| ACTVS II | |
| Sannio Aeschinvs Parmeno (Bacchis) | |
| Sa. Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium, | 155 |
| subvenite inopi. Ae. otiose: nunciam ilico hic consiste. | |
| quid respectas? nil periclist: numquam dum ego adero hic te tanget. | |
| Sa. ego ĭstam invitis omnibus. | |
| Ae. quamquamst scelestu' non committet hodie umquam iterum ut vapulet. | |
| Sa. Aeschine, audi ne te ignarum f<³ui>³sse dicas m<³eo>³rum morum: | 160 |
| leno ego sum. Ae. scio. Sa. at ita ut usquam f<³ui>³t fide quisquam optuma. | |
| tu quod te posteriu' purges hanc iniuriam mi nolle | |
| factam esse, hui(u)s non faciam. crede hoc, ego meum ius persequar | |
| neque tu verbis solves umquam quod mihi re male feceris. | |
| novi ego vostra haec: "nollem factum: iusiurandum dabitur te esse | 165 |
| indignum iniuria hac"—indignis quom egomet sim acceptus modis. | |
| Ae. abĭ prae strenue ac forĕs aperi. Sa. ceterum hoc nihili facis? | |
| Ae. ĭ ĭntro nunciăm. Sa. enĭm non sinam. Ae. accede illuc, Parmeno | |
| (nimium istoc abisti), hic propter hunc adsiste: em sic volo. | |
| cavĕ nunciam oculos a meĭs oculis quoquam demoveas tuos | 170 |
| ne mora sit, si innuerim, quin pugnu' continuo in mala haereat. | |
| Sa. istuc volo ergo ipsum experiri. Ae. em serva. Pa. omitte mulierem. | |
| Sa. o facinus indignum! Ae. geminabit nisi caves. Sa. ei, miseriam! | |
| Ae. non innueram; verum in ĭstam partem potiu' peccato tamen. | |
| i nunciam.— Sa. quid hŏc reist? regnumne, Aeschine, hic tu possides? | 175 |
| Ae. si possiderem, ornatus esses ex tuis virtutibus. | |
| Sa. quid tibi r<³ei>³ mecumst? Ae. nil. Sa. quid? nostin qui sim? Ae. non desidero. | |
| Sa. tetigin tuĭ quicquam? Ae. si attigisses, ferres infortunium. | |
| Sa. qui tibi magis licet m<³ea>³m habere pro qua ego argentum dedi? | |
| responde. Ae. ante aedis non fecisse erĭt melius hic convicium; | 180 |
| nam si molestu' pergis esse, iam intro abripiere atque ibi | |
| usque ad necem operiere loris. Sa. loris liber? Ae. sic erit. | |
| Sa. ŏ hominem inpurum! hicin libertatem aiunt esse aequam omnibus? | |
| Ae. si sati' iam debacchatus es, leno, audi si vis nunciam. | |
| Sa. egŏn debacchatu' sum autem an tŭ ĭn me? Ae. mitte ista atque ad rem redi. | 185 |
| Sa. quam rem? quo redeam? Ae. iamne me vis dicere id quod ăd te attinet? | |
| Sa. cupio, modo aequi aliquid. Ae. vah leno iniqua me non volt loqui. | |
| Sa. leno sum, fateor, pernicies communis adulescentium, | |
| periuru', pesti'; tamĕn tibi a me nulla est orta iniuria. | |
| Ae. nam hercle etiam hoc restat. Sa. illuc quaeso redĭ quo coepisti, Aeschine. | 190 |
| Ae. minis viginti tŭ ĭllam emisti (quae res tibi vortat male!): | |
| argenti tantum dabitur. Sa. quid si ego tibi ĭllam nolo vendere? | |
| coges me? Ae. minime. Sa. namque id metui. Ae. neque vendundam censeo | |
| quae liberast; nam ego liberali illam adsero causa manu. | |
| nunc vide utrum vis, argentum accipere an causam meditari tuam. | 195 |
| delibera hoc dum ego redeo, leno. | |
| Sannio | |
| pro supreme Iuppiter, | |
| minime miror qui insanire occipiunt ex iniuria. | |
| domŏ me eripuit, verberavit; mĕ ĭnvito abduxit meam | |
| (ob male facta haec tantidem emptam postulat sibi tradier); | |
| homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi. | 200 |
| verum enĭm quando bene promeruit, fiat: s<³uo>³m ius postulat. | |
| age, iam cupio si modo ărgentum reddat. sed ego hŏc hariolor: | |
| ubi me dixero dare tanti, testis faciet ilico | |
| vendidisse me; dĕ ărgento—somnium: "mox; cras redi." | |
| id quoque possum ferre si modo reddat, quamquam iniuriumst. | 205 |
| verum cogito id quod res est: quando <³eu>³m quaestum occeperis, | |
| accipiunda et mussitanda iniuria adulescentiumst. | |
| sed nemo dabit—: frustra egomet mecum has rationes puto. | |
| Syrvs Sannio | |
| Sy. Tace, egomet conveniam iam ipsum: cupide accipiat faxo atque etiam | |
| bene dicat secum esse actum.—quid ĭstuc, Sanniost quod te audio | 210 |
| nescioquid concertasse cŭm ero? Sa. numquam vidi iniquius | |
| certationem comparatam quam haec hodie inter nos fuit: | |
| ego vapulando, ill' verberando, usque ambo defessi sumus. | |
| Sy. tua culpa. Sa. quid agerem? Sy. adulescenti morem gestum oportuit. | |
| Sa. qui potui meliu' quĭ hodie usque os praebui? Sy. age, scis quid loquar: | 215 |
| pecuniam in loco neglegere maxumum interdumst lucrum. hui | |
| metuisti, si nunc de t<³uo>³ iure concessisses paullulum atque | |
| adulescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime, | |
| ne non tibi istuc feneraret? Sa. ego spem pretio non emo. | |
| Sy. numquam rem facies: abĭ, nescis inescare homines, Sannio. | 220 |
| Sa. credo istuc melius esse; verum ego numquam adeo astutus fui | |
| quin quidquid possem mallem auferre potius in praesentia. | |
| Sy. age, novi tuom animum: quasi iam usquam tibi sint viginti minae | |
| dum huic obsequare; praeterea autem te aiunt proficisci Cyprum. Sa. hem. | |
| Sy. c<³oe>³misse hinc quaĕ ĭlluc veheres multa, navem conductam: hoc, scio, | 225 |
| animu' tibi pendet. ubi ĭllinc, spero, redieris tamen, hoc ages. | |
| Sa. nusquam pedem! perii hercle: hac illi spĕ hŏc inceperunt. Sy. timet: | |
| inieci scrupulum homini. Sa. o scelera: illuc vide | |
| ut in ĭpso articulo oppressit. emptae mulieres | |
| complures et item hinc alia quae porto Cyprum. | 230 |
| nisi eo ad mercatum venio, damnum maxumumst. | |
| nunc si hoc omittō—, actum agam ubi ĭllinc rediero; | |
| nil est; refrixerit res—"nunc demum venis? | |
| quor passu's? ubi eras?"—ut sit satius perdere | |
| quăm hĭc nunc manere tam diu aut tum persequi. | 235 |
| Sy. iamne enumerasti quot ăd te rediturum putes? | |
| Sa. hoccin ĭllo dignumst? hoccin incipere Aeschinum, | |
| per ŏppressionem ut hanc mi eripere postulet! | |
| Sy. labascit: unum hoc habeo. vidĕ si sati' placet: | |
| potius quam venias in periclum, Sannio, | 240 |
| servesne an perdas totum, dividuom face; | |
| minas decem conradet alicunde. Sa. ei mihi, | |
| etiam de sorte nunc venio in dubium miser? | |
| pudet nil? omnis dentis labefecit mihi, | |
| praeterea colaphis tuber est totum caput: | 245 |
| etiam insuper defraudet? nusquam abeo. Sy. ut lubet. | |
| numquid vis quin abeam? Sa. immo hercle hoc quaeso, Syre: | |
| utut haec sunt acta, potiu' quam litis sequar, | |
| meum mihi reddatur saltem quanti emptast, Syre. | |
| sciŏ te non usum ante(h)ac amicitia mea: | 250 |
| memorem me dices esse et gratum. Sy. sedulo | |
| faciam. sed Ctesiphonem video: laetus est | |
| dĕ amica. Sa. quid quod te oro? Sy. paullisper mane. | |
| Ctesipho Sannio Syrvs | |
| Ct. Abs quivis homine, quom est opus, beneficium accipere gaudeas; | |
| verum enĭmvero id demum iuvat si quem aequomst facere is bene facit. | 255 |
| o frater, frater, quid ego nunc te laudem? sati' certo scio, | |
| numquam ita magnifice quicquam dicam id virtus quin superet tua. | |
| itaque unam hanc rem mĕ habere praeter alios praecipuam arbitror, | |
| fratrem, hominem neminem esse primarum artium mage principem. | |
| Sy. o Ctesipho. Ct. o Syre, Aeschinūs ubĭst? Sy. ellum, te exspectat domi. Ct. hem. | 260 |
| Sy. quid ĕst? Ct. quid sit? illi(u)s opera, Syre, nunc vivo. festivom caput; | |
| quin omnia sibi post putarit esse prae m<³eo>³ commodo; | |
| maledicta famam m<³eu>³m laborem et peccatum in se transtulit. | |
| nil pote supra. quidnam fori' crepuit? Sy. manĕ mane: ipse exit foras. | |
| Aeschinvs Ctesipho Syrvs Sannio | |
| Ae. Vbi est ill' sacrilegus? Sa. me quaerit. num quid nam ecfert? occidi: | 265 |
| nil video. Ae. ehem opportune: te ipsum quaero: quid fit, Ctesipho? | |
| in tutost omni' res: omitte vero tristitiem tuam. | |
| Ct. ego ĭllam hercle vero omitto quiquidem te habeam fratrem: o mi Aeschine, | |
| o mi germane! ah vereor coram in os te laudare amplius, | |
| ne id adsentandi mage quam quo habeam gratum facere existumes. | 270 |
| Ae. age, inepte, quasi nunc non norimu' nos inter nos, Ctesipho. | |
| hoc mihi dolet, nos paene sero scisse et paene in eum locum | |
| redisse ut, si omnes cuperent, nil tibi possent auxiliarier. | |
| Ct. pudebat. Ae. ah stultitiast istaec, non pudor. tăm ŏb parvolam | |
| rem paene e patria! turpe dictu. d<³eo>³s quaeso ut ĭstaec prohibeant. | 275 |
| Ct. peccavi. Ae. quid ait tandem nobis Sannio? Sy. iam mitis est. | |
| Ae. ego ad forum ibo ut hunc absolvam; tŭ ĭntro ad illam, Ctesipho. | |
| Sa. Syre, insta. Sy. eamu'; namque hic properat in Cyprum. Sa. ne tam quidem | |
| quam vis: etiam maneo otiosus hic. Sy. reddetur; ne time. | |
| Sa. at ut omne reddat. Sy. omne reddet; tacĕ modo ac sequere hac. Sa. sequor.— | 280 |
| Ct. heus heus Syre. Sy. em quid ĕst? Ct. obsecro hercle te, hominem istum inpurissimum | |
| quam primum absolvitote ne, si magis irritatus siet, | |
| aliqua ad patrem hoc permanet atque ego tum perpetuo perierim. | |
| Sy. non fiet; bono animo esto; tu cŭm ĭlla intu' te oblecta interim | |
| et lectulos iubĕ sterni nobis et parari cetera. | 285 |
| ego iam transacta re convortam me domum cum opsonio. | |
| Ct. ita quaeso. quando hoc bene successit, hilare[m] hunc sumamus diem. |