| Bis omnino toto secessus tempore Romam redire | Tib.72.1.1 |
| conatus, semel triremi usque ad proximos naumachiae | |
| hortos subuectus est disposita statione per ripas Tiberis, | |
| quae obuiam prodeuntis submoueret, iterum Appia | |
| usque ad septimum lapidem; sed prospectis modo nec | 5 |
| aditis urbis moenibus rediit, primo incertum qua de | |
| causa, postea ostento territus. erat ei in oblectamentis | 2.1 |
| serpens draco, quem ex consuetudine manu sua ciba- | |
| turus cum consumptum a formicis inuenisset, monitus | |
| est ut uim multitudinis caueret. rediens ergo propere | |
| Campaniam Asturae in languorem incidit, quo pau- | 5 |
| lum leuatus Cerceios pertendit. ac ne quam suspicionem | |
| infirmitatis daret, castrensibus ludis non tantum inter- | |
| fuit, sed etiam missum in harenam aprum iaculis de- | |
| super petit; statimque latere conuulso et, ut exaestua- | |
| rat, afflatus aura in grauiorem recidit morbum. susten- | 3.1 |
| tauit tamen aliquamdiu, quamuis Misenum usque de- | |
| uectus nihil ex ordine cotidiano praetermitteret, ne con- | |
| uiuia quidem aut ceteras uoluptates partim intempe- | |
| rantia partim dissimulatione. nam Chariclen medicum, | 5 |
| quod commeatu afuturus e conuiuio egrediens manum | |
| sibi osculandi causa apprehendisset, existimans temp- | |
| tatas ab eo uenas, remanere ac recumbere hortatus est | |
| cenamque protraxit. nec abstinuit consuetudine quin | |
| tunc quoque instans in medio triclinio astante lictore | 10 |
| singulos ualere dicentis appellaret. interim cum in | 73.1.1 |
| actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem | |
| quosdam reos, de quibus strictim et nihil aliud quam | |
| nominatos ab indice scripserat, pro contempto se habi- | |
| tum fremens repetere Capreas quoquo modo destinauit, | 5 |
| non temere quicquam nisi ex tuto ausurus. sed tempe- | |
| statibus et ingrauescente ui morbi retentus paulo post | |
| obiit in uilla Lucullana octauo et septuagesimo aetatis | |
| anno, tertio et uicesimo imperii, XVII. Kal. Ap. Cn. | |
| Acerronio Proculo C. Pontio Nigr<in>o conss. | 10 |