| ACTVS IV | |
| Ctesipho Syrvs | |
| Ct. Ain patrem hinc abisse rus? Sy. iamdudum. Ct. dic sodes. Sy. apŭd villamst: | 517 |
| nunc quom maxume operis aliquid facere credo. Ct. utinam quidem! | |
| quod cum salute ei(u)s fiat, ita se defetigarit velim | |
| ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere. | 520 |
| Sy. ita fiat, et ĭstoc siqui potis est rectiūs. Ct. ita; nam hunc diem | |
| misere nimi' cupio, ut coepi, perpetuom in laetitia degere. | |
| et ĭllud rus nulla alia causa tam male odi nisi quia propest: | |
| quod si abesset longius, | |
| priu' nox oppressisset illi quam huc revorti posset iterum. | 525 |
| nunc ubi me illi[c] non videbit, iăm hŭc recurret, sat scio: | |
| rogitabit mĕ ubi fuerim: "ego hodie toto non vidi die." | |
| quid dicam? Sy. nilne in mentemst? Ct. numquam quicquam. Sy. tanto nequior. | |
| cliens amicus hospes nemost vobis? Ct. sunt: quid postea? | |
| Sy. hisce opera ut data sit? Ct. quae non data sit? non potest fieri. Sy. potest. | 530 |
| Ct. interdius; sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre? | |
| Sy. vah quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari! | |
| quin tu otiosus esto: ego illi(u)s sensum pulchre calleo. | |
| quom fervit maxume, tam placidum quăm ovem reddo. Ct. quomodo? | |
| Sy. laudarier te audit lubenter: facio te apud illum deum; | 535 |
| virtutes narro. Ct. meăs? Sy. tuas: homini ilico lacrumae cadunt | |
| quasi puero gaudio. em tibi autem! Ct. quidnamst? Sy. lupus in fabula. | |
| Ct. pater est? Sy. ipsust. Ct. Syre, quid agimu'? Sy. fuge modo intro; ego videro. | |
| Ct. siquid rogabit, nusquam tu me: audistin? Sy. potin ut desinas? | |
| Demea Ctesipho Syrvs | |
| De. Nĕ ego homŏ sum infelix: primum fratrem nusquam invenio gentium; | 540 |
| praeterea autem, dŭm ĭllum quaero, a villa mercennarium | |
| vidi: is filium negat esse rure. nec quid agam scio. | |
| Ct. Syre. Sy. quid est? Ct. men quaerit? Sy. verum. Ct. perii. Sy. quin tu animo bono es. | |
| De. quid hŏc, malum, infelicitatis? nequeo sati' decernere; | |
| nisi me credo huic esse natum r<³ei>³, ferundis miseriis. | 545 |
| primu' sentio mala nostra, primu' rescisco omnia, | |
| primu' porro obnuntio, aegre solu' siquid fit fero. | |
| Sy. rideo hunc: primum <³ai>³t se scire: is solu' nescit omnia. | |
| De. nunc redeo, si forte frater redierit viso. Ct. Syre, | |
| obsecro vidĕ nĕ ĭlle huc prorsu' se inruat. Sy. etiam taces? | 550 |
| ego cavebo. Ct. numquam hercle ego hodie istuc committam tibi; | |
| nam me iăm ĭn cellam aliquam cŭm ĭlla concludam: id tutissimumst. | |
| Sy. age, tamen ego hŭnc amovebo.— De. sed ĕccum sceleratum Syrum. | |
| Sy. non hercle hic qui volt durare quisquam, si sic fit, potest. | |
| scire equidem volŏ quot mihi sint domini: quaĕ haĕc est miseria? | 555 |
| De. quid ĭlle gannit? quid volt? quid ais, bone vir? est frater domi? | |
| Sy. quid, malum, "bone vir" mihi narras? equidem perii. De. quid tibist? | |
| Sy. rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam | |
| usque occidit. De. hem quid narras? Sy. em vide ŭt discidit labrum. | |
| De. quăm ŏb rem? Sy. mĕ ĭnpulsore hanc emptam esse <³ai>³t. De. non tu <³eu>³m rus hinc modo | 560 |
| produxe <³ai>³bas? Sy. factum; verum venit post insaniens: | |
| nil pepercit. non puduisse verberare hominem senem! | |
| quem ego modŏ puerum tantillum in manibu' gestavi meis. | |
| De. laudo: Ctesipho, patrissas: abĭ, virum te iudico. | |
| Sy. laudas? nĕ ĭlle continebit posthac, si sapiet, manus. | 565 |
| De. fortiter! Sy. perquam, quia miseram mulierem et me servolum, | |
| qui referire non audebam, vicit: hui perfortiter. | |
| De. non potuit melius. idĕm quod ego sentit tĕ ĕsse huic r<³ei>³ caput. | |
| sed ĕstne frater intu'? Sy. non est. De. ubi ĭllum inveniam cogito. | |
| Sy. scio ubi sit, verum hodie numquam monstrabo. De. hem quid ais? Sy. ita. | 570 |
| De. dimminuetur tibi quidem iam cerebrum. Sy. at nomen nescio | |
| illi(u)s homini', sed locum novi ubi sit. De. dic ergo locum. | |
| Sy. nostin porticum apŭd macellum hanc d<³eo>³rsum? De. quidni noverim? | |
| Sy. praeterito hac recta platea sursŭm: ubi eŏ veneris, | |
| clivo' d<³eo>³rsum vorsum est: hac te praecipitato. postea | 575 |
| est ad hanc manum sacellum: ibi angiportum propter est. | |
| De. quodnam? Sy. illi[c] ubi etiam caprificu' magna est. De. novi. Sy. hac pergito. | |
| De. id quidem angiportum non est pervium. Sy. verum hercle. vah | |
| censen hominem me esse? erravi: in porticum rursum redi: | |
| sane hac multo propius ibis et minŏr est erratio. | 580 |
| scin Cratini hui(u)s ditis aedis? De. scio. Sy. ubi eas praeterieris, | |
| ad sinistram hac recta platea, ubi ad Dianae veneris, | |
| ito ad dextram; priu' quam ad portam venias, apud ipsum lacum | |
| est pistrilla et exadvorsum fabrica: ibist. De. quid ibĭ facit? | |
| Sy. lectulos—in sole—ilignis pedibu' faciundos dedit. | 585 |
| De. ubi poteti' vos: bene sane. sed cesso ad eum pergere?— | |
| Sy. i sane: ego te exercebo hodie, ut dignus es, silicernium. | |
| Aeschinus odiose cessat: prandium corrumpitur; | |
| Ctesipho autem in amorest totus. ego iam prospiciam mihi: | |
| nam iăm abibo atque unum quicquid, quod quidem erĭt bellissimum, | 590 |
| carpam et cyathos sorbilans paullatim hunc producam diem. | |
| Micio Hegio | |
| Mi. Ego in hac re nil reperio quăm ŏb rem lauder tanto opere, Hegio: | |
| m<³eu>³m officium facio, quod peccatum a nobis ortumst corrigo. | |
| nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant, | |
| sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules, | 595 |
| et ultro accusant. id quia non est a me factum agi' gratias? | |
| He. ah minime: numquam te aliter atque es in animum induxi meum. | |
| sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis eăs, Micio, | |
| atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri: | |
| suspicionem hanc propter fratrem ei(u)s esse et illam psaltriam. | 600 |
| Mi. si ita aequom censes aut si ita opus est facto, eamu'. He. bene facis: | |
| năm et illi<c> animum iam relevabi', quae dolore ac miseria | |
| tabescit, et t<³uo>³ officio fueri' functu'. sed si aliter putas, | |
| egomet narrabo quae mihi dixti. Mi. immo ego ibo. He. bene facis. | |
| omnes, quibu' res sunt minu' secundae, mage sunt nescioquo modo | 605 |
| suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis; | |
| propter suam inpotentiam se semper credunt claudier. | |
| quapropter tĕ ĭpsum purgare ipsi coram placabilius est. | |
| Mi. et recte et verum dici'. He. sequere me ergo hac intro. Mi. maxume. | |
| Aeschinvs | |
| Discrucior animi: | 610 |
| hocin de inproviso mali mihi obicĭ tantum | 610a |
| ut neque quid me faciam nec quid agam certu' siem! | 611 |
| membra metu debilia sunt; animu' timore obstipuit; | |
| pectore consistere nil consilĭ quit. | |
| vah | 613a |
| quo modo mĕ ĕx hac expediam turba? | 614 |
| tanta nunc suspiciŏ de me incidit neque ea inmerito: | 615 |
| Sostrata credit mihi me psaltriam hănc emisse; id anus mi indicium fecit. | 616-17 |
| năm ut hĭnc forte ad obstetricem erat missa, ubi vidi, ilico | 618 |
| accedo, rogito Pamphilā quid agat, iam partus adsiet, | |
| <³eo>³n obstetricem accersat. illa exclamat "abi abi iam, Aeschine, | 620 |
| sati' diŭ dedisti verba, sat adhuc tua nos frustratast fides." | |
| "hem quid ĭstuc obsecro" inquam "est?" "valeas, habeas illam quae placet." | |
| sensi ilico id ĭllas suspicari, sed me reprehendi tamen | |
| nequid de fratre garrulae illi dicerem ac fieret palam. | |
| nunc quid faciam? dicam fratris esse hanc? quod minimest opus | 625 |
| usquam ecferri. ac mitto: fieri potis est ut nequa exeat: | |
| ipsum id metuo ut credant. tot concurrunt veri similia: | |
| egomet rapui ipse, egomet solvi argentum, ad mĕ ăbductast domum. | |
| haec adeo meă culpa fateor fieri: non me hanc rem patri, | |
| utut erat gesta, indicasse. exorassem ut eam ducerem. | 630 |
| cessatum usque adhuc est: iam porro, Aeschine, expergiscere! | |
| nunc hoc primumst: ad ĭllas ibo ut purgem me; accedam ad fores. | |
| perii! horresco semper ubi pultare hasce occipio miser. | |
| heus heus Aeschinus ego sum: aperite aliquis actutum ostium. | |
| prodit nescioquis: concedam huc. | 635 |
| Micio Aeschinvs | |
| Mi. Ita uti dixi, Sostrata, | |
| facite; ego Aeschinum conveniam, ut quomodo acta haec sunt sciat. | |
| sed quis ostium hic pultavit? Ae. pater hercle est: perii. Mi. Aeschine, | |
| Ae. quid huĭc hic negotist? Mi. tune has pepulisti fores? | |
| (tacĕt. quor non ludo hunc aliquantisper? melius est, | |
| quandoquidem hoc numquam mihi ĭpse voluit credere.) | 640 |
| nil mihi respondes? Ae. non equidem istas, quod sciam. | |
| Mi. ita? nam mirabar quid hĭc negoti esset tibi. | |
| (erubuit: salva res est.) Ae. dic sodes, pater, | |
| tibi vero quid ĭstic est rei? Mi. nil mihi quidem. | |
| amicu' quidam me a foro abduxit modo | 645 |
| huc—advocatum sibi. Ae. quid? Mi. ego dicam tibi: | |
| habitant hic quaedam mulieres pauperculae; | |
| ut opinor, <³ea>³s non nosse te, et certo scio, | |
| neque enĭm diu huc migrarunt. Ae. quid tum postea? | |
| Mi. virgo est cum matre. Ae. perge. Mi. haec virgo orbast patre; | 650 |
| hic meus amicus illi genere est proxumus: | |
| huic leges cogunt nubere hanc. Ae. perii! Mi. quid est? | |
| Ae. nil: recte: perge. Mi. is venit ut secum avehat, | |
| nam habitat Mileti. Ae. hem virginem ut secum avehat? | |
| Mi. sic est. Ae. Miletum usque obsecro? Mi. ita. Ae. animo malest. | 655 |
| quid ĭpsae? quid aiunt? Mi. quid ĭllas censes? nil enim. | |
| commenta mater est esse ex alio viro | |
| nescioquo puerum natum, neque eum nominat; | |
| priorem esse illum, non oportere huic dari. | |
| Ae. eho nonne haec iusta tibi videntur postea? | 660 |
| Mi. non. Ae. obsecro non? an ĭllam hinc abducet, pater? | |
| Mi. quid ĭllam nĭ ăbducat? Ae. factum a vobis duriter | |
| inmisericorditerque atque etiam, si est, pater, | |
| dicendum magis aperte, inliberaliter. | |
| Mi. quăm ŏb rem? Ae. rogas me? quid ĭlli tandem creditis | 665 |
| fore animi misero quĭ ĭllam consuevit prior, | |
| qui infelix haud scio an ĭllam misere nunc amet, | |
| quom hanc sibi videbit praesens praesenti eripi, | |
| abduci ab oculis? facinus indignum, pater! | |
| Mi. qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit? | 670 |
| quoi quando nupsit? auctor his rebus quis est? | |
| quor duxit alienam? Ae. an sedere oportuit | |
| domĭ virginem tam grandem dum cognatus huc | |
| illim veniret exspectantem? haec, mi pater, | |
| te dicere aequom fuit et id defendere. | 675 |
| Mi. ridiculum! advorsumne illum causam dicerem | |
| quoi veneram advocatu'? sed quid ĭsta, Aeschine, | |
| nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. quid est? | |
| quid lacrumas? Ae. pater, obsecro, ausculta. Mi. Aeschine, audivi omnia | |
| et scio; nam tĕ amo, quo mage quaĕ agi' curae sunt mihi. | 680 |
| Ae. ita velim me promerentem ames dum vivas, mi pater, | |
| ut me hoc delictum admisisse in me, id mihi vehementer dolet | |
| et me tuĭ pudet. Mi. credo hercle, nam ingenium novi tuom | |
| liberale; sed vereor ne indiligens nimium sies. | |
| in qua civitate tandem te arbitrare vivere? | 685 |
| virginem vitiasti quam te non ius fuerat tangere. | |
| iăm ĭd peccatum primum sane magnum, at humanum tamen: | |
| fecere alii saepe item boni. at postquam id ĕvenit, cedo | |
| numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi | |
| quid fieret, qua fieret? si te mi ipsum puduit proloqui, | 690 |
| qua resciscerem? haec dum dubitas, menses abierunt decem. | |
| prodidisti te et ĭllam miseram et gnatum, quod quidem ĭn te fuit. | |
| quid? credebas dormienti haec tibi confecturos deos? | |
| et ĭllam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum? | |
| nolim ceterarum rerum te socordem <³eo>³dem modo. | 695 |
| bono animo es, duces uxorem. Ae. hem. Mi. bono animo es inquam. Ae. pater, | |
| obsecro, nunc ludi' tu mē? Mi. ego te? quăm ŏb rem? Ae. nescio: | |
| quia tam misere hoc esse cupio verum, eo vereor magis. | |
| Mi. abĭ domum ac d<³eo>³s conprecare ut uxorem accersas: abi. | |
| Ae. quid? iăm ŭxorem? Mi. iam. Ae. iam? Mi. iam quantum potest. Ae. di me, pater, | 700 |
| omnes oderint ni mage te quam oculos nunc ego amo meos. | |
| Mi. quid? quam illam? Ae. aeque. Mi. perbenigne. Ae. quid? ĭlle ubist Milesius? | |
| Mi. periit abiit navem escendit. sed quor cessas? Ae. abĭ, pater, | |
| tu potius d<³eo>³s conprecare; nam tibi <³eo>³s certo scio, | |
| quo vir melior multo es quăm ego, obtemperaturos magis. | 705 |
| Mi. ego eo intro ut quae opu' sunt parentur: tu fac ŭt dixi, si sapis.— | |
| Ae. quid hŏc est negoti? hoc est patrem esse aut hoc est filium esse? | |
| si frater aut sodalis esset, qui mage morem gereret? | |
| hic non amandus, hicine non gestandus in sinust? hem. | |
| itaque adeo magnam mi iniicit s<³ua>³ commoditate curam | 710 |
| nĕ ĭnprudens forte faciam quod nolit: sciens cavebo. | |
| sed cesso ire intro, ne morae m<³ei>³s nuptiis egomet siem? | |
| Demea | |
| De. Defessu' sum ambulando: ut, Syre, te cum tua | |
| monstratione magnu' perdat Iuppiter! | |
| perreptavi usque omne oppidum: ad portam, ad lacum, | 715 |
| quo non? neque ĭlli fabrica ulla erat nec fratrem homo | |
| vidisse se aibat quisquam. nunc vero domi | |
| certum obsidere est usque donec redierit. | |
| Micio Demea | |
| Mi. Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram. | |
| De. sed ĕccum ipsum. te iamdudum quaero, Micio. | 720 |
| Mi. quidnam? De. fero alia flagitia ad te ingentia | |
| boni illi(u)s adulescentis. Mi. ecce autem! De. nova, | |
| capitalia. Mi. ohe iam. De. ah nescis qui vir sit. Mi. scio. | |
| De. ah stulte, tu de psaltria me somnias | |
| agere: hoc peccatum in virginemst civem. Mi. scio. | 725 |
| De. oho scis et patere? Mi. quidni patiar? De. dic mihi, | |
| non clamas? non insanis? Mi. non: malim quidem . . | |
| De. puĕr natust. Mi. di bene vortant! De. virgo nil habet. | |
| Mi. audivi. De. et ducenda indotatast. Mi. scilicet. | |
| De. quid nunc futurumst? Mi. id enĭm quod res ipsa fert: | 730 |
| illinc huc transferetur virgo. De. o Iuppiter, | |
| istocin pacto oportet? Mi. quid faciam amplius? | |
| De. quid facias? si non ipsa re tibi ĭstuc dolet, | |
| simulare certe est homini'. Mi. quin iam virginem | |
| despondi; res compositast; fiunt nuptiae; | 735 |
| dempsi metum omnem: haec mage sunt homini'. De. ceterum | |
| placet tibi factum, Micio? Mi. non, si queam | |
| mutare. nunc quom non queo, animo aequo fero. | |
| ita vitast hominum quasi quom ludas tesseris: | |
| si illud quod maxume opus est iactu non cadit, | 740 |
| illud quod cecidit forte, id arte ut corrigas. | |
| De. corrector! nemp' tua arte viginti minae | |
| pro psaltria periere: quae quantum potest | |
| aliquo abiciundast, si non pretio at gratiis. | |
| Mi. neque est neque illam sane studeo vendere. | 745 |
| De. quid igitur facies? Mi. domi erit. De. pro divom fidem! | |
| meretrix et materfamilias una in domo? | |
| Mi. quor non? De. sanum te credis esse? Mi. equidem arbitror. | |
| De. ita me dĭ ament, ut video tuam ego ineptiam, | |
| facturum credo ut habeas quicum cantites. | 750 |
| Mi. quor non? De. et nova nupta eadem haec discet? Mi. scilicet. | |
| De. tŭ ĭnter eas restim ductans saltabis? Mi. probe. | |
| De. probe? Mi. et tu nobiscum una, si opu' sit. De. ei mihi! | |
| non te haec pudent? Mi. iam vero omitte, Demea, | |
| tuam istanc iracundiam atque ita uti decet | 755 |
| hilarum ac lubentem fac te gnati in nuptiis. | |
| ego hos convenio, post huc redeo.— De. o Iuppiter, | |
| hancin vitam! hoscin mores! hanc dementiam! | |
| uxor sine dote veniet; intu' psaltriast; | |
| domu' sumptuosa; adulescens luxu perditus; | 760 |
| senex delirans. ipsa si cupiat Salus, | |
| servare prorsu' non potest hanc familiam. |