| ACTVS IV | |
| Myrrina Phidippvs | |
| My. Perii, quid agam? quo me vortam? quid viro m<³eo>³ respondebo | 516 |
| misera? nam audivisse vocem pueri visust vagientis; | |
| ita corripuit derepente tacitu' sese ad filiam. | |
| quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse | |
| dicam non edepol scio. | 520 |
| sed ostium concrepuit. credo ipsum exire ad me: nulla sum. | |
| Ph. uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras: | |
| atque eccam: video. quid ais, Myrrina? heus tibi dico. My. mihine, vir? | |
| Ph. vir ego tuo' sim? tu virum me aut hominem deputas adeo esse? | |
| nam si utrumvis horum, mulier, umquam tibi visus forem, | 525 |
| non sic ludibrio t<³ui>³s factis habitus essem. My. quibus? Ph. at rogitas? | |
| peperit filia: hem taces? ex qui? My. istuc patrĕm rogare est aequom. | |
| perii! ex quo censes nisi ĕx illo quoi datast nuptum obsecro? | |
| Ph. credo: neque adeo arbitrari patris est aliter. sed demiror | |
| quid sit quam ob rem hunc tanto opere omnis nos celare volueris | 530 |
| partum, praesertim quom et recte et tempore suŏ pepererit. | |
| adeon pervicaci esse animo ut puerum praĕŏptares perire, | |
| ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires, | |
| potiu' quam advorsum animi t<³ui>³ lubidinem esset cum illo nupta! | |
| ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae test penes. | 535 |
| My. misera sum. Ph. utinam sciam ita esse istuc! sed nunc mi in mentem venit | |
| de hac re quod locuta es olim, quom illum generum cepimus: | |
| nam negabas nuptam posse filiam t<³ua>³m te pati | |
| cŭm eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris. | |
| My. (quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo.) | 540 |
| Ph. multo priu' scivi quam tŭ ĭllum habere amicam, Myrrina; | |
| verum id vitium numquam decrevi esse ego adulescentiae; | |
| năm id [omnibus] innatumst. at pol iam aderit se quoque etiam quom oderit. | |
| sed ut olim te ostendisti, eadem esse nil cessavisti usque adhuc | |
| ut filiam ab eo abduceres neu quod ego egissem esset ratum. | 545 |
| id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris. | |
| My. adeon me esse pervicacem censes, quoi mater siem, | |
| ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium? | |
| Ph. tun prospicere aut iudicare nostram in rem quod sit potes? | |
| audisti ex aliquo fortasse qui vidisse <³eu>³m diceret | 550 |
| exeuntem aut intro euntem ad amicam. quid tum postea? | |
| si modeste ac raro haec fecit, nonne ea dissimulare nos | |
| magis humanumst quam dare operam id scire qui nos oderit? | |
| nam si is posset ab ea sese derepente avellere | |
| quicum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem | 555 |
| nec virum sati' firmum gnatae. My. mitte adulescentem obsecro | |
| et quae me peccasse ais. abĭ, solu' solum conveni, | |
| rogă velitne uxorem an non: sĭ est ut dicat velle se, | |
| redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae. | |
| Ph. siquidem ille ipse non volt et tu sen[si]sti in eo esse, Myrrina, | 560 |
| peccatum, aderam quoi(u)s consilio fuerat ea par prospici. | |
| quam ob rem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo. | |
| interdico ne extulisse extra aedis puerum usquam velis. | |
| sed ego stultior m<³ei>³s dictis parere hanc qui postulem. | |
| ibo intro atque edicam servis nequoquam ecferri sinant.— | 565 |
| My. nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere: | |
| năm ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit, | |
| non edepol clam me est, quom hoc quod leviust tăm animo irato tulit; | |
| nec qua via sententia eiu' possit mutari scio. | |
| hoc mi unum ex plurumis miseriis relicuom fuerat malum, | 570 |
| si puerum ut tollam cogit, quoi(u)s nos qui sit nescimus pater. | |
| nam quom compressast gnata, forma in tenebris nosci non quitast, | |
| neque detractum <³ei>³ tum quicquamst qui posset post nosci qui siet; | |
| ipse eripuit vĭ, ĭn digito quem habuit, virgini abiens anulum. | |
| simŭl vereor Pamphilum ne orata nostra nequeat diutius | 575 |
| celare, quom sciet alienum puerum tolli pro suo. | |
| Sostrata Pamphilvs (Laches) | |
| So. Non clam me est, gnate mi, tibi me esse suspectam, uxorem tuam | |
| propter m<³eo>³s mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo. | |
| verum ita me dĭ ament itaque optingant ex te quae exoptem mihi ut | |
| numquam sciens commerui merito ut caperet odium illam mei. | 580 |
| teque ante quod me amare rebar, <³ei>³ rei firmasti fidem; | |
| nam mi intu' tuo' pater narravit modo quo pacto me habueris | |
| praepositam amori t<³uo>³: nunc tibi me certumst contra gratiam | |
| referre ut apŭd me praemium esse positum pietati scias. | |
| mi Pamphile, hoc et vobis et meaĕ commodum famae arbitror: | 585 |
| ego rus abituram hinc cum t<³uo>³ me esse certo decrevi patre, | |
| ne mea praesentia obstet neu causa ulla restet relicua | |
| quin tua Philumena ad te redeat. Pa. quaeso quid ĭstuc consilist? | |
| illi(u)s stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres? | |
| haud facies, neque sinam ut qui nobis, mater, male dictum velit, | 590 |
| meă pertinacia esse dicat factum, haud tuă modestia. | |
| tum t<³ua>³s amicas te et cognatas deserere et festos dies | |
| meă causa nolo. So. nil pol iăm ĭstaec mihi res volŭptatis ferunt: | |
| dum aetati' tempu' tulĭt, perfuncta sati' sum: satias iam tenet | |
| studiorum istorum. haec mihi nunc curast maxuma ut nequoi mea | 595 |
| longinquitas aetatis obstet mortemve exspectet meam. | |
| hic video me esse invisam inmerito: tempust me concedere. | |
| sic optume, ut ego opinor, omnis causas praecidam omnibus: | |
| et mĕ hăc suspicione exsolvam et illis morem gessero. | |
| sine me obsecro hoc effugere volgu' quod male audit mulierum. | 600 |
| Pa. quam fortunatu' ceteris sum rebus, absque una hac foret, | |
| hanc matrem habens talem, illam autem uxorem! So. obsecro, mi Pamphile, | |
| non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati? | |
| si cetera ita sunt ut vis itaque uti esse ego illa[m] existumo, | |
| mi gnate, da veniam hanc mihi, redduc illam. Pa. vae misero mihi! | 605 |
| So. et mihi quidem; nam haec res non minu' me male habet quam te, gnate mi. | |
| Laches Sostrata Pamphilvs | |
| La. Quem cŭm ĭstoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor. | |
| istuc est sapere, qui ubiquomque opu' sit animum possis flectere; | |
| quod sit faciundum fortasse post, idem hŏc nunc si feceris. | |
| So. fors fuat pol. La. abĭ rus ergo hinc: ibi ego tĕ ĕt tu me feres. | 610 |
| So. spero ecastor. La. ĭ ĕrgo intro et compone quae tecum simul | |
| ferantur: dixi. So. ita ut iubes faciam.— Pa. pater. | |
| La. quid vis, Pamphile? Pa. hinc abire matrem? minime. La. quid ita ĭstuc vis? | |
| Pa. quia de uxore incertu' sum etiam quid sim facturus. La. quid est? | |
| quid vis facere nisi redducere? Pa. equidem cupio et vix contineor; | 615 |
| sed non minuam m<³eu>³m consilium: ex usu quod ĕst id persequar: | |
| credo <³ea>³ gratia concordes [magis], si non redducam, fore. | |
| La. nescias: verum id tuă refert nil utrum illaec fecerint | |
| quando haec aberit. odiosa haec est aetas adulescentulis. | |
| e medio aequom excedere est: postremo nos iam fabulae | 620 |
| sumu', Pamphilē, "senĕx atque anus." | |
| sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus. | |
| Phidippvs Laches Pamphilvs | |
| Ph. Tibi quoque edepol sum iratus, Philumena, | |
| graviter quidĕm; nam hercle factumst abs te turpiter. | |
| etsi tibi causast de hac re: mater te inpulit. | 625 |
| huic vero nullast. La. opportune te mihi, | |
| Phidippe, in ipso tempore ostendis. Ph. quid est? | |
| Pa. quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam? | |
| La. dic filiae rus concessurum hinc Sostratam, | |
| ne revereatur minu' iam quo redeat domum. Ph. ah | 630 |
| nullam de his rebu' culpam commeruit tua: | |
| a Myrrina haec sunt mea ŭxore exorta omnia. | |
| <Pa.> mutatio fit. <Ph.> ea nos perturbat, Lache. | |
| Pa. dum ne redducam, turbent porro quam velint. | |
| Ph. ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest, | 635 |
| adfinitatem hanc sane perpetuam volo; | |
| sin est ut aliter tua siet sententia, | |
| accipias puerum. Pa. sensit peperisse: occidi. | |
| La. puerum? quem puerum? Ph. natus est nobis nepos. | |
| nam abducta a vobis praegnas fuerat filia, | 640 |
| neque f<³ui>³sse praegnatem umquam ante hunc scivi diem. | |
| La. bene, ita me dĭ ament, nuntias, et gaudeo | |
| natum, tibi illam salvam. sed quid mulieris | |
| uxorem habes aut quibu' moratam moribus? | |
| nosne hoc celatos tam diu! nequeo satis | 645 |
| quăm hŏc mihi videtur factum prave proloqui. | |
| Ph. non tibi ĭllud factum minu' placet quam mihi, Lache. | |
| Pa. etiamsi dudum fuerat ambiguom hoc mihi, | |
| nunc non est quŏm eam [con]sequitur alienus puer. | |
| La. nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatiost. | 650 |
| Pa. perii. La. hunc videre saepe optabamus diem | |
| quom ex te esset aliqui' qui te appellaret patrem. | |
| evenit: habeo gratiam dis. Pa. nullu' sum. | |
| La. redduc uxorem ac noli advorsari mihi. | |
| Pa. pater, si ex mĕ ĭlla liberos vellet sibi | 655 |
| aut sese mecum nuptam, sati' certo scio, | |
| non clam me haberet quae celasse intellego. | |
| nunc quŏm ĕius alienum esse animum a me sentiam | |
| (nec conventurum inter nos posthac arbitror), | |
| quăm ŏb rem redducam? La. mater quod suasit sua | 660 |
| adulescens mulier fecit. mirandum[ne] id siet? | |
| censen te posse reperire ullam mulierem | |
| quae careat culpa? an quia non delincunt viri? | |
| Ph. vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile, | |
| remissan opu' sit vobis redductan domum. | 665 |
| uxor quid faciat in manu non est mea: | |
| neutra in re vobis difficultas a me erit. | |
| sed quid faciemu' puero? La. ridicule rogas: | |
| quidquid futurumst, huic suŏm reddas scilicet | |
| ut alamu' nostrum. Pa. quem ipse neglexit pater, | 670 |
| ego alam? La. quid dixti? eho ăn non alemu', Pamphile? | |
| prodemu' quaeso potiu'? quaĕ haĕc amentiast? | |
| enĭmvero prorsu' iam tacere non queo; | |
| nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar. | |
| ignarum censes t<³ua>³rum lacrumarum esse me | 675 |
| aut quid sit id quod sollicitare ad hunc modum? | |
| primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam | |
| matrem non posse habere hanc uxorem domi, | |
| pollicitast ea se concessuram ex aedibus. | |
| nunc postquam ademptam hanc quoque tibi causam vides, | 680 |
| puer quia clam test natu', nactus alteram es. | |
| erras tui animi si me esse ignarum putas. | |
| aliquando tandem huc animum ut adiungas tuom. | |
| quam longum spatium amandi amicam tibi dedi! | |
| sumptus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli! | 685 |
| egi atque oravi tecum uxorem ut duceres, | |
| tempus dixi esse: inpulsu duxisti meo; | |
| quae tum obsecutu' mihi fecisti ut decuerat. | |
| nunc animum rursum ad meretricem induxti tuom; | |
| quoi tu obsecutu' facis huic adeo iniuriam. | 690 |
| nam in eandem vitam te revolutum denuo | |
| video esse. Pa. mene? La. te ipsum: et facis iniuriam; | |
| confingi' falsas causas ad discordiam, | |
| ut cum illa vivas, testem hanc quom abs te amoveris. | |
| sensitque adeo uxor; nam <³ei>³ causa alia quae fuit | 695 |
| quam ob rem abs te abiret? Ph. plane hic divinat: nam id est. | |
| Pa. dabŏ iusiurandum nil esse istorum mihi. La. ah | |
| redduc uxorem aut quăm ŏb rem non opu' sit cedo. | |
| Pa. non est nunc tempu'. La. puerum accipias; nam is quidem | |
| in culpa non est: post de matre videro. | 700 |
| Pa. omnibu' modis miser sum nec quid agam scio; | |
| tot nunc me rebu' miserum concludit pater. | |
| abibo hinc, praesens quando promoveo parum. | |
| nam puerum iniussu credo non tollent meo, | |
| praesertim in ea re quom sit mi adiutrix socrus. | 705 |
| La. fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi?— | |
| num tibi videtur esse apud sese? sine: | |
| puerum, Phidippe, mihi cedo: ego alam. Ph. maxume. | |
| non mirum fecit uxor [mea] si hoc aegre tulit: | |
| amarae mulieres sunt, non facile haec ferunt. | 710 |
| propterea haec irast; nam ipsa narravit mihi. | |
| id ego hoc praesente tibi nolueram dicere, | |
| neque ĭlli credebam primo: nunc verum palamst. | |
| nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis. | |
| La. quid ergo agam, Phidippe? quid das consili? | 715 |
| Ph. quid agas? meretricem hanc primum adeundam censeo: | |
| oremus accusemu' graviu' denique | |
| minitemur si cŭm ĭllo habuerit rem postea. | |
| La. faciam ut mones. eho puer<e>, curre ad Bacchidem hanc | |
| vicinam nostram: huc evoca verbis meis. | 720 |
| et te oro porro in hac re adiutor sis mihi. Ph. ah | |
| iamdudum dixi idemque nunc dico, Lache: | |
| manere adfinitatem hanc inter nos volo, | |
| si ullo modo est ut possit: quod spero fore. | |
| sed vin adesse me una dŭm ĭstam convenis? | 725 |
| La. ĭmmŏ vero abi, aliquam puero nutricem para. |