| Sunt qui putent uenenum ei a Gaio datum lentum | Tib.73.2.1 |
| atque tabificum; alii, in remissione fortuitae febris | |
| cibum desideranti negatum; nonnulli, puluinum iniec- | |
| tum, cum extractum sibi deficienti anulum mox resi- | |
| piscens requisisset. Seneca eum scribit intellecta de- | 5 |
| fectione exemptum anulum quasi alicui traditurum | |
| parumper tenuisse, dein rursus aptasse digito et com- | |
| pressa sinistra manu iacuisse diu immobilem; subito | |
| uocatis ministris ac nemine respondente consurrexisse | |
| nec procul a lectulo deficientibus uiribus concidisse. | 10 |
| Supremo natali suo Apollinem Temenitem et ampli- | 74.1.1 |
| tudinis et artis eximiae, aduectum Syracusis ut in | |
| bibliotheca templi noui poneretur, uiderat per quietem | |
| affirmantem sibi non posse se ab ipso dedicari. et | |
| ante paucos quam obiret dies, turris Phari terrae motu | 5 |
| Capreis concidit. ac Miseni cinis e fauilla et carbo- | |
| nibus ad calficiendum triclinium inlatis, extinctus iam | |
| et diu frigidus, exarsit repente prima uespera atque in | |
| multam noctem pertinaciter luxit. | |
| Morte eius ita laetatus est populus, ut ad primum | 75.1.1 |
| nuntium discurrentes pars: 'Tiberium in Tiberim!' | |
| clamitarent, pars Terram matrem deosque Manes ora- | |
| rent, ne mortuo sedem ullam nisi inter impios darent, | |
| alii uncum et Gemonias cadaueri minarentur, exacerbati | 5 |
| super memoriam pristinae crudelitatis etiam recenti | |
| atrocitate. nam cum senatus consulto cautum esset, | 2.1 |
| ut poena damnatorum in decimum semper diem differ- | |
| retur, forte accidit ut quorundam supplicii dies is esset, | |
| quo nuntiatum de Tiberio erat. hos implorantis ho- | |
| minum fidem, quia absente adhuc Gaio nemo extabat | 5 |
| qui adiri interpellarique posset, custodes, ne quid ad- | |
| uersus constitutum facerent, strangulauerunt abiece- | |
| runtque in Gemonias. creuit igitur inuidia, quasi etiam | 3.1 |
| post mortem tyranni saeuitia permanente. corpus ut | |
| moueri a Miseno coepit, conclamantibus plerisque Atel- | |
| lam potius deferendum et in amphitheatro semiusti- | |
| landum, Romam per milites deportatum est crematum- | 5 |
| que publico funere. |