| Auxit intenditque saeuitiam exacerbatus indicio de | Tib.62.1.1 |
| morte filii sui Drusi. quem cum morbo et intempe- | |
| rantia perisse existimaret, ut tandem ueneno interemp- | |
| tum fraude Liuillae uxoris atque Seiani cognouit, ne- | |
| que tormentis neque supplicio cuiusquam pepercit, soli | 5 |
| huic cognitioni adeo per totos dies deditus et intentus, | |
| ut Rhodiensem hospitem, quem familiaribus litteris | |
| Romam euocarat, aduenisse sibi nuntiatum torqueri | |
| sine mora iusserit, quasi aliquis ex necessariis quae- | |
| stioni adesset, deinde errore detecto et occidi, ne | 10 |
| uulgaret iniuriam. carnificinae eius ostenditur locus | 2.1 |
| Capreis, unde damnatos post longa et exquisita tor- | |
| menta praecipitari coram se in mare iubebat, excipiente | |
| classiariorum manu et contis atque remis elidente ca- | |
| dauera, ne cui residui spiritus quicquam inesset. ex- | 5 |
| cogitauerat autem inter genera cruciatus etiam, ut | |
| larga meri potione per fallaciam oneratos, repente | |
| ueretris deligatis, fidicularum simul urinaeque tormento | |
| distenderet. quod nisi eum et mors praeuenisset et | 3.1 |
| Thrasyllus consulto, ut aiunt, differre quaedam spe lon- | |
| gioris uitae compulisset, plures aliquanto necaturus ac | |
| ne reliquis quidem nepotibus parsurus creditur, cum | |
| et Gaium suspectum haberet et Tiberium ut ex adul- | 5 |
| terio conceptum aspernaretur. nec abhorret a uero; | |
| namque identidem felicem Priamum uocabat, quod | |
| superstes omnium suorum extitisset. | |
| Quam inter haec non modo inuisus ac detestabilis, | 63.1.1 |
| sed praetrepidus quoque atque etiam contumeliis ob- | |
| noxius uixerit, multa indicia sunt. haruspices secreto | |
| ac sine testibus consuli uetuit. uicina uero urbi ora- | |
| cula etiam dis[s]icere conatus est, sed maiestate Prae- | 5 |
| nestinarum sortium territus destitit, cum obsignatas | |
| deuectasque Romam non repperisset in arca nisi relata | |
| rursus ad templum. unum et alterum consulares ob- | 2.1 |
| latis prouinciis non ausus a se dimittere usque eo deti- | |
| nuit, donec successores post aliquot annos praesenti- | |
| bus daret, cum interim manente officii titulo etiam | |
| delegaret plurima assidue, quae illi per legatos et | 5 |
| adiutores suos exequenda curarent. nurum ac nepotes | 64.1.1 |
| numquam aliter post damnationem quam catenatos ob- | |
| sutaque lectica loco mouit, prohibitis per militem ob- | |
| uiis ac uiatoribus respicere usquam uel consistere. |