| ACTVS V | |
| Syrvs Demea | |
| Sy. Edepol, Syrisce, te curasti molliter | 763 |
| lauteque munus administrasti tuom: | |
| abĭ. sed postquam intu' sum omnium rerum satur, | 765 |
| prodeambulare huc lubitum est. De. illud sis vide: | |
| exemplum disciplinae! Sy. ecce autem hic adest | |
| senĕx noster. quid fit? quid tu es tristis? De. oh scelus! | |
| Sy. ohe iam! tu verba fundis hic, Sapientia? | |
| De. tun si meus esses, Sy. dis quidem esses, Demea, | 770 |
| ac t<³ua>³m rem constabilisses. De. exempla omnibus | |
| curarem ut esses. Sy. quăm ŏb rem? quid feci? De. rogas? | |
| in ipsa turba atque in peccato maxumo, | |
| quod vix sedatum satis est, potatis, scelus, | |
| quasi re bene gesta. Sy. sane nollem huc exitum. | 775 |
| Dromo Syrvs Demea | |
| Dr. Heus Syre, rogat te Ctesipho ut redeas. Sy. abi.— | |
| De. quid Ctesiphonem hic narrat? Sy. nil. De. eho carnufex, | |
| est Ctesipho intu'? Sy. non est. De. quor hic nominat? | |
| Sy. est aliu' quidam, parasitaster paullulus: | |
| nostin? De. iam scibo. Sy. quid agi'? quŏ abis? De. mitte me. | 780 |
| Sy. noli inquam. De. non manum abstines, mastigia? | |
| an tibi iam mavis cerebrum dispergam hic? Sy. abît.— | |
| edepol comissatorem haud sane commodum, | |
| praesertim Ctesiphoni! quid ego nunc agam? | |
| nisi, dum haec silescunt turbae, interea in angulum | 785 |
| aliquo abeam atque edormiscam hoc villi: sic agam. | |
| Micio Demea | |
| Mi. Parata a nobis sunt, ita ŭt dixi, Sostrata: | |
| ubi vis . . quisnam a me pepulit tam graviter fores? | |
| De. ei mihi! quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar? | |
| "o caelum, o terra, o maria Neptuni!" Mi. em tibi! | 790 |
| rescivit omnem rem: id nunc clamat: ilicet; | |
| paratae lites: succurrendumst. De. eccum adest | |
| communi' corruptela nostrum liberum. | |
| Mi. tandem reprime iracundiam atque ad te redi. | |
| De. repressi redii, mitto maledicta omnia: | 795 |
| rĕm ĭpsam putemu'. dictum hoc inter nos fuit | |
| (ex tĕ adeo ortumst) ne tu curares meum | |
| neve ego tuom? responde. Mi. factumst, non nego. | |
| De. quor nunc apud te potat? quor recipis meum? | |
| quor emis amicam, Micio? numqui minus | 800 |
| mihi idem ius aequomst esse? quid mecumst tibi? | |
| quando ego tuom non curo, ne cura meum. | |
| Mi. non aequom dici'. De. non? Mi. nam vetu' verbum hoc quidemst, | |
| communia esse amicorum inter se omnia. | |
| De. facete! nunc demum istaec nata oratiost? | 805 |
| Mi. ausculta paucis nisi molestumst, Demea. | |
| principio, si id te mordet, sumptum filii | |
| quem faciunt, quaeso hoc facito tecum cogites: | |
| tŭ ĭllos duo olim pro re tolerabas tua, | |
| quod sati' putabas tua bona ambobus fore, | 810 |
| et me tum uxorem credidisti scilicet | |
| ducturum. <³ea>³ndem illam rationem antiquam optine: | |
| conserva quaere parce, fac quam plurumum | |
| illis relinquas, gloriam tŭ ĭstam optine. | |
| mea, quae praeter spem evenere, utantur sine. | 815 |
| de summa nil decedet: quod hĭnc accesserit | |
| id de lucro putato esse omne. haec si voles | |
| in animo vere cogitare, Demea, | |
| et mihi et tibi et illis dempseris molestiam. | |
| De. mitto rem: consuetudinem amborum . . Mi. mane: | 820 |
| scio; istuc ibam. multa in homine, Demea, | |
| signa insunt ex quibu' coniectura facile fit, | |
| duo quŏm idem faciunt saepe, ut possis dicere | |
| "hoc licet inpune facere huic, illi non licet", | |
| non quo dissimili' res sit sed quŏ ĭs qui facit. | 825 |
| quaĕ ego inesse illis video, ut confidam fore | |
| ita ŭt volumu'. video [<³eo>³s] sapere intellegere, in loco | |
| vereri, inter se amare: scire est liberum | |
| ingenium atque animum: quovis illos tu die | |
| redducas. at enĭm metuas nĕ ăb re sint tamen | 830 |
| omissiores paullo. o noster Demea, | |
| ad omnia alia aetate sapimus rectius; | |
| solum unum hoc vitium adfert senectus hominibus: | |
| adtentiores sumus ad rem omnes quam sat est: | |
| quod ĭllos sat aetas acuet. De. ne nimium modo | 835 |
| bonae tuae istae nos rationes, Micio, | |
| et tuos iste animus aequo' subvortat. Mi. tace: | |
| non fiet. mitte iăm ĭstaec; da te hodie mihi: | |
| exporge frontem. De. scilicet ita tempu' fert: | |
| faciundumst. ceterum ego rus cras cum filio | 840 |
| cum primo luci ibo hinc. Mi. de nocte censeo: | |
| hodie modo hilarum te face. De. et ĭstam psaltriam | |
| una illuc mecum hinc abstraham. Mi. pugnaveris: | |
| eŏ pacto prorsum illi adligaris filium. | |
| modo facito ut illam serves. De. ego ĭstuc videro, | 845 |
| atque ibi favillae plena, fumi ac pollinis | |
| coquendo sit faxo et molendo; praeter haec | |
| meridie ipso faciam ut stipulam colligat: | |
| tăm ĕxcoctam reddam atque atram quam carbost. Mi. placet: | |
| nunc mihi videre sapere. atque equidem filium | 850 |
| tum, etiam si nolit, cogam ut cŭm ĭlla una cubet. | |
| De. derides? fortunatu's qui isto animo sies. | |
| ego sentio . . Mi. ah pergisne? De. iam iam desino. | |
| Mi. ĭ ĕrgo intro, et quoi r<³ei>³st <³ei>³ r<³ei>³ [hilarum] hunc sumamus diem. | |
| Demea | |
| Numquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit | 855 |
| quin res aetas usu' semper aliquid adportet novi, | |
| aliquid moneat: ut ĭlla quae te scisse credas nescias, | |
| et quae tibi putaris prima, in experiundo ut repudies. | |
| quod nunc mi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc | |
| iam decurso spatio omitto. id quăm ŏb rem? re ipsa repperi | 860 |
| facilitate nil esse homini meliu' neque clementia. | |
| id ĕsse verum ex mĕ ătque ex fratre quoivis facilest noscere. | |
| ill' s<³ua>³m semper egit vitam in otio, in conviviis, | |
| clemens placidu', nulli laedere os, adridere omnibus; | |
| sibi vixit, sibi sumptum fecit: omnes bene dicunt, amant. | 865 |
| ego ĭlle agresti' saevo' tristi' parcu' truculentus tenax | |
| duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! nati filii, | |
| alia cura. heia autem, dum studeo illis ut quam plurumum | |
| facerem, contrivi in quaerundo vitam atque aetatem meam: | |
| nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab eis fero, | 870 |
| odium; ille alter sine labore patria potitur commoda. | |
| illum amant, me fugitant; illi credunt consilia omnia, | |
| illum diligunt, apud illum sunt ambo, ego desertu' sum; | |
| illum ut vivat optant, meam autem mortem exspectant scilicet. | |
| ita eos meŏ labore eductos maxumo hic fecit suos | 875 |
| paullo sumptu: miseriam omnem ego capio, hic potitur gaudia. | |
| age age, nunciam experiamur contra ecquid ego possiem | |
| blande dicere aut benigne facere, quando hoc provocat. | |
| ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo: | |
| si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram. | 880 |
| deerit: id meă minime refert qui sum natu maxumus. | |
| Syrvs Demea | |
| Sy. Heus Demea, orat frater ne abeas longius. | |
| De. quis homo? o Syre noster, salve: quid fit? quid agitur? | |
| Sy. recte. De. optumest. (iam nunc haec tria primum addidi | |
| praeter naturam: "o noster, quid fit? quid agitur?") | 885 |
| servom haud inliberalem praebes te et tibi | |
| lubens bene faxim. Sy. gratiam habeo. De. atqui, Syre, | |
| hoc verumst et ĭpsa re experiere propediem. | |
| Geta Demea <Syrvs> | |
| Ge. Era, ego huc ad hos proviso quam mox virginem | |
| accersant. sed ĕccum Demeam. salvos sies. | 890 |
| De. o qui vocare? Ge. Geta. De. Geta, hominem maxumi | |
| preti te esse hodie iudicavi animo meo. | |
| năm ĭs mihi profectost servo' spectatus satis | |
| quoi dominu' curaest, ita uti tibi sensi, Geta, | |
| et tibi ob eam rem, siquid usus venerit, | 895 |
| lubens bene faxim. (meditor esse adfabilis, | |
| et bene procedit.) Ge. bonus es quŏm haĕc existumas. | |
| De. paullatim plebem primulum facio meam. | |
| Aeschinvs Demea Syrvs Geta | |
| Ae. Occidunt mequidem dum nimi' sanctas nuptias | |
| studĕnt facere: in adparando consumunt diem. | 900 |
| De. quid agitur, Aeschine? Ae. ehĕm, pater mi, tŭ hĭc eras? | |
| De. tuos hercle vero et animo et natura pater, | |
| qui tĕ amat plus quam hosce oculos. sed quor non domum | |
| uxorem accersi'? Ae. cupio; verum hoc mihi moraest, | |
| tibicina et hymenaeum qui cantent. De. eho | 905 |
| vin tu huic seni auscultare? Ae. quid? De. missa haec face, | |
| hymenaeum turbas lampadas tibicinas, | |
| atque hanc in horto maceriam iubĕ dirui | |
| quantum potest: hac transfer: unam fac domum; | |
| transduce et matrem et familiam omnem ad nos. Ae. placet, | 910 |
| pater lepidissime. De. (euge! iam lepidus vocor. | |
| fratri aedes fient perviae, turbam domum | |
| adducet, [et] sumptu amittet multa: quid mea? | |
| ego lepidus ineo gratiam. iubĕ nunciam | |
| dinumeret illi Babylo viginti minas.) | 915 |
| Syre, cessas ire ac facere? Sy. quid ago? De. dirue. | |
| tu ĭllas abi et transduce. Ge. di tibi, Demea, | |
| bene faciant, quom te video nostrae familiae | |
| tăm ĕx animo factum velle. De. dignos arbitror.— | |
| quid tŭ ais? Ae. sic opinor. De. multo rectiust | 920 |
| quăm ĭllam puerperam hac nunc duci per viam | |
| aegrotam. Ae. nil enĭm meliu' vidi, mi pater. | |
| De. sic soleo. sed ĕccum Micio egreditur foras. | |
| Micio Demea Aeschinvs | |
| Mi. Iubĕt frater? ubi is est? tu[n] iubes hoc, Demea? | |
| De. ego vero iubeo et hac re et aliis omnibus | 925 |
| quam maxume unam facere nos hanc familiam, | |
| colere adiuvare adiungere. Ae. ita quaeso, pater. | |
| Mi. haud aliter censeo. De. immo hercle ita nobis decet. | |
| primum hui(u)s uxorist mater. Mi. est. quid postea? | |
| De. proba et modesta. Mi. ita aiunt. De. natu grandior. | 930 |
| Mi. sciŏ. De. parere iamdiu haec per annos non potest; | |
| nec qui <³ea>³m respiciat quisquam est: solast. Mi. quăm hĭc rem agit? | |
| De. hanc te aequomst ducere, et te operam ut fiat dare. | |
| Mi. me ducere autem? De. te. Mi. me? De. tĕ ĭnquam. Mi. ineptis. De. si tu sis homo, | |
| hic faciat. Ae. mi pater! Mi. quid tŭ aŭtem huic, asine, auscultas? De. nil agis: | 935 |
| fieri aliter non potest. Mi. deliras. Ae. sine te exorem. mi pater. | |
| Mi. insanis: aufer. De. age, da veniam filio. Mi. satĭn sanus es? | |
| ego novo' maritus anno demum quinto et sexagensumo | |
| fiam atque anum decrepitam ducam? idne estis auctores mihi? | |
| Ae. fac<e>: promisi ego ĭllis. Mi. promisti autem? de te largitor, puer. | 940 |
| De. age, quid siquid te maius oret? Mi. quasi non hoc sit maxumum. | |
| De. da veniam. Ae. ne gravare. De. fac, promitte. Mi. non omittitis? | |
| Ae. non, nisi te exorem. Mi. vis est haec quidem. De. age prolixe, Micio. | |
| Mi. etsi hoc mihi pravom ineptum absurdum atque alienum a vita mea | |
| videtur, si vos tanto opere istuc volti', fiat. Ae. bene facis. | 945 |
| merito tĕ amo. De. verum . . (quid ego dicam, hoc quom confit quod volo?) | |
| Mi. quid nunc quod restat? De. Hegiō—est his cognatu' proxumus | |
| adfini' nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet. | |
| Mi. quid facere? De. agellist hic sub urbe paullum quod locitas foras: | |
| huic demu' qui fruatur. Mi. paullum id autemst? De. si multumst, tamen | 950 |
| faciundumst: pro patre huic est, bonus est, noster est; recte datur. | |
| postremo non meum illud verbum facio quod tu, Micio, | |
| bene et sapienter dixti dudum: "vitium commune omniumst | |
| quod nimium ad rĕm ĭn senecta adtenti sumus"? hanc maculam nos decet | |
| effugere. et dictumst vere et re ipsa fieri oportet. Mi. gaudeo. | 955 |
| quid ĭstic? dabitur quando quidem hic volt. Ae. mi pater! | |
| De. nunc tu germanu's pariter animo et corpore. | |
| (suo sibi gladio hunc iugulo.) | |
| Syrvs Demea Micio Aeschinvs | |
| Sy. Factumst quod iussisti, Demea. | |
| De. frugi homo's. ergo edepol hodie meă quidem sententia | |
| iudico Syrŭm fieri esse aequom liberum. Mi. istunc liberum? | 960 |
| quodnam ob factum? De. multa. Sy. o noster Demea, edepol vir bonu's. | |
| ego ĭstos vobis usque a pueris curavi ambo sedulo: | |
| docui monui bene praecepi semper quae potui omnia. | |
| De. res apparet. et quidĕm porro haec, opsonare cum fide, | |
| scortum adducere, adparare de die convivium: | 965 |
| non mediocris hominis haec sunt officia. Sy. o lepidum caput! | |
| De. postremo hodie in psaltria hac emunda hic adiutor fuit, | |
| hic curavit: prodesse aequomst: alii meliores erunt. | |
| denique hic volt fieri. Mi. vin tu hoc fieri? Ae. cupio. Mi. si quidem hoc | |
| volti': Syre, eho ăccede huc ad me: liber esto. Sy. bene facis. | 970 |
| omnibu' gratiam habeo et s<³eo>³rsum tibi praeterea, Demea. | |
| De. gaudeo. Ae. et ego. Sy. credo. utinam hoc perpetuom fiat gaudium, | |
| Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam! | |
| De. optumam quidĕm mulierem. Sy. et quidĕm t<³uo>³ nepoti hui(u)s filio | |
| hodie prima mammam dedit haec. De. hercle vero serio, | 975 |
| siquidem prima dedit, haud dubiumst quin emitti aequom siet. | |
| Mi. ob eam rem? De. ob eam. postremo a me argentum quantist sumito. | |
| Sy. di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant! | |
| Mi. Syre, processisti hodie pulchre. De. siquidem porro, Micio, | |
| tu t<³uo>³m officium facies atque huic aliquid paullum prae manu | 980 |
| dederis, unde utatur, reddet tibi cito. Mi. istoc vilius. | |
| De. frugi homost. Sy. reddam hercle; da modo. Ae. age, pater! Mi. post consulam. | |
| De. faciet. Sy. o vir optume! Ae. o pater mi festivissime! | |
| Mi. quid ĭstuc? quae res tam repente mores mutavit tuos? | |
| "quod prolubium? quaĕ ĭstaec subitast largitas?" De. dicam tibi: | 985 |
| ut id ŏstenderem, quod tĕ ĭsti facilem et festivom putant, | |
| id non fieri ex vera vita neque adeo ex aequo et bono, | |
| sed ĕx adsentando indulgendo et largiendo, Micio. | |
| nunc adeo si ob eam rem vobis mea vita invisa, Aeschine, est, | |
| quia non iusta iniusta, prorsus omnia omnino obsequor, | 990 |
| missa facio: effundite emite, facite quod vobis lubet. | |
| sed si [id] volti' potiu', quae vos propter adulescentiam | |
| minu' videti', magis inpense cupiti', consulitis parum, | |
| haec reprehendere et corrigere me et [ŏb]secundare in loco, | |
| ecce me qui id faciam vobis. Ae. tibi, pater, permittimus: | 995 |
| plus scis quid opu' factost. sed de fratre quid fiet? De. sino: | |
| habeat: in ĭstac finem faciat. Mi. istuc recte. Cantor. plaudite! |