LIBER NONVS
Turbato monstris Latio cladisque futurae 9.1
signa per Ausoniam prodentibus inrita diuis,
haud secus ac si fausta forent et prospera pugnae
omina uenturae, consul traducere noctem
exsomnis telumque manu uibrare per umbras 5
ac modo segnitie Paulum increpitare, modo acris
exercere tubas nocturnaque classica uelle.
nec minor in Poeno properi certaminis ardor.
erumpunt uallo fortuna urgente sinistra
consertaeque manus. nam sparsi ad pabula campis 10
uicinis raptanda Macae fudere uolucrem
telorum nubem. ante omnis inuadere bella
Mancinus gaudens hostilique unguere primus
tela cruore cadit, cadit et numerosa iuuentus.
nec pecudum fibras Varro et contraria Paulo 15
auspicia incusante deum compesceret arma,
ni sors alterni iuris, quo castra reguntur,
arbitrium pugnae properanti in fata negasset.
quae tamen haud ualuit perituris milibus una
plus donasse die. rediere in castra, gemente 20
haud dubie Paulo, qui crastina iura uideret
amenti cessura uiro, frustraque suorum
seruatas a caede animas. nam turbidus ira
infensusque morae dilata ob proelia ductor
'Sicine, sic' inquit 'grates pretiumque rependis, 25
Paule, tui capitis? meruerunt talia, qui te
legibus atque urnae dira eripuere minanti?
tradant immo hosti reuocatos ilicet enses,
tradant arma iube, aut pugnantum deripe dextris.
sed uos, quorum oculos atque ora umentia uidi, 30
uertere cum consul terga et remeare iuberet,
ne morem et pugnae signum expectate petendae.
dux sibi quisque uiam rapito, cum spargere primis
incipiet radiis Gargana cacumina Phoebus.
pandam egomet propere portas. ruite ocius atque hunc 35
ereptum reuocata diem.' sic turbidus aegra
pestifero pugnae castra incendebat amore.
  At Paulus, iam non idem nec mente nec ore,
sed qualis stratis deleto milite campis
post pugnam stetit, ante oculos atque ora futuro 40
obuersante malo, ceu iam spe lucis adempta
cum stupet exanimata parens natique tepentis
nequiquam fouet extremis amplexibus artus,
'Per totiens' inquit 'concussae moenia Romae,
perque has, nox Stygia quas iam circumuolat umbra, 45
insontis animas, cladi parce obuius ire.
dum transit diuum furor et consumitur ira
Fortunae, nouus Hannibalis, sat, nomina ferre
si discit miles nec frigidus aspicit hostem.
nonne uides, cum uicinis auditur in aruis, 50
quam subitus linquat pallentia corpora sanguis,
quamque fluant arma ante tubas? cunctator et aeger,
ut rere, in pugnas Fabius quotcumque sub illis
culpatis duxit signis, nunc arma capessunt.
at quos Flaminius—sed dira auertite diui. 55
sin nostris animus monitis precibusque repugnat,
aures pande deo. cecinit Cymaea per orbem
haec olim uates et te praesaga tuosque
uulgauit terris proauorum aetate furores.
iamque alter tibi, nec perplexo carmine, coram 60
fata cano uates: sistis ni crastina signa,
firmabis nostro Phoebeae dicta Sibyllae
sanguine. nec Graio posthac Diomede ferentur,
sed te, si perstas, insignes consule campi.'
haec Paulus, lacrimaeque oculis ardentibus ortae. 65
  Necnon et noctem sceleratus polluit error.
Xanthippo captus Libycis tolerarat in oris
seruitium Satricus, mox inter praemia regi
Autololum dono datus ob uirtutis honorem.
huic domus et gemini fuerant Sulmone relicti 70
matris in uberibus nati, Mancinus et una
nomine Rhoeteo Solimus. nam Dardana origo
et Phrygio genus a proauo, qui sceptra secutus
Aeneae claram muris fundauerat urbem
ex sese dictam Solimon. celebrata colonis 75
mox Italis paulatim attrito nomine Sulmo.
at tum barbaricis Satricus cum rege cateruis
aduectus, quo non spretum, si posceret usus,
noscere Gaetulis Latias interprete uoces,
postquam posse datum Paeligna reuisere tecta 80
et patrium sperare Larem, ad conamina noctem
aduocat ac furtim castris euadit iniquis.
sed fuga nuda uiri. sumpto nam prodere coepta
uitabat clipeo et dextra remeabat inermi.
exuuias igitur prostrataque corpora campo 85
lustrat et exutis Mancini cingitur armis.
iamque metus leuior. uerum, cui dempta ferebat
exangui spolia et cuius nudauerat artus,
natus erat, paulo ante Maca prostratus ab hoste.
  Ecce sub aduentum noctis primumque soporem 90
alter natorum, Solimus, uestigia uallo
Ausonio uigil extulerat, dum sorte uicissim
alternat portae excubias, fratrisque petebat
Mancini stratum sparsa inter funera corpus,
furtiua cupiens miserum componere terra. 95
nec longum celerarat iter, cum tendere in armis
aggere Sidonio uenientem conspicit hostem,
quodque dabat fors in subitis necopina, sepulcro
Aetoli condit membra occultata Thoantis.
inde, ubi nulla sequi propius pone arma uirumque 100
incomitata uidet uestigia ferre per umbras,
prosiliens tumulo contorquet nuda parentis
in terga haud frustra iaculum, Tyriamque sequentum
Satricus esse manum et Sidonia uulnera credens,
auctorem caeci trepidus circumspicit ictus. 105
  Verum ubi uictorem iuuenili robore cursus
attulit et notis fulsit lux tristis ab armis
fraternusque procul luna prodente retexit
ante oculos sese et radiauit comminus umbo,
exclamat iuuenis subita flammatus ab ira: 110
'Non sim equidem Sulmone satus tua, Satrice, proles
nec frater, Mancine, tuus fatearque nepotem
Pergameo indignum Solimo, si euadere detur
huic nostras impune manus. tu nobile gestes
germani spolium ante oculos referasque superba 115
me spirante domus Paelignae perfidus arma?
haec tibi, cara parens Acca, ad solacia luctus
dona feram, nati ut figas aeterna sepulcro.'
  Talia uociferans stricto mucrone ruebat.
ast illi iam tela manu iamque arma fluebant 120
audita patria natisque et coniuge et armis,
ac membra et sensus gelidus stupefecerat horror.
tum uox semanimi miseranda effunditur ore:
'Parce, precor, dextrae, non ut mihi uita supersit
(quippe nefas hac uelle frui), sed sanguine nostro 125
ne damnes, o nate, manus. Carthaginis ille
captiuus, patrias nunc primum aduectus in oras,
ille ego sum Satricus, Solimi genus. haud tua, nate,
fraus ulla est. iaceres in me cum feruidus hastam,
Poenus eram. uerum castris elapsus acerbis 130
ad uos et carae properabam coniugis ora:
hunc rapui exanimi clipeum. sed iam unice nobis
haec fratris tumulis arma excusata reporta.
curarum tibi prima tamen sit, nate, referre
ductori monitus Paulo, producere bellum 135
nitatur Poenoque neget certamina Martis.
augurio exultat diuum immensamque propinqua
stragem acie sperat. quaeso, cohibete furentem
Varronem: namque hunc fama est impellere signa.
sat magnum hoc miserae fuerit mihi cardine uitae 140
solamen cauisse meis. nunc ultima, nate,
inuento simul atque amisso redde parenti
oscula.' sic fatus galeam exuit atque rigentis
inuadit nati tremebundis colla lacertis:
attonito mentis uerbis sanare pudorem 145
uulneris impressi <et> telum excusare laborat:
'Quis testis nostris, quis conscius adfuit actis?
non nox errorem nigranti condidit umbra?
cur trepidas? da, nate, magis, da iungere pectus.
absoluo pater ipse manum, atque in fine laborum 150
hac condas oculos dextra, precor.' at miser imo
pectore suspirans iuuenis non uerba uicesque
adloquio uocemue refert, sed sanguinis atri
sistere festinat cursum laceroque ligare
ocius inlacrimans altum uelamine uulnus. 155
tandem inter gemitus miserae erupere querelae:
'Sicine te nobis, genitor, Fortuna reducit
in patriam? sic te nato natumque parenti
impia restituit? felix o terque quaterque
frater, cui fatis genitorem agnoscere ademptum. 160
ast ego, Sidoniis imperditus, ecce, parentem
uulnere cognosco. saltem hoc, Fortuna, fuisset
solamen culpae, dubia ut mihi signa dedisses
infausti generis. uerum linquetur iniquis
non ultra superis nostros <s>celerare labores.' 165
  Haec dum amens queritur, iam deficiente cruore
in uacuas senior uitam disperserat auras.
tum iuuenis maestum attollens ad sidera uultum
'Pollutae dextrae et facti Titania testis
infandi, quae nocturno mea lumine tela 170
derigis in patrium corpus, non amplius' inquit
'his oculis et damnato uiolabere uisu.'
haec memorat, simul ense fodit praecordia et atrum
sustentans uulnus mananti sanguine signat
in clipeo mandata patris: fvge proelia varro, 175
ac summi tegimen suspendit cuspide teli
defletumque super prosternit membra parentem.
  Talia uenturae mittebant omina pugnae
Ausoniis superi, sensimque abeuntibus umbris
conscia nox sceleris roseo cedebat Eoo. 180
ductor in arma suos Libys et Romanus in arma
excibant de more suos, Poenisque redibat
qualis nulla dies omni surrexerit aeuo.
'Non uerborum' inquit 'stimulantum' Poenus 'egetis,
Herculeis iter a metis ad Iapygis agros 185
uincendo emensi. nusquam est animosa Saguntos,
concessere Alpes, pater ipse superbus aquarum
Ausoni<d>um Eridanus captiuo defluit alueo.
strage uirum mersus Trebia est, atque ora sepulcro
Lydia Flaminio premitur, lateque refulgent 190
ossibus ac nullo sulcantur uomere campi.
clarior his titulus plusque adlatura cruoris
lux oritur. mihi magna satis, sat uero superque
bellandi merces sit gloria: cetera uobis
uincantur. quicquid diti deuexit Hibero, 195
quicquid in Aetnaeis iactauit Roma triumphis,
quin etiam Libyco si quid de litore raptum
condidit, in uestros ueniet sine sortibus enses.
ferte domos quod dextra dabit. nil ductor honoris
ex opibus posco. raptor per saecula longa 200
Dardanus edomitum uobis spoliauerit orbem.
qui Tyria ducis Sarranum ab origine nomen,
seu Laurens tibi, Sigeo sulcata colono,
adridet tellus, seu sunt Byzacia cordi
rura magis centum Cereri fruticantia culmis, 205
electos optare dabo inter praemia campos.
addam etiam, flaua Thybris quas inrigat unda,
captiuis late gregibus depascere ripas.
qui uero externo socius mihi sanguine Byrsae
signa moues, dextram Ausonia si caede cruentam 210
attolles, hinc iam ciuis Carthaginis esto.
neu uos Garganus Daunique fefellerit ora,
ad muros statis Romae. licet auia longe
urbs agat et nostro procul a certamine distet,
hic hodie ruet, atque ultra te ad proelia miles 215
nulla uoco: ex acie tende in Capitolia cursum.'
  Haec memorat. tum propulso munimine ualli
fossarum rapuere moras, aciemque locorum
consilio curuis accommodat ordine ripis.
barbaricus laeuo stetit ad certamina cornu 220
bellator Nasamon unaque immanior artus
Marmarides, tum Maurus atrox Garamasque Macesque
et Massylae acies et ferro uiuere laetum
uulgus Adyrmachidae pariter, gens accola Nili,
corpora ab immodico seruans nigrantia Phoebo. 225
quis positum agminibus caput imperiumque Nealces.
at parte in dextra, sinuat qua flexibus undam
Aufidus et curuo circum errat gurgite ripas,
Mago regit. subiere leues, quos horrida misit
Pyrene, populi et uario cinxere tumultu 230
flumineum latus: effulget caetrata iuuentus,
Cantaber ante alios nec tectus tempora Vasco
ac torto miscens Baliaris proelia plumbo
Baetigenaeque uiri. celsus media ipse coercet
agmina, quae patrio firmauit milite quaeque 235
Celtarum Eridano perfusis saepe cateruis.
sed qua se fluuius retro labentibus undis
eripit et nullo cuneos munimine uallat,
turritas moles ac propugnacula dorso
belua nigranti gestans, ceu mobilis agger, 240
nutat et erectos attollit ad aethera muros.
cetera iam Numidis circumuolitare uagosque
ferre datur cursus et toto feruere campo.
  Dum Libys incenso dispensat milite uires
hortandoque iterum atque iterum insatiabilis urget 245
factis quemque suis et se cognoscere iactat
qua dextra ueniant stridentis sibila teli,
promittitque uiris nulli se defore testem,
iam Varro exacta uallo legione mouebat
cladum principia, ac pallenti laetus in unda 250
laxabat sedem uenturis portitor umbris.
stant primi, quos sanguineae pendente uetabant
ire notae clipeo, defixique omine torpent.
iuxta terribilis facies: miseranda iacebant
corpora in amplexu, natusque in pectore patris 255
imposita uulnus dextra letale tegebat.
effusae lacrimae, Mancinique inde reuersus
fraterna sub morte dolor, tum triste mouebat
augurium et similes defuncto in corpore uultus.
ocius erroris culpam deflendaque facta 260
ductori pandunt atque arma uetantia pugnam.
ille ardens animi 'Ferte haec' ait 'omnia Paulo.
namque illum, cui femineo stant corde timores,
mouerit ista manus, quae caede imbuta nefanda,
cum Furiae expeterent poenas, fortasse paterno 265
signauit moriens sceleratum sanguine carmen.'
  Tum minitans propere discribit munera pugnae,
quaque feras saeuus gentes aciemque Nealces
temperat, hac sese Marso cum milite cumque
Samnitum opponit signis et Iapyge alumno. 270
at campi medio (namque hac in parte uidebat
stare ducem Libyae) Seruilius obuia adire
arma et Picentis Vmbrosque inferre iubetur.
cetera Paulus habet dextro certamina cornu.
his super insidias contra Nomadumque uolucrem 275
Scipiadae datur ire manum, quaeque arte dolisque
scindent se turmae, praedicit spargere bellum.
  Iamque propinquabant acies, agilique uirorum
discursu mixtoque simul calefacta per ora
cornipedum hinnitu et multum strepitantibus armis 280
errabat caecum turbata per agmina murmur.
sic, ubi prima mouent pelago certamina uenti,
inclusam rabiem ac sparsuras astra procellas
parturit unda freti fundoque emota minacis
expirat per saxa sonos atque acta cauernis 285
torquet anhelantem spumanti uertice pontum.
  Nec uero fati tam saeuo in turbine solum
terrarum fuit ille labor. discordia demens
intrauit caelo superosque ad bella coegit.
hinc Mauors, hinc Gradiuum comitatus Apollo 290
et domitor tumidi pugnat maris, hinc Venus amens,
hinc Vesta et captae stimulatus caede Sagunti
Amphitryoniades, pariter ueneranda Cybebe
Indigetesque dei Faunusque satorque Quirinus
alternusque animae mutato Castore Pollux. 295
contra cincta latus ferro Saturnia Iuno
et Pallas, Libycis Tritonidos edita lymphis,
ac patrius flexis per tempora cornibus Hammon,
multaque praeterea diuorum turba minorum.
quorum ubi mole simul uenientum et gressibus alma 300
intremuit tellus, pars impleuere propinquos
diuisi montes, pars sedem nube sub alta
ceperunt: uacuo descensum ad proelia caelo.
  Tollitur immensus deserta ad sidera clamor,
Phlegraeis quantas effudit ad aethera uoces 305
terrigena in campis exercitus, aut sator aeui
quanta Cyclopas noua fulmina uoce poposcit
Iuppiter, extructis uidit cum montibus ire
magnanimos raptum caelestia regna Gigantas.
nec uero prima in tantis concursibus hasta 310
ulla fuit: stridens nimbus certante furore
telorum simul effusus, cupidaeque cruoris
hinc atque hinc animae gemina cecidere procella.
ac <p>rius insanus dextra qua<m> ducitur ensis
bellantum pars magna iacet. super ipsa suorum 315
corpora consistunt auidi calcantque gementis.
nec magis aut Libyco protrudi Dardana nisu
auertiue potest pubes, aut ordine pelli
fixa suo Sarrana manus, quam uellere sede
si coeptet Calpen impacto gurgite pontus. 320
amisere ictus spatium, nec morte peracta
artatis cecidisse licet. galea horrida flictu
aduersae ardescit galeae, clipeusque fatiscit
impulsu clipei, atque ensis contunditur ense.
pes pede, uirque uiro teritur, tellusque uideri 325
sanguine operta nequit, caelumque et sidera pendens
abstulit ingestis nox densa sub aethere telis.
quis astare loco dederat Fortuna secundo,
contorum longo et procerae cuspidis ictu,
ceu primas agitent acies, certamina miscent. 330
at, quos deinde tenet retrorsum inglorius ordo,
missilibus certant pugnas aequare priorum.
ultra clamor agit bellum, milesque cupiti
Martis inops saeuis impellit uocibus hostem.
non ullum defit teli genus. <h>i sude pugnas, 335
hi pinu flagrante cient, hi pondere pili,
at saxis fundaque alius iaculoque uolucri.
interdum stridens per nubila fertur harundo,
interdumque ipsis metuenda phalarica muris.
  Speramusne, deae, quarum mihi sacra coluntur, 340
mortali totum hunc aperire in saecula uoce
posse diem? tantumne datis confidere linguae,
ut Cannas uno ore sonem? si gloria uobis
nostra placet neque uos magnis auertitis ausis,
huc omnis cantus Phoebumque uocate parentem. 345
uerum utinam posthac animo, Romane, secunda,
quanto nunc aduersa, feras, si<n>tque hactenus, oro,
nec libeat temptare deis an Troia proles
par bellum tolerare queat. tuque anxia fati
pone, precor, lacrimas et adora uulnera laudes 350
perpetuas paritura tibi. nam tempore, Roma,
nullo maior eris. mox sic labere secundis
ut sola cladum tuearis nomina fama.
  Iamque inter uarias Fortuna utrimque uirorum
alternata uices incerto eluserat iras 355
euentu, mediaque diu pendente per ambas
spe gentis, paribus Mauors flagrabat in armis:
mitia ceu uiridis agitant cum flamina culmos,
necdum maturas impellit uentus aristas,
huc atque huc it summa seges nutansque uicissim 360
alterno lente motu incuruata nitescit.
tandem barbaricis perfractam uiribus acri
dissipat incurrens aciem clamore Nealces.
laxati cunei, perque interualla citatus
inrupit trepidis hostis. tum turbine nigro 365
sanguinis exundat torrens, nullumque sub una
cuspide procumbit corpus. dum uulnera tergo
bellator timet Ausonius, per pectora saeuas
exceptat mortes et leto dedecus arcet.
  Stabat cum primis mediae certamine pugnae 370
aspera semper amans et par cuicumque periclo
Scaeuola, nec tanta uitam iam strage uolebat,
sed dignum proauo letum et sub nomine mortem.
is postquam frangi res atque augescere uidit
exitium, 'Breuis hoc uitae, quodcumque relictum, 375
extendamus;' ait 'nam uirtus futtile nomen,
ni decori sat sint pariendo tempora leti.'
dixit et in medios, qua dext<e>ra concita Poeni
limitem agit, uasto conixus turbine fertur.
hic exultantem Caralim atque erepta uolentem 380
induere excelso caesi gestamina trunco
ense subit, capuloque tenus ferrum impulit ira.
uoluitur ille ruens atque arua hostilia morsu
adpetit et mortis premit in tellure dolores.
nec Gabari<s> Sicchaeque uirum tenuere furentes 385
concordi uirtute manus; sed perdidit acer,
dum stat, decisam Gabar inter proelia dextram;
at Siccha auxilium, magno turbante dolore,
dum temere accelerat, calcato improuidus ense
succidit ac nudae sero uestigia plantae 390
damnauit dextraque iacet morientis amici.
tandem conuertit fatalia tela Nealcae
fulminei gliscens iuuenis furor. exilit ardens
nomine tam claro stimulante ad praemia caedis.
tum silicem scopulo auulsum, quem montibus altis 395
detulerat torrens, raptum contorquet in ora
turbidus. incusso crepuerunt pondere malae,
ablatusque uiro uultus: concreta cruento
per nares cerebro sanies fluit, atraque manant
orbibus elisis et trunca lumina fronte. 400
sternitur unanimo Marius succurrere Capro
conatus metuensque uiro superesse cadenti.
lucis idem auspicium ac patrium et commune duobus
paupertas: sacro iuuenes Praeneste creati
miscuerant studia et iuncta tellure serebant. 405
uelle ac nolle ambobus idem sociataque toto
mens aeuo ac paruis diues concordia rebus.
occubuere simul, uotisque ex omnibus unum
id Fortuna dedit, iunctam inter proelia mortem.
arma fuere decus uictori bina Symaetho. 410
  Sed longum tanto laetari munere casus
haud licitum Poenis. aderat terrore minaci
Scipio conuersae miseratus terga cohortis
et cuncti fons Varro mali flauusque comarum
Curio et a primo descendens consule Brutus. 415
atque his fulta uiris acies repararet ademptum
mole noua campum, subito ni turbine Poenus
agmina frenasset iam procurrentia ductor.
isque ut Varronem procul inter proelia uidit
et iuxta sagulo circumuolitare rubenti 420
lictorem, 'Nosco pompam atque insignia nosco.
Flaminius modo talis' ait. tum feruidus acrem
ingentis clipei tonitru praenuntiat iram.
heu miser! aequari potuisti funere Paulo,
si tibi non ira superum tunc esset ademptum 425
Hannibalis cecidisse manu. quam saepe querere,
Varro, deis, quod Sidonium defugeris ensem!
nam, rapido subitam portans in morte salutem
procursu †incepta in sese discrimina uertit
Scipio. nec Poenum, quamquam est ereptus opimae 430
caedis honor, mutasse piget maiore sub hoste
proelia et erepti Ticina ad flumina patris
exigere oblato tandem certamine poenas.
stabant educti diuersis orbis in oris,
quantos non alias uidit concurrere tellus, 435
Marte uiri dextraque pares, sed cetera ductor
anteibat Latius, melior pietate fideque.
  Desiluere caua turbati ad proelia nube,
Mauors Scipiadae metuens, Tritonia Poeno,
aduentuque deum intrepidis ductoribus ambae 440
contremuere acies. ater, qua pectora flectit
Pallas, Gorgoneo late micat ignis ab ore
sibilaque horrificis torquet serpentibus aegis.
fulgent sanguinei, geminum uibrare cometem
ut credas, oculi, summaque in casside largus 445
undantis uoluit flammas ad sidera uertex.
at Mauors, moto proturbans aera telo
et clipeo campum inuoluens, Aetnaea Cyclopum
munere fundentem loricam incendia gestat
ac pulsat fulua consurgens aethera crista. 450
  Ductores pugnae intenti, quantumque uicissim
audere<nt>, propius mensi, tamen arma ferentis
sensere aduenisse deos et laetus uterque
spectari superis addebant mentibus iras.
iamque ictu ualido libratam a pectore Poeni 455
Pallas in oblicum dextra detorserat hastam,
et Gradiuus, opem diuae portare ferocis
exemplo doctus, porgebat protinus ensem
Aetnaeum in pugnas iuueni ac maiora iubebat.
tum Virgo ignescens penitus uiolenta repente 460
suffudit flammis ora atque obliqua retorquens
lumina turbato superauit Gorgona uultu.
erexere omnes immania membra chelydri
aegide commota, primique furoris ad ictus
rettulit ipse pedem sensim a certamine Mauors. 465
hic dea conuulsam rapido conamine partem
uicini montis scopulisque horrentia saxa
in Martem furibunda iacit, longeque relatos
expauit sonitus tremefacto litore Sason.
  At non haec superum fallebant proelia regem. 470
demittit propere succinctam nubibus Irim
quae nimios frenet motus, ac talia fatur:
'I, dea, et Oenotris uelox adlabere terris
germanoque truces, dic, Pallas mitiget iras
nec speret fixas Parcarum uertere leges. 475
dic etiam: "Ni desistis (nam uirus et aestus
flammiferae noui mentis) nec colligis iram,
aegide praecellant quantum horrida fulmina nosces."'
  Quae postquam accepit dubitans Tritonia uirgo
nec sat certa diu, patriis an cederet armis, 480
'Absistemus' ait 'campo. sed Pallade pulsa
num fata auertet? caeloque arcebit ab alto
cernere Gargani feruentia caedibus arua?'
haec effata caua Poenum in certamina nube
sublatum diuersa tulit terrasque reliquit. 485
  At Gradiuus atrox remeantis in aethera diuae
abscessu reuocat mentes fusosque per aequor
ipse manu magna nebulam circumdatus acri
restituit pugnae. conuertunt signa nouamque
instaurant Itali uersa formidine caedem. 490
cum uentis positus custos, cui flamina carcer
imperio compressa tenet caelumque ruentes
Eurique et Boreae parent Corique Notique,
Iunonis precibus promissa haud parua ferentis
regnantem Ae<t>olis Vulturnum in proelia campis 495
effrenat. placet hic irae exitiabilis ultor.
qui, se postquam Aetnae mersit candente barathro
concepitque ignes et flammea protulit ora,
euolat horrendo stridore ac Daunia regna
perflat agens caecam glomerato puluere nubem. 500
eripuere oculos aurae uocemque manusque.
uertice harenoso candentis, flebile dictu,
torquet in ora globos Italum et bellare maniplis
iussa laetatur rabie. tum mole ruinae
sternuntur tellure <et> miles et arma tubaeque, 505
atque omnis retro flatu occursante refertur
lancea et in tergum Rutulis cadit inritus ictus.
atque idem flatus Poenorum tela secundant,
et uelut ammento contorta hastilia turbo
adiuuat ac Tyrias impellit stridulus hastas. 510
tum denso fauces praeclusus puluere miles
ignauam mortem compresso maeret hiatu.
ipse caput flauum caligine conditus atra
Vulturnus multaque comam perfusus harena
nunc uersos agit a tergo stridentibus alis, 515
nunc mediam in frontem ueniens clamante procella
obuius arma quatit patuloque insibilat ore.
interdum intentos pugnae et iam iamque ferentis
hostili iugulo ferrum conamine et ictu
auertit dextramque ipso de uulnere uellit. 520
nec satis Ausonias passim foedare cohortes:
in Martem uomit immixtas mugitibus auras
bisque dei summas uibrauit turbine cristas.
  Quae dum Romuleis exercet proelia turmis
Aeolius furor et Martem succendit in iras, 525
adfatur Virgo, socia Iunone, parentem:
'Quantos Gradiuus fluctus in Punica castra,
respice, agit quantisque furens se caedibus implet!
nunc, quaeso, terris descendere non placet Irim?
quamquam ego non Teucros (nostro cum pignore regnet 530
Roma, et Palladio sedes hac urbe locarim)
non Teucros delere aderam, sed lumen alumnae
Hannibalem Libyae pelli florentibus annis
uita atque extingui primordia tanta negabam.'
  Excipit hic Iuno longique laboris ab ira 535
'Immo,' ait 'ut noscant gentes, immania quantum
regna Iouis ualeant cunctisque potentia quantum
antistet, coniunx, superis tua, disice telo
flagranti (nil oramus) Carthaginis arces
Sidoniamque aciem uasto telluris hiatu 540
Tartareis immerge uadis aut obrue ponto.'
  Contra quae miti respondet Iuppiter ore:
'Certatis fatis et spes extenditis aegras.
ille, o nata, libens cui tela inimica ferebas,
contundet Tyrios iuuenis ac nomina gentis 545
induet et Libycam feret in Capitolia laurum.
at, cui tu, coniunx, cui das animosque decusque,
(fata cano) auertet populis Laurentibus arma.
nec longe cladis metae. uenit hora diesque,
qua nullas umquam transisse optauerit Alpes.' 550
sic ait atque Irim propere demittit Olympo
quae reuocet Martem iubeatque abscedere pugna.
nec uetitis luctatus abit Gradiuus in altas
cum fremitu nubes, quamquam lituique tubaeque
uulneraque et sanguis et clamor et arma iuuarent. 555
  Vt patuit liber superum certamine tandem
laxatusque deo campus, ruit aequore ab imo
Poenus quo sensim caelestia fugerat arma,
magna uoce trahens equitemque uirosque feraeque
turrigerae molem tormentorumque labores. 560
atque ubi turbantem leuioris ense cateruas
agnouit iuuenem, scintillauitque cruentis
ira genis, 'Quaenam Furiae quisue egit in hostem,
en, Minuci, deus, ut rursus te credere nobis
auderes?' inquit 'genitor tibi natus ab armis 565
ille meis ubi nunc Fabius? semel, improbe, nostras
sit satis euasisse manus.' atque inde superbis
hasta comes dictis murali turbine pectus
transforat et uoces uenturas occupat ictu.
  Nec ferro saeuire sat est. appellitur atra 570
mole fera, et monstris componitur Itala pubes.
nam praeuectus equo moderantem cuspide Lucas
Maurum in bella boues stimulis maioribus ire
ac raptare iubet Libycarum armenta ferarum.
immane stridens agitur crebroque coacta 575
uulnere bellatrix properos fert belua gressus.
liuenti dorso turris flammaque uirisque
et iaculis armata sedet. procul aspera grando
saxorum super arma ruit, passimque uolanti
celsus telorum fundit Libys aggere nimbum. 580
stat niueis longum stipata per agmina uallum
dentibus, atque ebori praefixa comminus hasta
fulget ab incuruo derecta cacumine cuspis.
hic, inter trepidos rerum, per membra, per arma
exigit Vfentis sceleratum belua dentem 585
clamantemque ferens calcata per agmina portat.
nec leuius Tadio letum: qua tegmine thorax
multiplicis lini claudit latus, improba sensim
corpore non laeso penetrarunt spicula dentis
et sublime uirum clipeo resonante tulerunt. 590
haud excussa noui uirtus terrore pericli:
utitur ad laudem casu geminumque citato
uicinus fronti lumen transuerberat ense.
extimulata graui sese fera tollit ad auras
uulnere et erectis excussam cruribus alte 595
pone iacit uoluens reflexo pondere turrim.
arma uirique simul spoliataque belua uisu
sternuntur subita, miserandum, mixta ruina.
  Spargi flagrantis contra bellantia monstra
Dardanius taedas ductor iubet et facis atrae, 600
quos fera circumfert, compleri sulphure muros.
nec iusso mora. collectis fumantia lucent
terga elephantorum flammis, raptusque sonoro
ignis edax uento per propugnacula fertur.
non aliter, Pindo Rhodopeue incendia pastor 605
cum iacit, et siluis spatiatur feruida pestis,
frondosi ignescunt scopuli, subitoque per alta
conlucet iuga dissultans Vulcanius ardor.
it fera candenti torrente bitumine corpus
amens et laxo diducit limite turmas. 610
nec cuiquam uirtus propiora capessere bella:
longinquis audent iaculis et harundinis ictu.
uritur impatiens et magni corporis aestu
huc atque huc iactas accendit belua flammas,
donec uicini tandem se fluminis undis 615
praecipitem dedit et tenui decepta liquore
stagnantis per plana uadi tulit incita longis
extantem ripis flammam. tum denique sese
gurgitis immersit molem capiente profundo.
  At qua pugna datur, necdum Maurusia pestis 620
igne calet, circumfusi Rhoeteia pubes
nunc iaculis, nunc et saxis, nunc alite plumbo
eminus incessunt, ut qui castella per altos
oppugnat munita locos atque adsidet arces.
ausus digna uiro, fortuna digna secunda, 625
extulerat dextram <at>que aduersum comminus ensem
Mincius infelix ausi, sed stridula anhelum
feruorem effundens monstri manus abstulit acri
implicitum nexu diroque ligamine torsit
et superas alte miserum iaculata per auras 630
telluri elisis adflixit, flebile, membris.
  Has inter clades uiso Varrone sub armis
increpitans Paulus 'Quin imus comminus' inquit
'ductori Tyrio, quem uinctum colla catenis
staturum ante tuos currus promisimus urbi? 635
heu patria, heu plebes scelerata et praua fauoris!
haud umquam expedies tam dura sorte malorum,
quem tibi non nasci fuerit per uota petendum,
Varronem Hannibalemne, magis.' dum talia Paulus,
urget praecipitis Libys atque in terga ruentum 640
ante oculos cunctas ductoris concitat hastas.
pulsatur galea et quatiuntur consulis arma.
acrius hoc Paulus medios ruit asper in hostis.
  Tum uero excussus mentem, in certamina Paulo
auia diducto, conuertit Varro manuque 645
cornipedem inflectens 'Das,' inquit 'patria, poenas,
quae Fabio incolumi Varronem ad bella uocasti.
quaenam autem mentis uel quae discordia fati
Parcarumque latens fraus est? abrumpere cuncta
iamdudum cum luce libet. sed comprimit ensem 650
nescio qui deus. at <q>uae me ad grauiora reseruat!
uiuamne? et fractos sparsosque cruore meorum
hos referam populo fasces atque ora per urbes
iratas spectanda dabo et, quo saeuius ipse
Hannibal haud poscat, fugiam et te, Roma, uidebo?' 655
plura indignantem telis propioribus hostes
egere, et sonipes rapuit laxatus habenas.