. vidĕ siquid opi' potĕs adferre huic. Ge. "siquid"? quid? An. quaere obsecro, | |
| nequid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta. | |
| Ge. quaero.—salvos est, ut opinor; verum enĭm metuo malum. | 555 |
| An. noli metuere: una tecum bona mala tolerabimus. | |
| Ge. quantum opus est tibi ărgenti, loquere. Ph. solae triginta minae. | |
| Ge. triginta? hui percarast, Phaedria. Ph. istaec vero vilis est. | |
| Ge. age age, inventas reddam. Ph. o lepidum! Ge. aufer te hinc. Ph. iăm opust. Ge. iam feres: | |
| sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari. | 560 |
| Ph. praestost: audacissime oneri' quidvis inpone, ecferet; | |
| solus est homo amico amicus. Ge. <³ea>³mus ergo ad eum ocius. | |
| An. numquid ĕst quod opera mea vobis opu' sit? Ge. nil; verum abĭ domum | |
| et ĭllam miseram, quam ego nunc intu' scio ĕsse exanimatam metu, | |
| consolare. cessas? An. nil est aeque quod faciam lubens.— | 565 |
| Ph. qua via istuc facies? Ge. dicam in itinere: modo te hinc amove. |