| ACTVS II | |
| Laches Sostrata | |
| La. Pro deum ătque hominum fidem, quod hŏc genus est, quaĕ haĕc est coniuratio! | 198 |
| utin omnes mulieres eadem aeque studeant nolintque omnia | |
| neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias! | 200 |
| itaque adeo uno animo omnes socrŭs oderunt nurus. | |
| virĭs esse advorsas aeque studiumst, simili' pertinaciast, | |
| in eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam; et | |
| <³ei>³ ludo, si ullus est, magistram hanc esse sati' certo scio. | |
| So. me miseram, quae nunc quăm ŏb rem accuser nescio. La. hem | 205 |
| tu nescis? So. non, ita me di bene ament, mi Lache, | |
| itaque una inter nos agere aetatem liceat. La. di mala prohibeant. | |
| So. meque abs te inmerito esse accusatam post modo rescisces. La. scio, | |
| te inmerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest? | |
| quae mĕ ĕt tĕ ĕt familiam dedecoras, filio luctum paras; | 210 |
| tum autem ex amicis inimici ut sint nobis adfines facis, | |
| qui illum decrerunt dignum s<³uo>³s quoi liberos committerent. | |
| tu sola exorere quae perturbes haec tua inpudentia. | |
| So. egŏn? La. tŭ ĭnquam, mulier, quae me omnino lapidem, non hominem putas. | |
| an, quia ruri esse crebro soleo, nescire arbitramini | 215 |
| quo quisque pacto hic vitam vostrarum exigat? | |
| multo melius hic quae fiunt quam illi[c] ubi sum adsidue scio. | |
| ideo quia, ŭt vos mihi domi eriti', proinde ego ero fama foris. | |
| iampridem equidem audivi cepisse odium t<³ui>³ Philumenam, | |
| minimeque adeo [est] mirum, et nĭ ĭd fecisset mage mirum foret; | 220 |
| sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum: | |
| quod si scissem illa hic maneret potiu', tŭ hĭnc isses foras. | |
| at vidĕ quam inmerito aegritudo haec oritur mi abs te, Sostrata: | |
| rus habitatum abii concedens vobis et r<³ei>³ serviens, | |
| sumptus vostros otiumque ut nostra res posset pati, | 225 |
| m<³eo>³ labori haud parcens praeter aequom atque aetatem meam. | |
| non te pro his curasse rebu' nequid aegre esset mihi! | |
| So. non mea opera neque pol culpa evenit. La. immo maxume: | |
| sola hic f<³ui>³sti: in tĕ ŏmnis haeret culpa sola, Sostrata. | |
| quae hic erant curares, quom ego vos curis solvi ceteris. | 230 |
| cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet? | |
| illi(u)s dices culpa factum? So. haud equidem dico, mi Lache. | |
| La. gaudeo, ita me dĭ ament, gnati causa; nam de te quidem | |
| sati' scio peccando detrimenti nil fieri potest. | |
| So. qui scis an ea causa, mi vir, me odisse adsimulaverit | 235 |
| ut cum matre plus una esset? La. quid ais? non signi hoc sat est, | |
| quod herĭ nemo voluit visentem ad eam te intro admittere? | |
| So. enĭm lassam oppido tum esse <³ai>³bant: eo ad eam non admissa sum. | |
| La. t<³uo>³s esse ego ĭlli mores morbum mage quam ullam aliam rem arbitror, | |
| et merito adeo; nam vostrarum nullast quin gnatum velit | 240 |
| ducere uxorem; et quae vobis placitast condicio datur: | |
| ubi duxere inpulsu vostro, vostro inpulsu <³ea>³sdem exigunt. | |
| Phidippvs Laches Sostrata | |
| Ph. Etsi scio ego, Philumenā, m<³eu>³m ius esse ut te cogam | |
| quae ego imperem facere, ego tamen patrio animo victu' faciam | |
| ut tibi concedam neque tuae lubidini advorsabor. | 245 |
| La. atque eccum Phidippum optume video: hinc iam scibo hoc quid sit. | |
| Phidippe, etsi ego m<³ei>³s me omnibus scio ĕsse adprime obsequentem, | |
| sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos: | |
| quod tu si idem faceres, magis in rĕm ĕt vostram et nostram id esset. | |
| nunc video in illarum potestate esse te. Ph. heia vero. | 250 |
| La. adii te heri de filia: ut veni, itidem incertum amisti. | |
| haud ita decet, si perpetuam hanc vis esse adfinitatem, | |
| celare te iras. siquid est peccatum a nobis profer: | |
| aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus | |
| te iudice ipso. sin east causa retinendi apud vos | 255 |
| quia aegrast, te mihi ĭniuriam facere arbitror, Phidippe, | |
| si metui' satis ut meaĕ domi curetur diligenter. | |
| at ita me dĭ ament, haud tibi hoc concedo—[etsi] illi pater es— | |
| ut tŭ ĭllam salvam mage velis quam ego: id adeo gnati causa, | |
| quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magni facere. | 260 |
| neque adeo clam me est quăm ĕsse eum graviter laturum credam, | |
| hoc si rescierit: <³eo>³ domum studeo haec priu' quam ille redeat. | |
| Ph. Laches, et diligentiam vostram et benignitatem | |
| novi et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco, | |
| et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo | 265 |
| si facere possim ullo modo. La. quae res te id facere prohibet? | |
| eho num quid nam accusat virum? Ph. minime. nam postquam attendi | |
| magis et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat | |
| non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare. | |
| aliud fortasse aliis viti est: ego sum animo leni natus: | 270 |
| non possum advorsari meis. La. em Sostrata. So. heu me miseram! | |
| La. certumne est istuc? Ph. nunc quidem ut videtur: sed num quid vis? | |
| nam est quod me transire ad forum iam oportet. La. eŏ tecum una. | |
| Sostrata | |
| Edepol ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris | |
| propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo. | 275 |
| nam ita me dĭ ament, quod me accusat nunc vir, sum extra noxiam. | |
| sed non facile est expurgatu: ita animum induxerunt socrus | |
| omnis esse iniquas: haud pol mequidem; nam numquam secus | |
| habui illam ac si ex mĕ ĕsset gnata, nec quĭ hŏc mi eveniat scio; | |
| nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum. | 280 |