| ACTVS III | |
| Pamphilvs Parmeno (Myrrina) | |
| Pam. Neminĭ plura acerba credo esse ex amore homini umquam oblata | 281 |
| quam mi. heu me infelicem, hancin ego vitam parsi perdere! | |
| hacin causa ego eram tanto opere cupidu' redeundi domum! hui | |
| quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem | |
| quam huc redire atque haec ita esse miserum me resciscere! | 285 |
| nam nos omnes quibus est alicunde aliquis obiectus labos, | |
| omne quod ĕst interea tempu' priu' quam id rescitumst lucrost. | |
| Par. ac sic citiu' qui te expedias his aerumnis reperias: | |
| si non rediisses, haec irae factae essent multo ampliores. | |
| sed nunc adventum tuom ambas, Pamphile, sciŏ reverituras: | 290 |
| rem cognosces, iram expedies, rursum in gratiam restitues. | |
| levia sunt quae tu pergravia esse in animum induxti tuom. | |
| Pam. quid consolare me? an quisquam usquam gentiumst aeque miser? | |
| priu' quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum; | |
| tamen numquam ausu' sum recusare <³ea>³m quam mi obtrudit pater: | 295 |
| iam in hac re, ut taceam, quoivis facile scitust quam fuerim miser. | |
| vix me illi<m> abstraxi atque inpeditum in ea expedivi animum meum, | |
| vixque huc contuleram: em nova res ortast porro ab hac quae me abstrahat. | |
| tum matrem ex <³ea>³ re me aut uxorem in culpa inventurum arbitror; | |
| quod quom ita ĕsse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser? | 300 |
| nam matri' ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet; | |
| tum uxori obnoxius sum: ita olim s<³uo>³ me ingenio pertulit, | |
| tot m<³ea>³s iniurias quae numquam in ullo patefecit loco. | |
| sed magnum nescioquid necessest evenisse, Parmeno, | |
| unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu. | 305 |
| Par. haud quidem hĕrcle: parvom; si vis vero veram rationem exsequi, | |
| non maxumas quae maxumae sunt interdum irae iniurias | |
| faciunt; nam saepe est quibus in rebus aliu' ne iratus quidem est, | |
| quom de <³ea>³dem causast iracundu' factus inimicissimus. | |
| pueri inter sese quam pro levibu' noxiis iras gerunt | 310 |
| quapropter? quia enĭm qui <³eo>³s gubernat animus eum ĭnfirmum gerunt. | |
| itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levĭ sententia: | |
| fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse. | |
| Pam. abĭ, Parmeno, intro ac me venisse nuntia. Par. hem quid hŏc est? Pam. tace. | |
| trepidari sentio et cursari rursum prorsum. Par. agedum, ad fores | 315 |
| accedo propius. em sensistin? Pam. noli fabularier. | |
| pro Iuppiter, clamorem audivi. Par. tute loqueris, me vetas. | |
| My. {⁴¹intus}⁴¹ tace obsecro, mea gnata. Pam. matri' vox visast Philumenae. | |
| nullus sum. Par. quidum? Pam. perii. Par. quăm ŏb rem? Pam. nescioquod magnum malum | |
| profecto, Parmeno, me celant. Par. uxorem Philumenam | 320 |
| pavitare nescioquid dixerunt: id si forte est nescio. | |
| Pam. interii; quor mihi id non dixti? Par. quia non poteram una omnia. | |
| Pam. quid morbi est? Par. nescio. Pam. quid? nemon medicum adduxit? Par. nescio. | |
| Pam. cesso hinc ire intro ut hoc quam primum quidquid est certo sciam? | |
| quonam modo, Philumenā mea, nunc te offendam adfectam? | 325 |
| nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubiumst.— | |
| Par. non usu' factost mihi nunc hunc intro sequi; | |
| nam invisos omnis nos esse illis sentio: | |
| herĭ nemo voluit Sostratam intro admittere. | |
| si forte morbus amplior factus siet | 330 |
| (quod sane nolim, maxume erĭ causa mei), | |
| servom ilico introisse dicent Sostratae, | |
| aliquid tulisse comminiscentur mali | |
| capiti atque aetati illorum morbu' qui auctu' sit: | |
| era ĭn crimen veniet, ego vero in magnum malum. | 335 |
| Sostrata Parmeno Pamphilvs | |
| So. Nescioquid iamdudum audio hic tumultuari misera: | |
| male metuo ne Philumenae mage morbus adgravescat: | |
| quod te, Aesculapi, et te, Salus, nequid sit huius oro. | |
| nunc ad eam visam. Par. heus Sostrata. So. hĕm. Par. iterum istinc excludere. | |
| So. ehĕm Parmeno, tun hic eras? perii, quid faciam misera? | 340 |
| non visam uxorem Pamphili, quom in proxumo hic sit aegra? | |
| Par. non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam. | |
| nam quĭ amat quoĭ odio ipsus est, bis facere stulte duco: | |
| laborem inanem ipsus capīt et ĭlli molestiam adfert. | |
| tum filius tuos intro iit videre, ut venit, quid agat. | 345 |
| So. quid ais? an venit Pamphilus? Par. venit. So. dis gratiam habeo. | |
| hĕm ĭstoc verbo animu' mihi redit et cura ex corde excessit. | |
| Par. iam ea te causa maxume nunc hoc intro ire nolo; | |
| nam si remittent quidpiam Philumenae dolores, | |
| omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli | 350 |
| quaĕ ĭnter vos intervenerit, unde ortumst initium irae. | |
| atque eccum video ipsum egredi: quam tristis[es]t! So. o mi gnate! | |
| Pam. mea mater, salve. So. gaudeo venisse salvom. salvan | |
| Philumenast? Pam. meliusculast. So. utinam istuc ita di faxint! | |
| quid tu igitur lacrumas? aut quid es tam tristi'? Pam. recte, mater. | 355 |
| So. quid f<³ui>³t tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit? | |
| Pam. ita factumst. So. quid morbi est? Pam. febris. So. cotidiana? Pam. ita aiunt. | |
| i sodes intro, consequar iam te, mea mater. So. fiat.— | |
| Pam. tu pueris curre, Parmeno, obviam atque îs onera adiuta. | |
| Par. quid? non sciunt ipsi viam domum qua veniant? Pam. cessas? | 360 |
| Pamphilvs | |
| Nequeo m<³ea>³rum rerum initium ullum invenire idoneum | |
| unde exordiar narrare quae necopinanti accidunt; | |
| partim quae perspexi hisce oculis, partim quae accepi auribus: | |
| qua me propter exanimatum citius eduxi foras. | |
| nam modo intro me ut corripui timidus, alio suspicans | 365 |
| morbo me visurum adfectam ac sensi esse uxorem: ei mihi! | |
| postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico ŏmnes simul | |
| laetae exclamant "venit", id quod me repente aspexerant. | |
| sed continuo voltum earum sensi inmutari omnium, | |
| quia tam incommode illic fors obtulerat adventum meum. | 370 |
| una illarum interea propere praecucurrit nuntians | |
| me venisse: ego ei(u)s videndi cupidu' recta consequor. | |
| postquam intro adveni, extemplo eiu' morbum cognovi miser; | |
| nam neque ut celari posset tempu' spatium ullum dabat | |
| neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri. | 375 |
| postquam aspexi, "o facinus indignum" inquam et corripui ilico | |
| me inde lacrumans, incredibili rĕ ătque atroci percitus. | |
| mater consequitur: iam ut limen exirem, ad genua accidit | |
| lacrumans misera: miseritumst. profecto hoc sic est, ut puto: | |
| omnibu' nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus. | 380 |
| hanc habere orationem mecum principio institit: | |
| "o mi Pamphile, abs te quăm ŏb rem haec abierit causam vides; | |
| nam vitiumst oblatum virgini olim a nescioquo inprobo. | |
| nunc huc confugit tĕ ătque alios partum ut celaret suom." | |
| sed quom orata huiu' reminiscor nequeo quin lacrumem miser. | 385 |
| "quaeque fors fortunast" inquit "nobis quae te hodie obtulit, | |
| per eam te obsecramus ambae, si ius si fas est, uti | |
| advorsa eiu' per te tecta tacitaque apud omnis sient. | |
| si umquam erga te animo esse amico sensisti <³ea>³m, mi Pamphile, | |
| sine labore hanc gratiam te uti sibi des prŏ ĭlla nunc rogat. | 390 |
| ceterum de redducenda id facias quod ĭn rem sit tuam. | |
| parturire eam nec gravidam esse ex te solus consciu's: | |
| nam aiunt tecum post duobu' concubuisse [eam] mensibus. | |
| tum, postquam ad te venit, mensis agitur hic iam septimus: | |
| quod te scire ipsa indicat res. nunc si potis est, Pamphile, | 395 |
| maxume volŏ doque operam ut clam partus eveniat patrem | |
| atque adeo omnis. sed si id fieri non potest quin sentiant, | |
| dicam abortum esse: sciŏ nemini aliter suspectum fore | |
| quin, quod veri similest, ex te recte eum natum putent. | |
| continuo exponetur: hic tibi nil est quicquam incommodi, | 400 |
| et ĭlli miserae indigne factam iniuriam contexeris." | |
| pollicitus sum et servare in eo certumst quod dixi fidem. | |
| nam de redducenda, id vero ne utiquam honestum esse arbitror | |
| nec faciam, etsi amor me graviter consuetudoque ei(u)s tenet. | |
| lacrumo quae posthac futurast vita quom in mentem venit | 405 |
| solitudoque. o fortuna, ut numquam perpetuo's data! | |
| sed iam prior amor me ad hanc rem exercitatum reddidit, | |
| quĕm ego tum consilio missum feci: idem [nunc] huc operam dabo. | |
| adĕst Parmeno cum pueris: hunc minimest opus | |
| in hac re adesse; nam olim soli credidi | 410 |
| ea me abstinuisse in principio quom datast. | |
| vereor, si clamorem ei(u)s hic crebro exaudiat, | |
| ne parturire intellegat. aliquo mihist | |
| hinc ablegandu' dum parit Philumena. | |
| Parmeno Sosia Pamphilvs | |
| Par. Ain tu tibi hoc incommodum evenisse iter? | 415 |
| So. non hercle verbis, Parmeno, dici potest | |
| tantum quam re ipsa navigare incommodumst. | |
| Par. itan est? So. o fortunate, nescis quid mali | |
| praeterieris qui numquam es ingressus mare. | |
| nam alias ut mittam miserias, unam hanc vide: | 420 |
| dies triginta aut plus eo in navi fui | |
| quom interea semper mortem exspectabam miser; | |
| ita usque advorsa tempestate usi sumus. | |
| Par. odiosum. So. haud clam me est. denique hercle aufugerim | |
| potius quam redeam, si <³eo>³ mihi redeundum sciam. | 425 |
| Par. olim quidem te causae inpellebant leves, | |
| quod nunc minitare facere, ut faceres, Sosia. | |
| sed Pamphilum ipsum video stare ante ostium: | |
| ite intrō; ego hŭnc adibo, siquid me velit.— | |
| ere, etiam [nunc] tu hic stas? Pam. et quidĕm tĕ ĕxspecto. Par. quid est? | 430 |
| Pam. in arcem transcurso opus est. Par. quoĭ homini? Pam. tibi. | |
| Par. in arcem? quid eo? Pam. Callidemidem hospitem | |
| Myconium, qui mecum una vectust, conveni. | |
| Par. perii. vovisse hunc dicam, si salvos domum | |
| redisset umquam, ut me ambulando rumperet? | 435 |
| Pam. quid cessas? Par. quid vis dicam? an conveniam modo? | |
| Pam. ĭmmŏ quod constitui me hodie conventurum eum, | |
| non posse, ne me frustra illi exspectet. vola. | |
| Par. at non novi homini' faciem. Pam. at faciam ut noveris: | |
| magnu' rubicundu' crispu' crassu' caesius | 440 |
| cadaverosa facie. Par. dĭ ĭllum perduint! | |
| quid si non veniet? maneamne usque ad vesperum? | |
| Pam. maneto: curre. Par. non queo: ita defessu' sum.— | |
| Pam. ille abiit. quid agam infelix? prorsus nescio | |
| quo pacto hoc celem quod me oravit Myrrina, | 445 |
| s<³uae>³ gnatae partum; nam me miseret mulieris. | |
| quod potero faciam, tamen ut pietatem colam; | |
| nam me parenti potiu' quăm amori obsequi | |
| oportet. attat eccum Phidippum et patrem | |
| video: horsum pergunt. quid dicam hisce incertu' sum. | 450 |
| Laches Phidippvs Pamphilvs | |
| La. Dixtin dudum illam dixisse se exspectare filium? | |
| Ph. factum. La. venisse aiunt: redeat. Pa. causam quam dicam patri | |
| quăm ŏb rem non redducam nesciŏ. La. quĕm ego hic audivi loqui? | |
| Pa. certum offirmare est viam me quam decrevi persequi. | |
| La. ipsus est de quo hoc agebam tecum. Pa. salve, mi pater. | 455 |
| La. gnate mi, salve. Ph. bene factum te advenisse, Pamphile; | |
| atque adeo, id quod maxumumst, salvom atque validum. Pa. creditur. | |
| La. advenis modo? Pa. admodum. La. cedo, quid reliquit Phania | |
| consobrinu' noster? Pa. sane hercle homŏ voluptati obsequens | |
| f<³ui>³t dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant, | 460 |
| sibi vero hanc laudem relinquont "vixit, dum vixit, bene." | |
| La. tum tu igitur nil attulisti plus una hac sententia? | |
| Pa. quidquid est id quod reliquit, profuit. La. immo obfuit; | |
| nam illum vivom et salvom vellem. Ph. inpune optare istuc licet: | |
| ill' revivescet iam numquam; et tamen utrum malis scio. | 465 |
| La. herĭ Philumenam ad se accersi hic iussit. dic iussisse te. | |
| Ph. noli fodere. iussi. La. sed eam iam remittet. Ph. scilicet. | |
| Pa. omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi modo. | |
| La. at ĭstos invidos di perdant qui haec lubenter nuntiant. | |
| Pa. ego me sciŏ cavisse ne ulla merito contumelia | 470 |
| fieri a vobis posset; idque si nunc memorare hic velim | |
| quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui, | |
| vere possum, ni te ex ipsa haec mage velim resciscere; | |
| namque <³eo>³ pacto maxume apŭd te meo erit ingenio fides, | |
| quom illa, quae nunc in me iniquast, aequa de me dixerit. | 475 |
| neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor deos. | |
| sed quando sese esse indignam deputat matri meae | |
| quae concedat cui(u)sque mores toleret sua modestia, | |
| neque alio pacto componi potĕst inter eas gratia, | |
| segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena. | 480 |
| nunc me pietas matri' potiu' commodum suadet sequi. | |
| La. Pamphile, haud invito ad auris sermo mi accessit tuos, | |
| quom te postputasse omnis res prae parente intellego; | |
| verum vidĕ ne inpulsus ira prave insistas, Pamphile. | |
| Pa. quibus iris pulsu' nunc in illam iniquo' sim | 485 |
| quae numquam quicquam erga me commeritast, pater, | |
| quod nollem, et saepe quod vellem meritam scio? | |
| amoque et laudo et vehementer desidero; | |
| nam f<³ui>³sse erga me miro ingenio expertu' sum; | |
| illique exopto ut relicuam vitam exigat | 490 |
| cŭm eo viro me qui sit fortunatior, | |
| quandoquidem illam a me distrahit necessitas. | |
| Ph. tibi id in manust ne fiat. La. si sanus sies: | |
| iube ĭllam redire. Pa. non est consilium, pater: | |
| matris servibo commodis. La. quŏ abis? mane | 495 |
| mane, inquam: quŏ abis?— Ph. quaĕ haĕc est pertinacia? | |
| La. dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum? | |
| quam ob rem te orabam filiam ut remitteres. | |
| Ph. non credidi edepol adeo inhumanum fore. | |
| ita nunc is sibi me supplicaturum putat? | 500 |
| si est ut velit redducere uxorem, licet; | |
| sin aliost animo, renumeret dotem huc, eat. | |
| La. ecce autem tu quoque prōterve iracundus es! | |
| Ph. percontumax redisti huc nobis, Pamphile! | |
| La. decedet iam ira haec, etsi merito iratus est. | 505 |
| Ph. quia paullum vobis accessit pecuniae, | |
| sublati animi sunt. La. etiam mecum litigas? | |
| Ph. deliberet renuntietque hodie mihi | |
| velitne an non, ut alii, si huic non est, siet. | |
| La. Phidippe, adĕs, audi paucis.—abiit. quid mea? | 510 |
| postremo inter se transigant ipsi ut lubet, | |
| quando nec gnatu' neque hĭc mi quicquam obtemperant, | |
| quae dico parvi pendunt. porto hoc iurgium | |
| ad ŭxorem quoi(u)s haec fiunt consilio omnia, | |
| atque in eam hoc omne quod mihi aegrest evomam. | 515 |