| ACTVS III | |
| Sostrata Canthara | |
| So. Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet? Ca. quid fiet, rogas? | 288 |
| recte edepol spero. modo dolores, mea tu, occipiunt primulum: | |
| iam nunc times, quasi numquam adfueris, numquam tute pepereris? | 290 |
| So. miseram me, neminem habeo (solae sumu'; Geta autem hic non adest) | |
| nec quem ad obstetricem mittam, nec qui accersat Aeschinum. | |
| Ca. pol is quidem iăm hĭc aderit; nam numquam unum intermittit diem | |
| quin semper veniat. So. solu' m<³ea>³rum miseriarumst remedium. | |
| Ca. e re nata meliu' fieri haud potuit quam factumst, era, | 295 |
| quando vitium oblatumst, quod ad illum attinet potissimum, | |
| talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia. | |
| So. ita pol est ut dici': salvo' nobis d<³eo>³s quaeso ut siet. | |
| Geta Sostrata Canthara | |
| Ge. Nunc illud est quom, si omnia omnes sua consilia conferant | |
| atque huic malo salutem quaerant, auxili nil adferant, | 300 |
| quod mihique eraeque filiaeque erilist. vae misero mihi! | |
| tot res repente circumvallant se unde emergi non potest: | |
| vis egestas iniustitia solitudo infamia. | |
| hoccin saeclum! o scelera, o genera sacrilega, ŏ hominem inpium! | |
| So. me miseram, quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam? | 305 |
| Ge. quem neque fides neque iusiurandum neque ĭllum misericordia | |
| repressit neque reflexit neque quod partus instabat prope | |
| quoi miserae indigne per vim vitium obtulerat. So. non intellego | |
| satius quae loquitur. Ca. propius obsecro accedamu', Sostrata. Ge. ah | |
| me miserum, vix sum compos animi, ita ardeo iracundia. | 310 |
| nil est quod malim quăm ĭllam totam familiam darĭ mi obviam, | |
| ut ego iram hanc in eos evomam omnem, dum aegritudo haec est recens. | |
| satis mihi id habeam supplici dŭm illos ulciscar modo. | |
| seni animam primum exstinguerem ipsi quĭ ĭllud produxit scelus; | |
| tum autem Syrum inpulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis! | 315 |
| sublime[m] medium primum arriperem et capite in terra statuerem, | |
| ut cerebro dispergat viam; | |
| adulescenti ipsi eriperem oculos, post haec praecipitem darem; | |
| ceteros—ruerem agerem raperem tunderem et prosternerem. | |
| sed cesso eram hoc malo inpertiri propere? So. revocemus: Geta. Ge. hem | 320 |
| quisqui's, sine me. So. ego sum Sostrata. Ge. ubi east? tĕ ĭpsam quaerito. | |
| <So.> tĕ ĕxspecto; oppido opportune te obtulisti mi obviam. | |
| <Ge.> era . . So. quid est? quid trepidas? Ge. ei mihi! Ca. quid festinas, mi Geta? | |
| animam recipe. Ge. prorsu' . . So. quid ĭstuc "prorsus" ergost? Ge. periimus; | |
| actumst. So. eloquere obsecro te quid sit. Ge. iam . . So. quid "iam," Geta? | 325 |
| Ge. Aeschinus . . So. quid is ergo? Ge. alienus est ab nostra familia. So. hem | |
| perii. quare? Ge. amare occepit aliam. So. vae miserae mihi! | |
| Ge. neque id ŏcculte fert, ab lenone ipsus eripuit palam. | |
| So. satin hoc certumst? Ge. certum; hisce oculis egomet vidi, Sostrata. So. ah | |
| me miseram! quid iam credas aut quoi credas? nostrumne Aeschinum, | 330 |
| nostram vitam omnium, in quo nostrae spes opesque omnes sitae | |
| erant? qui sine hac iurabat se unum numquam victurum diem? | |
| qui se in sui gremio positurum puerum dicebat patris, | |
| ita obsecraturum ut liceret hanc sibi ŭxorem ducere? | |
| Ge. era, lacrumas mitte ac potiu' quod ad hanc rem opus est porro prospice: | 335 |
| patiamurne an narremu' quoipiam? Ca. au au, mĭ homo, sanun es? | |
| an hŏc proferendum tibi videtur esse? Ge. miquidem non placet. | |
| iam primum illum alieno animo a nobis esse res ipsa indicat. | |
| nunc si hoc palam proferimus ille infitias ibit, sat scio: | |
| tua fama et gnatae vita in dubium veniet. tum si maxume | 340 |
| fateatur, quŏm amat aliam, non est utile hanc illi dari. | |
| quapropter quoquo pacto tacitost opus. So. ah minime gentium: | |
| non faciam. Ge. quid ages? So. proferam. Ca. hem, mea Sostrata, vidĕ quam rem agis. | |
| So. peiore res loco non potis est esse quam in quo nunc sitast. | |
| primum indotatast; tum praeterea, quae secunda <³ei>³ dos erat, | 345 |
| periit: pro virgini darĭ nuptum non potest. hoc relicuomst: | |
| si infitias ibit, testi' mecum est anulus quem miserat. | |
| postremo, quando ego consciā mihi sum a me culpam esse hanc procul | |
| neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta, | |
| experiar. Ge. quid ĭstic? cedo ut meliu' dicas. So. tu, quantum potes<t>, | 350 |
| abi ătque Hegioni cognato huiu' rem enarrato omnem ordine; | |
| năm ĭs nostro Simulo f<³ui>³t summus et nos coluit maxume. | |
| Ge. năm hĕrcle aliu' nemo respiciet nos. So. propera tu, mea Canthara, | |
| curre, obstetricem accerse, ut quom opu' sit ne in mora nobis siet. | |
| Demea Syrvs Dromo | |
| De. Disperii! Ctesiphonem audivi filium | 355 |
| una fuisse in raptione cum Aeschino. | |
| id misero restat mihi mali si illum potest, | |
| quĭ aliquoi r<³ei>³st, etiam eum ăd nequitiem adducere. | |
| ubi ego ĭllum quaeram? credo abductum in ganeum | |
| aliquo: persuasit ille inpuru', sat scio. | 360 |
| sed ĕccum Syrum ire video: hinc scibo iam ubi siet. | |
| atque hercle hic de grege illost: si me senserit | |
| <³eu>³m quaeritare, numquam dicet carnufex. | |
| non ostendam id me velle. Sy. omnem rem modo seni | |
| quo pacto haberet enarramus ordine: | 365 |
| nil quicquam vidi laetius. De. pro Iuppiter, | |
| hominis stultitiam! Sy. conlaudavit filium; | |
| mihi, qui id dedissem consilium, egit gratias. | |
| De. disrumpor! Sy. argentum adnumeravit ilico; | |
| dedit praeterea in sumptum dimidium minae; | 370 |
| id distributum sane est ex sententia. De. em | |
| huic mandes siquid recte curatum velis! | |
| Sy. ehĕm Demea, haud aspexeram te. quid agitur? | |
| De. quid agatur? vostram nequeo mirari satis | |
| rationem. Sy. est hercle inepta, ne dicam dolo, atque | 375 |
| absurda. piscis ceteros purga, Dromo; | |
| gongrum istum maxumum in aqua sinito ludere | |
| tantisper: ubi ego venero, exossabitur; | |
| priu' nolo. De. haecin flagitia! Sy. miquidem non placent | |
| et clamo saepe. salsamenta haec, Stephanio, | 380 |
| fac macerentur pulchre. De. di vostram fidem, | |
| utrum studione id sibi habet an laudi putat | |
| fore si perdiderit gnatum? vae misero mihi! | |
| videre videor iam diem illum quom hinc egens | |
| profugiet aliquo militatum. Sy. o Demea, | 385 |
| istuc est sapere, non quod ante pedes modost | |
| videre sed etiam illa quae futura sunt | |
| prospicere. De. quid? ĭstaec iam penes vos psaltriast? | |
| Sy. ellam intus. De. eho ăn domist habituru'? Sy. credo, ut est | |
| dementia. De. haecin fieri! Sy. inepta lenitas | 390 |
| patris et facilitas prava. De. fratri' me quidem | |
| pudet pigetque. Sy. nimium inter vos, Demea, ac | |
| (non quia ades praesens dico hoc) pernimium interest. | |
| tu quantu' quantu's nil nisi sapientia es, | |
| ill' somnium. sineres vero illum tu tuom | 395 |
| facere haec? De. sinerem illum? aut non sex totis mensibus | |
| prius olfecissem quăm ĭlle quicquam coeperet? | |
| Sy. vigilantiam t<³ua>³m tu mihi narras? De. sic siet | |
| modo ŭt nunc est quaeso. Sy. ut quisque suŏm volt esse itast. | |
| De. quid eum? vidistin hodie? Sy. t<³uo>³mne filium? | 400 |
| (abigam hunc rus.) iamdudum aliquid ruri agere arbitror. | |
| De. satĭn scis ibi esse? Sy. oh qui egomet produxi. De. optumest: | |
| metui ne haereret hic. Sy. atque iratum admodum. | |
| De. quid autem? Sy. adortust iurgio fratrem apŭd forum | |
| de psaltria ista[c]. De. ain vero? Sy. vah nil reticuit. | 405 |
| năm ŭt numerabatur forte argentum, intervenit | |
| homŏ de inproviso: coepit clamare "[o] Aeschine, | |
| haecin flagitia facere te! haec te admittere | |
| indigna genere nostro!" De. oh lacrumo gaudio! | |
| Sy. "non tu hoc argentum perdi' sed vitam tuam." | 410 |
| De. salvos sit! spero, est simili' maiorum suom. Sy. hui! | |
| De. Syre, praeceptorum plenust istorum ille. Sy. phy! | |
| domi habuit unde disceret. De. fit sedulo: | |
| nil praetermitto; consuefacio; denique | |
| inspicere, tamquam in speculum, in vitas omnium | 415 |
| iubeo atque ex aliis sumere exemplum sibi: | |
| "hoc facito." Sy. recte sane. De. "hoc fugito." Sy. callide. | |
| De. "hoc laudist." Sy. istaec res est. De. "hoc vitio datur." | |
| Sy. probissime. De. porro autem . . Sy. non hercle otiumst | |
| nunc mi auscultandi. piscis ex sententia | 420 |
| nactus sum: î mihi ne corrumpantur cautiost. | |
| nam id nobis tam flagitiumst quam illa, Demea, | |
| non facere vobis quae modo dixti; et quod queo | |
| conservis ad eundem istunc praecipio modum: | |
| "hoc salsumst, hoc adustumst, hoc lautumst parum; | 425 |
| illud recte: iterum sic memento." sedulo | |
| moneo quae possum pro mea sapientia: | |
| postremo, tamquam in speculum, in patinas, Demea, | |
| inspicere iubeo et moneo quid facto usu' sit. | |
| inepta haec esse nos quae facimus sentio; | 430 |
| verum quid facias? ut homost ita morem geras. | |
| numquid vis? De. mentem vobis meliorem dari. | |
| Sy. tu rus hinc ibi'? De. recta. Sy. nam quid tu hic agas, | |
| ubi siquid bene praecipias nemo obtemperat?— | |
| Demea | |
| ego vero hinc abeo, quando is quam ob rem huc veneram | 435 |
| rus abiit: illum curo unum, ille ad me attinet: | |
| quando ita volt frater, de istoc ipse viderit. | |
| sed quis ĭllic est procul quem video? estne Hegio | |
| tribuli' noster? si sati' cerno is hĕrclest. vaha | |
| homo amicu' nobis iam inde a puero (o di boni, | 440 |
| nĕ ĭlliu' modĭ iam magna nobis civium | |
| paenuriast), homo ăntiqua virtute ac fide! | |
| haud cito mali quid ortum ex hoc sit publice. | |
| quam gaudeo! ubi etiam huiu' generi' reliquias | |
| restare video, [v]ah vivere etiam nunc lubet. | 445 |
| opperiar hominem hic ut salutem et conloquar. | |
| Hegio Demea Geta (Pamphila) | |
| He. Pro dĭ ĭnmortales, facinus indignum, Geta! | |
| quid narras! Ge. sic est factum. He. ex illan familia | |
| tăm ĭnliberale facinus esse ortum! [o] Aeschine, | |
| pol haud paternum istuc dedisti. De. vidĕlicet | 450 |
| de psaltria hac audivit: id ĭlli nunc dolet | |
| alieno, pater is nihili pendit. ei mihi! | |
| utinam hic prope adesset alicubi atque audiret haec! | |
| He. nisi facient quaĕ ĭllos aequomst, haud sic auferent. | |
| Ge. in te spes omnis, Hegio, nobis sitast: | 455 |
| te solum habemu', tŭ ĕs patronu', tu pater: | |
| ille tibi moriens nos commendavit senex: | |
| si deseris tu periimus. He. cavĕ dixeris: | |
| neque faciam neque me sati' pie posse arbitror. | |
| De. adibo. salvere Hegionem plurumum | 460 |
| iubeo. He. oh te quaerebam ipsum: salve, Demea. | |
| De. quid autem? He. maior filius tuos Aeschinus, | |
| quem fratri adoptandum dedisti, neque boni | |
| neque liberalis functus officiumst viri. | |
| De. quid ĭstuc est? He. nostrum amicum noras Simulum atque | 465 |
| aequalem. De. quidni? He. filiam eius virginem | |
| vitiavit. De. hem. He. manĕ: nondum audisti, Demea, | |
| quod est gravissimum. De. an quid est etiam amplius? | |
| He. vero amplius; nam hoc quidĕm ferundum aliquo modost: | |
| persuasit nox amor vinum adulescentia: | 470 |
| humanumst. ubi scit factum, ad matrem virginis | |
| venit ipsus ultro lacrumans orans obsecrans | |
| fidem dans, iurans sĕ ĭllam ducturum domum. | |
| ignotumst tacitumst creditumst. virgo ex eo | |
| compressu gravida factast (mensi' [hic] decumus est); | 475 |
| ill' bonu' vir nobis psaltriam, si dis placet, | |
| paravit quicum vivat, illam deserit. | |
| De. pro certo tŭ ĭstaec dici'? He. mater virginis | |
| in mediost, ipsa virgo, res ipsa, hic Geta | |
| praeterea, ut captus[es]t servolorum, non malus | 480 |
| neque iners: alit illas, solus omnem familiam | |
| sustentat: hunc abduce vinci, quaere rem. | |
| Ge. immo hercle extorque, nisi ita factumst, Demea. | |
| postremo non negabit: coram ipsum cedo. | |
| De. pudet: nec quid agam nec quid huic respondeam | 485 |
| scio. Pa. {⁴¹intus}⁴¹ miseram me, differor doloribus! | |
| Iuno Lucina, fer opem! serva me obsecro! He. hem | |
| numnam illa quaeso parturit? Ge. certe, Hegio. He. em | |
| illaec fidem nunc vostram inplorat, Demea: | |
| quod vos vis cogit id voluntate impetret. | 490 |
| haec primum ut fiant d<³eo>³s quaeso ut vobis decet. | |
| sin aliter animu' voster est, ego, Demea, | |
| summa vi defendam hanc atque illum mortuom. | |
| cognatu' mihi erat: una a pueris parvolis | |
| sumus educ[a]ti; una semper militiae et domi | 495 |
| fuimus; paupertatem una pertulimus gravem. | |
| quapropter nitar faciam experiar, denique | |
| animam relinquam potiu' quăm ĭllas deseram. | |
| quid mihi respondes? De. fratrem conveniam, Hegio; | |
| is quod mi de hac re dederit consilium id sequar. | 499a |
| He. sed, Demea, hoc tu facito cum animo cogites: | 500 |
| quam vos facillime agiti', quam estis maxume | |
| potentes dites fortunati nobiles, | |
| tam maxume vos aequo animo aequa noscere | |
| oportet, si vos volti' perhiberi probos. | |
| De. redito: fient quae fieri aequomst omnia. | 505 |
| He. decet te facere. Geta, duc me intro ad Sostratam.— | |
| De. non mĕ ĭndicente haec fiunt: utinam hic sit modo | |
| defunctum! verum nimia illaec licentia | |
| profecto evadit in aliquod magnum malum. | |
| ibo ac requiram fratrem ut in eum haec evomam. | 510 |
| Hegio | |
| Bono animo fac sis, Sostrata, et ĭstam quod potes | |
| fac consolere. ego Micionem, si apŭd forumst, | |
| conveniam atque ut res gestast narrabo ordine: | |
| sĭ est facturus ut sit officium suom, | |
| faciat; sin aliter de hac re est ei(u)s sententia, | 515 |
| respondeat mi, ut quid agam quam primum sciam. |