| Circa deos ac religiones neglegentior, quippe ad- | Tib.69.1.1 |
| dictus mathematicae plenusque persuasionis cuncta fato | |
| agi, tonitrua tamen praeter modum expauescebat et | |
| turbatiore caelo numquam non coronam lauream capite | |
| gestauit, quod fulmine afflari negetur id genus frondis. | 5 |
| Artes liberales utriusque generis studiosissime co- | 70.1.1 |
| luit. in oratione Latina secutus est Coruinum Messa- | |
| lam, quem senem adulescens obseruarat. sed adfecta- | |
| tione et morositate nimia obscurabat stilum, ut ali- | |
| quanto ex tempore quam a cura praestantior haberetur. | 5 |
| composuit et carmen lyricum, cuius est titulus 'con- | 2.1 |
| questio de morte L. Caesaris.' fecit et Graeca poe- | |
| mata imitatus Euphorionem et Rhianum et Parthenium, | |
| quibus poetis admodum delectatus scripta omnium et | |
| imagines publicis bibliothecis inter ueteres et prae- | 5 |
| cipuos auctores dedicauit; et ob hoc plerique eruditorum | |
| certatim ad eum multa de his ediderunt. maxime tamen | 3.1 |
| curauit notitiam historiae fabularis usque ad ineptias | |
| atque derisum; nam et grammaticos, quod genus ho- | |
| minum praecipue, ut diximus, appetebat, eius modi | |
| fere quaestionibus experiebatur: 'quae mater Hecu- | 5 |
| bae, quod Achilli nomen inter uirgines fuisset, | |
| quid Sirenes cantare sint solitae.' et quo primum | |
| die post excessum Augusti curiam intrauit, quasi pietati | |
| simul ac religioni satis facturus Minonis exemplo | |
| ture quidem ac uino uerum sine tibicine supplicauit, | 10 |
| ut ille olim in morte filii. sermone Graeco quamquam | 71.1.1 |
| alioqui promptus et facilis, non tamen usque quaque | |
| usus est abstinuitque maxime in senatu; adeo quidem, | |
| ut monopolium nominaturus ueniam prius postularet, | |
| quod sibi uerbo peregrino utendum esset. atque etiam | 5 |
| cum in quodam decreto patrum ἔμβλημα recitaretur, | |
| commutandam censuit uocem et pro peregrina nostratem | |
| requirendam aut, si non reperiretur, uel pluribus et | |
| per ambitum uerborum rem enuntiandam. militem quo- | |
| que Graece testimonium interrogatum nisi Latine re- | 10 |
| spondere uetuit. |