| HECYRA | |
| PROLOGVS (I) | |
| Hecyra est huic nomen fabulaē. haec quom datast | 1 |
| novā, novom intervenit vitium et calamitas | |
| ut neque spectari neque cognosci potuerit: | |
| ita populu' studio stupidus in funambulo | |
| animum occuparat. nunc haec planest pro nova, | 5 |
| et is qui scripsit hanc ob eam rem noluit | |
| iterum referre ut iterum possit vendere. | |
| alias cognostis eiu': quaeso hanc noscite. | |
| PROLOGVS (II) | |
| Orator ad vos venio ornatu prologi: | |
| sinite exorator sim <³eo>³dem ut iure uti senem | 10 |
| liceat quo iure sum usus adulescentior, | |
| novas qui exactas feci ut inveterascerent, | |
| ne cum poeta scriptura evanesceret. | |
| in îs quas primum Caecili didici novas | |
| partim sum earum exactu', partim vix steti. | 15 |
| quia scibam dubiam fortunam esse scaenicam, | |
| spe incerta certum mihi laborem sustuli, | |
| <³ea>³sdem agere coepi ut ab eodem alias discerem | |
| novas, studiose nĕ ĭllum ab studio abducerem. | |
| perfeci ut spectarentur: ubi sunt cognitae, | 20 |
| placitae sunt. ita poetam restitui in locum | |
| prope iam remmotum iniuria advorsarium | |
| ab studio atque ab labore atque arte musica. | |
| quod si scripturam sprevissem in praesentia | |
| et ĭn deterrendo voluissem operam sumere, | 25 |
| ut in otio esset potiu' quam in negotio, | |
| deterruissem facile ne alias scriberet. | |
| nunc quid petam meă causa aequo animo attendite. | |
| Hecyram ad vos refero, quam mihi per silentium | |
| numquam agere licitumst; ita eam oppressit calamitas. | 30 |
| <³ea>³m calamitatem vostra intellegentia | |
| sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae. | |
| quom primum eam agere coepi, pugilum gloria | |
| (funambuli <³eo>³dem accessit exspectatio), | |
| comitum conventu', strepitu', clamor mulierum | 35 |
| fecere ut ante tempus exirem foras. | |
| vetere in nova coepi uti consuetudine | |
| in experiundo ut essem; refero denuo. | |
| primo actu placeo; quom interea rumor venit | |
| datum iri gladiatores, populu' convolat, | 40 |
| tumultuantur clamant, pugnant de loco: | |
| ego ĭnterea meŭm non potui tutari locum. | |
| nunc turba nulla est: otium et silentiumst: | |
| agendi tempu' mihi datumst; vobis datur | |
| potestas condecorandi ludos scaenicos. | 45 |
| nolite sinere per vos artem musicam | |
| recidere ad paucos: facite ut vostra auctoritas | |
| meae aŭctoritati fautrix adiutrixque sit. | |
| si numquam avare pretium statui arti meae | |
| et eum ĕsse quaestum in animum induxi maxumum | 50 |
| quam maxume servire vostris commodis, | |
| sinite impetrare me, qui in tutelam meam | |
| studium suom et se in vostram commisit fidem, | |
| ne <³eu>³m circumventum inique iniqui inrideant. | |
| meă causa causam accipite et date silentium, | 55 |
| ut lubeat scribere aliis mihique ut discere | |
| novas expediat posthac pretio emptas meo. |