| Existimant quidam praescisse haec eum peritia futu- | Tib.67.2.1 |
| rorum ac multo ante, quanta se quandoque acerbitas | |
| et infamia maneret, prospexisse; ideoque, ut impe- | |
| rium inierit, et patris patriae appellationem et ne in | |
| acta sua iuraretur obstinatissime recusasse, ne mox | 5 |
| maiore dedecore impar tantis honoribus inueniretur. | |
| quod sane ex oratione eius, quam de utraque re habuit, | 3.1 |
| colligi potest; uel cum ait: similem se semper sui | |
| futurum nec umquam mutaturum mores suos, | |
| quam diu sanae mentis fuisset; sed exempli | |
| causa cauendum esse, ne se senatus in acta | 5 |
| cuiusquam obligaret, quia aliquo casu mutari | |
| posset. et rursus: | |
| 'Si quando autem,' inquit, 'de moribus meis | 4.1 |
| deuotoque uobis animo dubitaueritis,—quod | |
| prius quam eueniat, opto ut me supremus dies | |
| huic mutatae uestrae de me opinioni eripiat— | |
| nihil honoris adiciet mihi patria appellatio, | 5 |
| uobis autem exprobrabit aut temeritatem de- | |
| lati mihi eius cognominis aut inconstantiam | |
| contrarii de me iudicii.' | |
| Corpore fuit amplo atque robusto, statura quae | 68.1.1 |
| iustam excederet; latus ab umeris et pectore, ceteris | |
| quoque membris usque ad imos pedes aequalis et | |
| congruens; sinistra manu agiliore ac ualidiore, articulis | |
| ita firmis, ut recens et integrum malum digito tere- | 5 |
| braret, caput pueri uel etiam adulescentis talitro uul- | |
| neraret. colore erat candido, capillo pone occipitium | 2.1 |
| summissiore ut ceruicem etiam obtegeret, quod gentile | |
| in illo uidebatur; facie honesta, in qua tamen crebri | |
| et subiti tumores, cum praegrandibus oculis et qui, | |
| quod mirum esset, noctu etiam et in tenebris uiderent, | 5 |
| sed ad breue et cum primum e somno patuissent; | |
| deinde rursum hebescebant. incedebat ceruice rigida et | 3.1 |
| obstipa, adducto fere uultu, plerumque tacitus, nullo | |
| aut rarissimo etiam cum proximis sermone eoque | |
| tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticu- | |
| latione. quae omnia ingrata atque arrogantiae plena | 5 |
| et animaduertit Augustus in eo et excusare temp- | |
| tauit saepe apud senatum ac populum professus natu- | |
| rae uitia esse, non animi. ualitudine prosperrima | 4.1 |
| usus est, tempore quidem principatus paene toto prope | |
| inlaesa, quamuis a tricesimo aetatis anno arbitratu | |
| eam suo rexerit sine adiumento consilioue medicorum. |