| Seianum res nouas molientem, quamuis iam et na- | Tib.65.1.1 |
| talem eius publice celebrari et imagines aureas coli | |
| passim uideret, uix tandem et astu magis ac dolo quam | |
| principali auctoritate subuertit. nam primo, ut a se | |
| per speciem honoris dimitteret, collegam sibi assumpsit | 5 |
| in quinto consulatu, quem longo interuallo absens ob | |
| id ipsum susceperat. deinde spe affinitatis ac tribuni- | |
| ciae potestatis deceptum inopinantem criminatus est | |
| pudenda miserandaque oratione, cum inter alia patres | |
| conscriptos precaretur, mitterent alterum e consuli- | 10 |
| bus, qui se senem et solum in conspectum eorum | |
| cum aliquo militari praesidio perduceret. sic | 2.1 |
| quoque diffidens tumultumque metuens Drusum nepotem, | |
| quem uinculis adhuc Romae continebat, solui, si res | |
| posceret, ducemque constitui praeceperat. aptatis etiam | |
| nauibus ad quascumque legiones meditabatur fugam, | 5 |
| speculabundus ex altissima rupe identidem signa, quae, | |
| ne nuntii morarentur, tolli procul, ut quidque factum | |
| foret, mandauerat. uerum et oppressa coniuratione | |
| Seiani nihilo securior aut constantior per nouem proxi- | |
| mos menses non egressus est uilla, quae uocatur Ionis. | 10 |
| Vrebant insuper anxiam mentem uaria undique | 66.1.1 |
| conuicia, nullo non damnatorum omne probri genus | |
| coram uel per libellos in orchestra positos ingerente. | |
| quibus quidem diuersissime adficiebatur, modo ut prae | |
| pudore ignota et celata cuncta cuperet, nonnumquam | 5 |
| eadem contemneret et proferret ultro atque uulgaret. | |
| quin et Artabani Parthorum regis laceratus est litteris | |
| parricidia et caedes et ignauiam et luxuriam obicientis | |
| monentisque, ut uoluntaria morte maximo iustissimo- | |
| que ciuium odio quam primum satis faceret. postremo | 67.1.1 |
| semet ipse pertaesus, tali[s] epistulae principio tantum | |
| non summam malorum suorum professus est: 'quid | |
| scribam uobis, p. c., aut quo modo scribam, | |
| aut quid omnino non scribam hoc tempore, dii | 5 |
| me deaeque peius perdant quam cotidie perire | |
| sentio, si scio.' |