| ACTVS I | |
| Micio | |
| Storax!—non rediit hac nocte a cena Aeschinus | 26 |
| neque servolorum quisquam qui advorsum ierant. | |
| profecto hoc vere dicunt: si absis uspiam | |
| aut ibi si cesses, evenire ea satius est | |
| quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat | 30 |
| irata quam illa quae parentes propitii. | |
| uxor, si cesses, aut te amare cogitat | |
| aut tete amari aut potare atque animo obsequi | |
| et tibi bene esse soli, quom sibi sit male. | |
| ego quia non rediit filius quae cogito et | 35 |
| quibu' nunc sollicitor rebu'! ne aut ille alserit | |
| aut uspiam ceciderit aut praefregerit | |
| aliquid. vah quemquamne hominem in animo instituere aut | |
| parare quod sit carius quam ipsest sibi! | |
| atque ex mĕ hĭc natu' non est sed ĕx fratre. is adeo | 40 |
| dissimili studiost iam inde ab adulescentia: | |
| egŏ hanc clementem vitam urbanam atque otium | |
| secutu' sum et, quod fortunatum isti putant, | |
| uxorem, numquam habui. ille contra haec omnia: | |
| ruri agere vitam; semper parce ac duriter | 45 |
| se habere; uxorem duxit; nati filii | |
| duo; inde ego hunc maiorem adoptavi mihi; | |
| eduxi a parvolo; habui amavi pro meo; | |
| in <³eo>³ me oblecto, solum id est carum mihi. | |
| ille ut item contra me habeat facio sedulo: | 50 |
| do praetermitto, non necesse habeo omnia | |
| pro m<³eo>³ iure agere; postremo, alii clanculum | |
| patres quae faciunt, quae fert adulescentia, | |
| ea ne me celet consuefeci filium. | |
| nam qui mentiri aut fallere institerit patrem aut | 55 |
| audebit, tanto magis audebit ceteros. | |
| pudore et liberalitate liberos | |
| retinere satius esse credo quam metu. | |
| haec fratri mecum non conveniunt neque placent. | |
| venit ad me saepe clamităns "quid agi', Micio? | 60 |
| quor perdis adulescentem nobis? quor amat? | |
| quor potat? quor tu his rebu' sumptum suggeris, | |
| vestitu nimio indulges? nimium ineptus es." | |
| nimium ipse durust praeter aequomque et bonum, | |
| et errat longe meă quidem sententia | 65 |
| qui imperium credat gravius esse aut stabilius | |
| vi quod fit quam illud quod amicitia adiungitur. | |
| mea sic est ratio et sic animum induco meum: | |
| malo coactu' qui suom officium facit, | |
| dum id rescitum iri credit, tantisper cavet; | 70 |
| si sperat fore clam, rursum ad ingenium redit. | |
| ill' quem beneficio adiungas ex animo facit, | |
| studĕt par referre, praesens absensque idem erit. | |
| hoc patriumst, potiu' consuefacere filium | |
| suă sponte recte facere quam alieno metu: | 75 |
| hoc pater ac dominus interest. hoc qui nequit | |
| fateatur nescire imperare liberis. | |
| sed estne hic ipsu' de quo agebam? et certe is est. | |
| nescioquid tristem video: credo, iam ut solet | |
| iurgabit. salvom te advenire, Demea, | 80 |
| gaudemus. | |
| Demea Micio | |
| De. Ehem ŏpportune: tĕ ĭpsum quaerito. | |
| Mi. quid tristis es? De. rogas me ubi nobis Aeschinus | |
| siet? quid tristis ego sum? Mi. dixin hoc fore? | |
| quid fecit? De. quid ĭlle fecerit? quem neque pudet | |
| quicquam neque metuit quemquam neque legem putat | 85 |
| tenere se ullam. năm ĭlla quae ante(h)ac facta sunt | |
| omitto: modo quid dissignavit? Mi. quidnam id est? | |
| De. fores effregit atque in aedis inruit | |
| alienas; ipsum dominum atque omnem familiam | |
| mulcavit usque ad mortem; eripuit mulierem | 90 |
| quăm amabat: clamant omnes indignissume | |
| factum esse. hoc advenienti quot mihi, Micio, | |
| dixere! in orest omni populo. denique, | |
| si conferendum exemplumst, non fratrem videt | |
| r<³ei>³ dare operam, ruri esse parcum ac sobrium? | 95 |
| nullum huiu' simile factum. haec quom illi, Micio, | |
| dico, tibi dico: tŭ ĭllum corrumpi sinis. | |
| Mi. homine imperito numquam quicquam iniustiust, | |
| qui nisi quod ipse fecit nil rectum putat. | |
| De. quorsum istuc? Mi. quia tu, Demea, haec male iudicas. | 100 |
| non est flagitium, mihi crede, adulescentulum | |
| scortari neque potare: non est; neque fores | |
| effringere. haec si neque ego neque tu fecimus, | |
| non siit egestas facere nos. tu nunc tibi | |
| id laudi duci' quod tum fecisti inopia? | 105 |
| iniuriumst; nam si esset unde id fieret, | |
| faceremus. et tŭ ĭllum tuom, si esses homo, | |
| sineres nunc facere dum per aetatem decet | |
| potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras, | |
| alieniore aetate post faceret tamen. | 110 |
| De. pro Iuppiter, tŭ homo adigi' mĕ ad insaniam! | |
| non est flagitium facere haec adulescentulum? Mi. ah | |
| ausculta, ne me optundas de hac re saepius: | |
| t<³uo>³m filium dedisti adoptandum mihi; | |
| is meus est factu': siquid peccat, Demea, | 115 |
| mihi peccat; ego ĭlli maxumam partem fero. | |
| opsonat potat, olet unguenta: de meo; | |
| amăt: dabitur a me argentum dŭm erit commodum; | |
| ubi non erit fortasse excludetur foras. | |
| fores effregit: restituentur; discidit | 120 |
| vestem: resarcietur; et—dis gratia— | |
| e<s>t unde haec fiant, et adhuc non molesta sunt. | |
| postremo aut desine aut cedo quemvis arbitrum: | |
| te plura in hac re peccare ostendam. De. ei mihi, | |
| pater esse disce ab aliis qui vere sciunt. | 125 |
| Mi. natura tŭ ĭlli pater es, consiliis ego. | |
| De. tun consulis quicquam? Mi. ah, si pergis, abiero. | |
| De. sicin agis? Mi. an ego totiens de <³ea>³dem re audiam? | |
| De. curaest mihi. Mi. et mihi curaest. verum, Demea, | |
| curemus aequam uterque partem: tu alterum, | 130 |
| ego item alterum; nam ambos curare propemodum | |
| reposcere illumst quem dedisti. De. ah Micio! | |
| Mi. mihi sic videtur. De. quid ĭstic? si tibi ĭstuc placet, | |
| profundat perdat pereat; nil ad me attinet. | |
| iam si verbum unum posthac . . Mi. rursum, Demea, | 135 |
| irascere? De. an non credi'? repeto quem dedi? | |
| aegrest; alienu' non sum; si obsto . . em desino. | |
| unum vis curem: curo; et est dis gratia | |
| quom ita ut volo est. iste tuos ipse sentiet | |
| posteriu' . . nolo in illum graviu' dicere. | 140 |
| Micio | |
| nec nil neque omnia haec sunt quae dicit: tamen | |
| non nil molesta haec sunt mihi; sed ŏstendere | |
| me aegre pati illi nolui. năm itast homo: | |
| quom placo, advorsor sedulo et deterreo; | |
| tamĕn vix humane patitur; verum si augeam | 145 |
| aut etiam adiutor si<e>m ĕius iracundiae, | |
| insaniam profecto cŭm ĭllo. etsi Aeschinus | |
| non nullam in hac re nobis facit iniuriam. | |
| quăm hĭc non amavit meretricem? aut quoi non dedit | |
| aliquid? postremo nuper (credo iam omnium | 150 |
| taedebat) dixit velle uxorem ducere. | |
| sperabam iam defervisse adulescentiam: | |
| gaudebam. ecce autem de integro! nisi, quidquid est, | |
| volŏ scire atque hominem convenire, si apŭd forumst. |