| ACTVS I | |
| Philotis Syra | |
| Ph. Per pol quam paucos reperias meretricibus | 58 |
| fidelis evenire amatores, Syra. | |
| vel hĭc Pamphilus iurabat quotiens Bacchidi, | 60 |
| quam sancte, uti quivis facile posset credere, | |
| numquam illa viva ducturum uxorem domum! | |
| em duxit. Sy. ergo propterea te sedulo | |
| et moneo et hortor ne quoiusquam misereat, | |
| quin spolies mutiles laceres quemque nacta sis. | 65 |
| Ph. utine eximium neminem habeam? Sy. neminem: | |
| nam nemo illorum quisquam, scito, ad te venit | |
| quin ita paret sese abs te ut blanditiis suis | |
| quam minimo pretio s<³ua>³m voluptatem expleat. | |
| hiscin tu amabo non contra insidiabere? | 70 |
| Ph. tamen pol eandem iniuriumst esse omnibus. | |
| Sy. iniurium autem est ulcisci advorsarios, | |
| aut qua via te captent <³ea>³dem ipsos capi? | |
| eheu me miseram, quor non aut istaec mihi | |
| aetas et formast aut tibi haec sententia? | 75 |
| Parmeno Philotis Syra | |
| Pa. Senex si quaeret me, modo isse dicito | |
| ad portum percontatum adventum Pamphili. | |
| audin quid dicam, Scirte? si quaeret me, uti | |
| tum dicas; si non quaeret, nullu' dixeris, | |
| alias ut uti possim causa hac integra. | 80 |
| sed videon ego Philotium? unde haec advenit? | |
| Philoti', salve multum. Ph. o salve, Parmeno. | |
| Sy. salve mecastor, Parmeno. Pa. et tu edepol, Syra. | |
| dic mi, ubi, Philoti', te oblectasti tam diu? | |
| Ph. minime equidem mĕ ŏblectavi, quae cum milite | 85 |
| Corinthum hinc sum profecta inhumanissimo: | |
| biennium ibi perpetuom misera illum tuli. | |
| Pa. edepol te desiderium Athenarum arbitror, | |
| Philotium, cepisse saepe et te tuom | |
| consilium contempsisse. Ph. non dici potest | 90 |
| quam cupida eram huc redeundi, abeundi a milite | |
| vosque hic videndi, antiqua ut consuetudine | |
| agitarem inter vos libere convivium. | |
| nam illi[c] haud licebat nisi praefinito loqui | |
| quaĕ ĭlli placerent. Pa. haud opinor commode | 95 |
| finem statuisse orationi militem. | |
| Ph. sed quid hŏc negotist? modo quae narravit mihi | |
| hic intu' Bacchi'? quod ego numquam credidi | |
| fore, ut ille hac viva posset animum inducere | |
| uxorem habere. Pa. habere autem? Ph. eho tu, an non habet? | 100 |
| Pa. habet, sed firmae haec vereor ut sint nuptiae. | |
| Ph. ita di deaeque faxint, si in rem est Bacchidis. | |
| sed quĭ ĭstuc credam ita esse dic mihi, Parmeno. | |
| Pa. non est opus prolato hoc: percontarier | |
| desiste. Ph. nempe <³ea>³ causa ut ne id fiat palam? | 105 |
| ita me dĭ amabunt, haud propterea te rogo, | |
| uti hŏc proferam, sed ŭt tacita mecum gaudeam. | |
| Pa. numquam tam dices commode ut tergum meum | |
| tuam in fidem committam. Ph. ah noli, Parmeno: | |
| quasi tu non multo malis narrare hoc mihi | 110 |
| quam ego quae percontor scire. Pa. (vera haec praedicat | |
| et ĭllud mihi vitiumst maxumum.) si mihi fidem | |
| das te tacituram, dicam. Ph. ad ingenium redis. | |
| fidem do: loquere. Pa. ausculta. Ph. istic sum. Pa. hanc Bacchidem | |
| amabat ut quom maxume tum Pamphilus | 115 |
| quom pater uxorem ut ducat orare occipit | |
| et haec communia omnium quae sunt patrum, | |
| sese senem esse dicere, illum autem unicum: | |
| praesidium velle se senectuti suae. | |
| ill' primo se negare; sed postquam acrius | 120 |
| pater instat, fecit animi ut incertus foret | |
| pudorin anne amori obsequeretur magis. | |
| tundendo atque odio denique effecit senex: | |
| despondit <³ei>³ gnatam hui(u)s vicini proxumi. | |
| usque illud visum est Pamphilo ne utiquam grave | 125 |
| donec iam in ipsis nuptiis, postquam videt | |
| paratas nec moram ullam quin ducat dari, | |
| ibi demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem, | |
| si adesset, credo ibi eiu' commiseresceret. | |
| ubiquomque datum erat spatium solitudinis | 130 |
| ut conloqui mecum una posset: "Parmeno, | |
| perii, quid ego egi! in quod me conieci malum! | |
| non potero ferre hoc, Parmeno: perii miser." | |
| Ph. at te di deaeque perduint cum istoc odio, Lache! | |
| Pa. ut ăd pauca redeam, uxorem deducit domum. | 135 |
| nocte illa prima virginem non attigit; | |
| quae consecutast nox eam, nihilo magis. | |
| Ph. quid ais? cum virgine una adulescens cubuerit | |
| plus potu', sese illa abstinere ut potuerit? | |
| non veri simile dici' neque verum arbitror. | 140 |
| Pa. credo ita videri tibi. nam nemo ad te venit | |
| nisi cupiens t<³ui>³; ille invitus illam duxerat. | |
| Ph. quid deinde fit? Pa. diebu' sane pauculis | |
| post Pamphilus me solum seducit foras | |
| narratque ut virgo ab se integra etiam tum siet, | 145 |
| seque ante quăm eam uxorem duxisset domum, | |
| sperasse eas tolerare posse nuptias. | |
| "sed quam decrerim me non posse diutius | |
| habere, eam ludibrio haberi, Parmeno, | |
| quin integram itidem reddam, ut accepi ab suis, | 150 |
| neque honestum mihi neque utile ipsi virginist." | |
| Ph. pium ac pudicum ingenium narras Pamphili. | |
| Pa. "hoc ego proferre incommodum mi esse arbitror; | |
| reddi patri autem, quoi tu nil dicas viti, | |
| superbumst. sed ĭllam spero, ubi hoc cognoverit | 155 |
| non posse se mecum esse, abituram denique." | |
| Ph. quid ĭnterea? ibatne ad Bacchidem? Pa. cotidie. | |
| sed ut fit, postquam hunc alienum ab sese videt, | |
| maligna multo et mage procax facta ilico est. | |
| Ph. non edepol mirum. Pa. atque ea res multo maxume | 160 |
| diiunxit illum ab illa, postquam et ipse se | |
| et illam et hanc quae domi erat cognovit satis, | |
| ad ĕxemplum ambarum mores <³ea>³rum existimans. | |
| haec, ita uti liberali esse ingenio decet, | |
| pudens modesta incommoda atque iniurias | 165 |
| viri omnis ferre et tegere contumelias. | |
| hic animu' partim uxori' misericordia | |
| devinctu', partim victus hui(u)s iniuriis | |
| paullatim elapsust Bacchidi atque huc transtulit | |
| amorem, postquam par ingenium nactus est. | 170 |
| interea in Imbro moritur cognatus senex | |
| horunc: ea ad hos redibat lege hereditas. | |
| eo amantem invitum Pamphilum extrudit pater. | |
| reliquit cum matre hic uxorem; nam senex | |
| rus abdidit se, huc raro in urbem commeat. | 175 |
| Ph. quid adhuc habent infirmitatis nuptiae? | |
| Pa. nunc audies. primo dies complusculos | |
| bene convenibat sane inter eas. interim | |
| miris modis odisse coepit Sostratam: | |
| neque lites ullae inter eas, postulatio | 180 |
| numquam. Ph. quid igitur? Pa. siquando ad eam accesserat | |
| confabulatum, fugere e conspectu ilico, | |
| videre nolle: denique ubi non quit pati, | |
| simulat se ad matrem accersi ad rem divinam, abit. | |
| ubi ĭllic d<³ie>³s est compluris, accersi iubet: | 185 |
| dixere causam tum nescioquam. iterum iubet: | |
| nemo remisit. postquam accersunt saepius, | |
| aegram esse simulant mulierem. nostra ilico | |
| it visere ad eam: admisit nemo. hoc ubi senex | |
| rescivit, heri ea causa rure huc advenit, | 190 |
| patrem continuo convenit Philumenae. | |
| quid egerint inter se nondum etiam scio; | |
| nisi sane curaest quorsum eventurum hoc siet. | |
| habes omnem rem: pergam quo coepi hoc iter. | |
| Ph. et quidem ego; nam constitui cum quodam hospite | 195 |
| me esse illum conventuram. Pa. di vortant bene | |
| quod agas! Ph. vale. Pa. et tu bene vale, Philotium. |